Migne Patrologia Latina Tomus 115
Spera in Deo abbas contra haereticos quosdam
Spera in Deo abbas contra haereticos quosdam (Spera in Deo), J. P. Migne 115.0965B
EPISTOLA ALVARI ABBATI SPERAINDEO DIRECTA.
115.0959B| Domno dilectissimo et in Christo Patri SPERAINDEO abbati, ALVARUS cliens.
Praescius et omnipotens Deus haec in quae devenimus tempora, et esuriem verbi Dei quam patimur, validam vos nobis opposuit destinam, qui et nostram cibaret inediam, et dapibus alimoniae reficeret corda. Sed quia vos nunc scio tribulationibus deditum, vel amaritudinibus oppressum, quaeso ut apostolicum dictum pro consolationis assumatis eloquio. Ait enim ex tribulationum periculis quae sustinuit: Periculis in civitate, periculis in solitudine, periculis in falsis fratribus (II Cor. XI, 26). Et post haec alio in loco dixit: Gloriamur in tribulationibus: scientes quod tribulatio patientiam operatur, patientia autem probationem, probatio vero spem, spes autem nos non confundit (Rom. V, 3). Ideoque, venerabilis Pater, et omnium sacerdotum optime sacer, noli ob tribulationum discrimina postulata reticere, sed clientulo quaesita largire, quia munus inde dando 115.0959C| augetur, et negando minuitur. Instruxit me quippe Moyses legiferus, dum ejus intonat eloquium: Interroga patrem tuum, et dicet tibi; seniores tuos, et annuntiabunt tibi (Deut. XXXII, 7): et quia spiritalem te recolo Patrem, ideo spiritalem impetro opem. Scilicet quia, haeresis illa quam mea vobis jamdudum insinuavit inertia, Dei lacerat Ecclesiam, et per assertionem lethalem catervam post se trahit ad mortem; quia, juxta Apostoli dictum: Sermo haereticorum ut cancer serpit (II Tim. II, 17), corda humilium praesertim, quia venenum aspidum sub labiis eorum (Psal. XIII, 3). Ob hujus rei causam vestra flagitamus auxilia, et subsidii adminicula, qualiter haeresis eorum nebulosa et infanda, potentia coelitus pereat, et sponsae Christi clarissima dogma per vos fulgens eniteat. Eorum vero oppositiones illae sunt quae vobis jam a me intimatae sunt.
Caput autem ipsorum nequissimorum, quod falce sit veritatis resecandum, illud est: quod trinum in 115.0959D| unitate et unum in trinitate non credunt: prophetarum dicta renuunt, doctorum dogma rejiciunt; Evangelium se suscipere dicunt; et illud quod scriptum est Ascendo ad Patrem meum, et ad Patrem vestrum, ad Deum meum, et ad Deum vestrum (Joan. XX, 17), male utique sentiunt: Christum Deum ac Dominum nostrum hominem tantum asserunt, propter illud quod de eo in Evangelio legunt: De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli coelorum, neque Filius, nisi Pater solus (Matth. XXIV, 36). Cunctis tamen nisibus posco ut horum gentilium aniles quaestiones 115.0960A| , quia mortiferos audientium generant casus, iis videlicet qui sunt imperiti et Scripturae sanctae non ventilant textus. Quas duas responsiones, ut 115.0960B| soliti estis in aliis facere causis, amplius Scripturarum flosculis adornetis. Et per unam quoque assertoris, quam vobis protulimus, locutionem, aptam promulgetis responsionem. Sic cum sanctis in aethereis regnis accipiatis a Domino fulgidam mansionem. Amen. 115.0960B|
RESPONSIO ABBATIS SPERAINDEO ALVARO DIRECTA. Illustrissimo mihi domno ac venerabili seu omni affectione Christi in charitate amplectendo inclyto ALVARO SPERAINDEO.
Dum a tribulationibus validissimis essem nimium occupatus, et mens mea extuaret vel animus, ac jaculis aemulorum irretitus telisque confossus sederem a vulneribus taediorum sauciatus, et fluctuaret ut navis inter maris gurgites spiritus ab amaritudine circumseptus; subito gerulus vester ad me ingressus, litterarum mihi detulit munus. Ipsam vero scriptam 115.0960C| concite perlegi, et eloquia serenitatis vestrae illico agnovi, continuo ut luce clariora resplenderunt jam pene mortuo, et mox interior ille suscitatus est homo. Coepi quis essem obstupefactus intueri, aut quis esset per quem talis ut eram mererer suscitari, vel pro tam difficilioribus ex sacris Scripturis quaestionibus sciscitari; dum nunc in tempore non ad hoc nonnulli, sed in locutionibus vulgaribus malunt immorari, non attendentes ad illum Domini dictum. Omne, inquit, verbum otiosum quod loculi fuerint homines, reddent de eo rationem in die judicii (Matth. XII, 36). Aut in suorum sodalium detractionibus volunt linguam extendi, non reminiscentes illud sacrum Evangelium: Festucam, inquit, in oculo fratris tui vides, et trabem in corde tuo non consideras (Matth. VII, 3). Ea vero quae nociva sunt, et inimici ob detrimentum fratris ingerunt, nonnulli illico credunt, et Psalmistae eloquium non recolunt: Verba inimici iniquitas et dolus (Psal. XXV, 4). Ipsa vero 115.0960D| inimicorum figmenta mox ipsi ventilant auditores, et aliis ea iterum in detractione fractis exponunt insultantes, verbaque sancti apostoli post tergum rejicientes. Qui detrahit, inquit, fratri, et judicat fratrem, detrahit legem, et judicat legem (Jac. IV, 11). A talibus enim casibus nos solerte convenit abstrahere, ne vocem Domini per Jeremiam prophetam nobis intonet clare: Attendi et abscultavi, dicit Dominus: nemo quod bonum est loquitur, nullus est qui agat poenitentiam super peccato suo (Jer. VIII, 6). Unde nostrum omnibus momentis contemplantes delictum. 115.0961A| et praestolantes universis prioris vitae nostrae terminum; compassione piissima pro fratris lapsu flebilem debemus exhibere gemitum, et illud implere ac proferre apostolicum: Quis infirmatur, et ego non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror (II Cor. XI, 29)? Non ergo facile est credendum, dum quis cum verbis maledicis auribus insonuerit nostris, nisi ante utiliter discussis et fideliter agnitis, exemplum habentes in his quae Dominus locutus est verbis: Clamor Sodomorum et Gomorrhae multiplicatum est, et peccatum eorum aggravatum est nimis. Descendam igitur, et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint, an non est ita, ut sciam (Gen. XVIII, 20). Omnipotens Dominus, omniaque sciens, cur ante probationem quasi dubitat, nisi ut gravitatis nobis exemplum proponat, ne mala hominum ante praesumamus credere, quam probare? Et ideo ait: Descendam, et videbo utrum clamorem qui venit ad me, opere compleverint, an non 115.0961B| est ita, ut sciam.
Sed haec cuncta quae per contritionem cordis locutus sum, omittam; et ad ea quae vestra excellentia poscit, revertam. Quis enim in tam ineffabile rei negotium quodpiam quid fari audeat, cum beatus Hieronymus dicat: « Inenarrabilia sunt Dominicae incarnationis mysteria, et nativitatis ejus sacramentum? Et ideo non quantum ipsa nativitas est, intimare curamus; sed quantum per sermonem exprimere valemus. Verum quantum ipsa nativitas est, non solum explicare non possumus, sed nec ipsi sancti evangelistae plene dicere potuerunt. Et si sancti evangelistae, qui sancto utique Spiritu afflati, dicere plene nequiverunt, ex ipso quod sub pleno in libris Evangeliorum adnotaverunt; melius est reticere, quam asserere, et recte ut dicta sunt credere, quam praescrutando litteris aliquid commendare, secundum sententiam doctoris quae posita est vere. « Credimus, inquit, Patrem cum Prole ejus, ortumque Spiritum almum, in personis trinum, deitatis 115.0961C| credimus unum. » Qualiter intactus processit Virginis partus, aut qualiter pati voluit natus, hoc tractare nulli liceat, sed credere tantum. Et si prohibetur hoc tractari, quis calamo scribere ergo, vel lingua, hoc quippiam audeat fari?
Et quia contra haec capitula, quae adnotata sunt in epistola vestra, testimonia ex Evangeliorum et apostolorum libris exquiris, pro eorum machinationibus dissipandis, et dubiis utique validissime confirmandis; eminentius tamen id agere vestra valet benignitas, quam nulla unquam tribulatio vel mundialis fatigavit adversitas. Ideo intellectui ac sensui vestro summa permanet integritas, quia jam me pene multis modis contrivit saeculi hujus acerbitas. Sed quia ad hoc opus vos valde sufficitis, ut reor non ob aliud hoc expetitis, nisi ut credulitatis meae textum agnoscere valeatis. Ego vero humiliter ea proferam, quae credo, atque simpliciter enarrem in quaestionibus sciscitatis, quae sentio. Quidquid enim 115.0961D| absque norma veritatis paternitas ibidem praesenserit domni nostri, vestri genitoris, mox illud emendet velocitas scriptoris: et me iterum clam instruat, ut olim fecit alios, gratia vestri honoris: et celet inscium atque ignarum vestra solertia cordis, ita ut errorem nemo sentiat foris: quia ad emendandum, vel demendum, atque addendum, celsitudini vestrae est destinatum. Ecce ut ab excellentia vestra exstitit imperatum, ut valui persolvi clientulus famulatum. Sed oppositiones illae, quae sunt in epistola vestra taxatae, eas sub nomine assertoris exarando inducam, et textu vestro sanctarum Scripturarum testimonia producam, et cum doctorum dicta, ut qui vero conectam, quae respondendo conscribam.
I. Respondet ad primam partem interrogationis Alvari, id est, confutat eorum errorem haereticorum qui trinum in unitate, et unum in Trinitate Deum non credebant.
Fides unius substantiae Trinitatis, hoc est Patris, et Filii, et Spiritus sancti sine initio temporum, super sensum atque sermonem est: una virtus, unus Deus, tria vocabula. Deum enim cum nomino, uno lumine in lumine ex tribus: tribus quidem secundum proprietatis essentiae, una autem secundum substantiae, vel deitatis rationem dividitur, ut ita dicam, indivisibiliter; una est enim in tribus deitas, et tria sunt, in quibus est deitas. Amplius autem aliquid vel minus relinquamus, ut neque fiat in Trinitate confusio, neque in divisione discidium. Verbum vero nascitur de virgine Maria accipiens corpus animale. Sed quid dicitur sensum mittens suum verbum? Sed 115.0962B| neque sermo comprehensus est a carne, sed in carne, et supra carnem: sicut dicitur praescius Dei, Dei virtus, Dei veritas: passus autem humana, sed sermo Dei impassibilis est. In passione quidem moritur homo, ut vivificaret protoplastum, qui ceciderat per inobedientiam. O homo! De Deitate quaeris? Vitupero te. Si credis, bene facis; si autem dicis: quomodo Pater? de lumine excidisti. Et si dixeris, quomodo Filius? similiter excidisti de lumine. Nemo enim novit Patrem, nisi Filius; neque Filium quis novit, nisi Pater (Matth. XI, 27)?
Qui tres virtutes inducit, tres deos confitetur. Nos credimus tres personas, unam vero virtutem, unamque deitatem. Quando autem nominaveris Patrem, glorificas Filium, et quando nominaveris Filium, adoras Patrem. Si iterum unam personam Trinitatis dicimus, judaeizamus, quia Judaei unam personam dicunt, et unum Deum confitentur. Si tres deos dicamus, similes sumus gentibus. Sed confitemur Patrem in Filio, et Filium in Patre cum Spiritu sancto: 115.0962C| non separatur, non dividitur Deitas. Deus enim de Deo, virtus ex virtute, lumen de lumine, veritas ex veritate. Testis non est: non coelum, non terra, non mare, non lux, non tenebrae, non angeli, non archangeli, neque cherubim, neque seraphim: sed erat in principio Filius apud Patrem. Nemo cognoscet innascibilem, nisi qui natus est: ipse utique scit unde sit natus. Neque nascibilem aliquis scit, nisi qui genuit: Pater scit quid generavit: similis genitus genitori Patri. Consilium et sapientiam una virtus, et una deitas. Nativitatem Filii Dei quaeris? Habes propriam nativitatem ex virgine Maria; sed nativitas Filii Dei a principio apud Patrem.
Confiteor enim unum innascibilem, et unum natum. Confiteor Patrem omnipotentem sine initio, sine fine; qui omnia tenet, et a nullo tenetur; omnia gubernat, et a nullo gubernatur; omnia videt, ipse autem invisibilis est. Confiteor et Jesum Christum Filium Dei cum omni consilio et virtute paternae 115.0962D| deitatis: quantum autem habet virtutem, tantum et Filius: non diminuitur genitus eo qui est innascibilis; una enim virtus et una deitas innascibilis, et nati. Spiritus vero sanctus neque natus, neque innascibilis, non est factus, neque creatus. Si autem dixero natum, duos filios statuo ex uno Patre, et non unum ex uno, aut solum ex solo. Et ubi est unus Pater ex quo omnia, et unus Dominus Jesus Christus per quem omnia (I Cor. VIII, 6)? Et si dixero innascibilem, jam non unus Pater omnipotens innascibilis, sed duos omnipotentes statuo. Et si dixero facturam, gentiliter dico; gentes enim facturam manus adorant, et non factorem coeli et terrae. Quid ergo habeo dicere? Phantasma? Absit. Quoniam blasphemia Spiritus sancti non remittetur (Matth. XII, 115.0963A| 31, 32). Quomodo ergo duo ligna conjuncta missa in fornacem ignis, et de duobus lignis flamma procedit inseparabilis, sic de Patris et Filii virtute procedit Spiritus sanctus, ipsam virtutem et deitatem habens, sicut beatissimus Paulus apostolus posuit, dicens: Unus enim Deus, unus Mediator Dei et hominis homo Christus Jesus (I Tim. II, 5): non Deus Dei Mediator, unus enim est usque ad trinitatem; sed accipiens corpus de virgine Maria, induens veterem hominem qui ceciderat per inobedientiam, Mediator factus est carnis Patris virtute, hoc est Jesus Christus.
Quando autem assumit apostolos, sicut Evangelia testantur (Matth. XVII, I seq.), et ascendit in montem excelsum, et mutavit virtutem deitatis, et ecce nubis candida operuit eum, nubis vero splendida virtutem Patris in eum ostendit. Sicut quidem per vaniloquia docent, quomodo tres personae in una substantia? Illi autem dicunt tres virtutes, nos credimus 115.0963B| tres personas in una virtute: tria vocabula, sed unum Deum in tria vocabula: in unius vocis nomen Patris et Filii et Spiritus sancti. Iterum illi dividentes virtutem, et deitatem Trinitatis dicunt. Sicut imperator perfectus et comis. Absit. Non trado ego hanc doctrinam, aut istam expositionem, aut fidem; sed magis anathematizo. Scriptum est enim in divinis praeceptis: Visibilia enim hujus mundi invisibilibus comparantur (Rom. I, 20). Terrenus enim imperator de tribus constat, sed unum est imperium. Si deposuerit diadema de capite suo, Caesar est, non imperator perfectus. Sic qui blasphemant Spiritum sanctum non sunt Christiani. Et si purpura deposuerit, vir solus est. Sicut Judaei unam personam adorant, nos autem confitemur, sicut imperator terrenus, sic et coelestis. Homo in purpura, et purpura in homine; corona autem capitis continens purpuram et hominem, unum imperium ostendit: sic Pater in Filio, et Filius in Patre, Spiritus autem sanctus ex Patre et Filio procedit. Deitatis virtus, 115.0963C| et unitas Trinitatis.
II. Respondet ad secundam partem interrogationis Alvari, id est, oppugnat eorum impietatem qui Jesum Christum hominem tantummodo confitebantur ex perversa explicatione Evangelii.
Assertor dixit: Si vere est Deus, dum discipulis ita exorsus est: Ascendo ad Patrem meum, et ad Patrem vestrum, ad Deum meum, et ad Deum vestrum (Joan. XX, 17)? RESP. In una etenim persona unus et verus proprius Dei Filius ex duabus constat naturis, deitatis videlicet et humanitatis, et ideo in solo tantum corpore humanitatis haec sustinuisse suis in Evangelio praedixit discipulis: Ecce ascendimus Hierosolymam, et consummabuntur omnia quae scripta sunt per prophetas de Filio hominis: tradetur enim gentibus, et illudetur, et flagellabitur, et conspuetur: et postquam flagellaverint, 115.0963D| occident eum, et die tertia resurget (Luc. XVIII, 31, etc.). Quod totum in Christo secundum hominem dictum, non ad substantiam deitatis, sed ad naturam pertinet carnis: nam et in passione sua corripiens proditorem, dixit: Osculum Filium hominis trades (Luc. XXII, 48)? Quem interrogat tradere proditorem, nisi hominem, quem et comprehenderunt, non Deitatem, quam caecati perfidia nec agnoscere potuerunt? Nam et quod fatigatus est, quod esuriit, quod sitivit, quod dormivit, quod flevit, quod passioni proximus tristis fuit, quod mortis conditionem post passionem suscepit, quod in coelis ascendit secundum quod ait: Ascendo ad Deum meum et Deum vestrum, totum hoc non ad incomprehensibilem pertinet substantiam deitatis, de qua ait: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30); sed ad 115.0964A| infirmitatem pertinet humanitatis, in qua se minorem Patri asserit, dicens: Pater major me est (Joan. XIV, 28). Et ideo ait: Ascendo ad Deum meum et ad Deum vestrum, ut hominem quem e coelis veniens, ex Virgine assumpserat, ad coeli thronum sublevasset, unde per Divinitatem nusquam discesserat.
Item ipse Dominus ait: Nemo ascendit in coelum, nisi qui descendit de coelo, Filius hominis qui est in coelo (Joan. III, 13). Non dixit, qui fuit in coelo; ergo quando in terra fuit, in coelo fuit: sicut dixit, Filius hominis qui est in coelo, et tamen in terra loquebatur, sed in terra homo fuit et Deus. Nam si Deus non fuit in terra, quomodo illi angeli ministrabant, sicut scriptum est: Tunc reliquit eum tentator, et ecce angeli accesserunt, et ministrabant ei (Matth. IV, 11)? Apostolus Paulus iterum dicit: Qui descendit, ipse est qui ascendit super omnes coelos, ut adimpleret omnia (Ephes. IV, 10). Nam per hoc quod descendit, et semetipsum exinanivit, formam 115.0964B| servi accepit; hic, vox ejus est in psalmo, dum dicit: De ventre matris meae Deus meus es tu (Psal. XXI, 11). Per ipsum namque quod de utero matris assumpsit, dicebat: Ascendo ad Deum meum et Deum vestrum. Cum meum dicat et vestrum, quasi non communiter dicit meum, sed distincte ac separatim loquens indicat, quia eumdem Patrem et Deum dissimiliter habeat ipse quam nos. Dum enim dicit: Ascendo ad Patrem meum, scilicet generatione propria, ut vox Patris de eo est: Ex utero ante Luciferum genui te (Psal. CIX, 3). Et iterum: Eructavit cor meum verbum bonum (Psal. XLIV, 2). Et in Evangelio: In principio erat Verbum, et Verbum erat apud Deum, et Deus erat Verbum (Joan. I, 1). Et ut in Symbolo credentes profitemur Filium Dei unigenitum ex Patre natum ante omnia saecula, Deum ex Deo, lumen ex lumine, Deum verum ex Deo vero. Et ob hoc dicebat: Ascendo ad Patrem meum, videlicet per naturam; et ad Patrem vestrum per gratiam, hoc est, adoptione voluntaria: vel 115.0964C| quia, relictis simulacris, filii sumus per gratiam fidei ac baptismatis secundum illud de Evangelio: Quotquot autem receperunt eum, dedit eis potestatem filios Dei fieri, his qui credunt in nomine ejus (Ibid., 12). Et quod dixit: Ascendo ad Deum meum; quia descendi, et carnem assumpsi: et ad Deum vestrum; quia per fidem ascenditis. Quia et ego homo, Deus mihi est; quia vos ab errore liberat, Deus vobis est. Ad Deum meum, unitate mysterii; ad Deum vestrum, potestate quidem coelesti. Distincte ergo ac separatim mihi Pater et Deus est: quia quem ante saecula Deum genuit, hominem in fine saeculorum mecum creavit.
Assertor dixit: Hanc enim quaestionem dum ex Scripturarum dicta personas, aliam inducam, in qua nihil, ut reor, superest quod inferas. Id est: De die autem illa et hora nemo scit, neque angeli coelorum, neque Filius, nisi Pater solus (Matth. XXIV, 36). Dum ille vero se declaravit nescire, quid nunc vales 115.0964D| proferre? RESP. Valeo denique multa testimonia exhibere ac magnificentiora, per quod illum scire advertes diem utique et horam. Nam ex hoc apostolis Dominus sciscitatus: Dic nobis, inquiunt, quod signum erit tui adventus, et consummatio saeculi istius, respondit: Videte, ne quis vos seducat. Consurget enim gens in gentem, et regnum in regnum, et erunt pestilentiae, et fames, et terrae motus per loca. Tunc tradent vos in tribulationem, et occident vos: et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum. Et tunc scandalizabuntur multi, et invicem tradent, et odio habebunt invicem. Et multi pseudoprophetae surgent, et seducent multos. Et quoniam abundavit iniquitas, refrigescit charitas multorum . . . . . . . Erit enim tunc magna tribulatio, qualis non fuit ab initio mundi neque fiet . . . . . Sicut enim fulgur exit ab Oriente, et 115.0965A| apparet usque in Occidente: sic erit adventus Filii hominis. Statim post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur, et luna non dabit lumen suum, et stellae cadent de coelo, et virtutes coelorum commovebuntur: et tunc parebit signum Filii hominis in coelo (Ibid., 3 seq.). Qui haec cuncta narravit, diem ipsum et horam novit: quia tunc adventus illius ac dies judicii erit, quando signum, quem praefatus est, in coelo paruerit. Sequitur:
Et tunc plangent omnes tribus et terrae, et videbunt Filium hominis venientem in nubibus coeli cum virtute multa et majestate, et mittet angelos suos cum tuba et voce magna, et congregabuntur electos ejus a quatuor ventis, et a summis coelorum usque ad terminos eorum (Ibid., 30). Qui suos angelos dirigit, et electos suos a summis coelorum usque ad terminos eorum colligit; diem vero ipsum, in quo haec acturus est, fideliter novit. Et qui se cum virtute multa et majestate praedixit venire, diem ipsum in quo venturus est non poterit ignorare. Aut quomodo 115.0965B| diem ipsum non noverit, qui Patri scire illum praedixit, et se unum cum Patre declarare maluit? Ego, inquit, et Pater unum sumus (Joan. X, 30). Et iterum: Qui me videt, videt et Patrem meum. Et: Ego in Patre, et Pater in me est (Joan. XIV, 9, 10). Dum haec cuncta igitur intulit, unumque se in Divinitatis natura cum Patre esse praedixit; diem utique novit, sed dicere apostolis noluit secundum quod illis post resurrectionem suam interrogantibus dixit: Non est vestrum nosse tempora vel momenta, quae Pater posuit 115.0966A| in sua potestate (Act. I, 7). Quando dicit: Non est vestrum, scire ostendit quod ipse sciat; sed non expediat nosse apostolis, ut semper incerti de adventu Judicis sic quotidie vivant, quasi die alia sint judicandi.
Quod si in tuae obstinationis sententiam, ut diem illum Dominus nesciat, perseveras; ergo secundum tuam oppositionem nec ipse Dominus sciebat ubi Adam se inter ligna paradisi absconderat, quando ei dicebat: Adam, Adam, ubi es (Gen. III, 9)? Et ad Cain dixit: Ubi est Abel frater tuus (Gen. IV, 9)? Et Abraham ait: Ubi est Sara uxor tua (Gen. XVIII, 9)? Qui haec vero cuncta quasi ignorans narravit, ipse utique, ut in Evangelio scriptum est, Lazarum quem resuscitare veniens sciscitavit dicens: Ubi posuistis eum (Joan. XI, 34)? Et qui mortem longe positus discipulis jam manifestaverat, hic locum tumuli, ut nesciens, inquirebat. Sed ut tua est assertio, ergo nec Dominus iterum sciebat, quia Abraham Dominum timebat, sed postquam in sacrificio filium obtulit, 115.0966B| tunc eum se timere utique prospexit, et ideo illi dixit: Non immittas manum tuam in puero, nec facias illi quidquam: nunc cognovi quod times Dominum, et non pepercisti filio tuo unigenito propter me (Gen. XXII, 12). Haec vero cuncta adverte, et qualiter intelligenda sunt ne erubescas sciscitare: quia ille vere omnia novit qui haec (quasi nesciens) diversa mundi praedixit, et ipse cuncta visibilia atque invisibilia condidit atque creavit.