Migne Patrologia Latina Tomus 64
Boetiu.SpDeRhC 64 Boetius480-525 Parisiis J. P. Migne 1847 early modern edition, no apparatus this file was encoded in TEI xml for the University of Zurich's Corpus Corporum project (www.mlat.uzh.ch) by Ph. Roelli in 2013 Classical Latin orthography latin
Speculatio de rhetoricae cognatione
1. Quanta sibimet ars rhetorica cognatione jungatur, non facile considerari potest; vixque est etiam ut auditu animadverti queat, nedum sit facile repertu. Cujus quidem rei errorem divisa de singulis disputatio praeceptorum creat: de unoquoque enim praecipiunt, nihil de communi laborantes. Quam partem doctrinae vacuam, ut possumus, aggrediamur. Dicemus igitur de genere artis, et de speciebus, partibus, instrumento, instrumentique partibus, opere etiam, officioque auctoris, et fine. Quocirca quid in commune speculandum est, hinc disserendi sumamus exordium.
2. Rhetoricae igitur genus est facultas; species vero tres, judiciale, demonstrativum, deliberativum. Et genus quidem id esse quod diximus, patet. Species autem idcirco sunt quas superius enumeravimus, quoniam in his tota rhetorica est. Integra enim vis est rhetoricae in judiciali genere causarum; integra in demonstrativo vel deliberativo. Sed haec genera sunt causarum; omnes enim causae vel speciales vel individuae sub horum unum trium generum cadunt: ut sub judiciale quidem speciales, ut majestatis vel repetundarum, individuae vero, ut Cornelii majestatis, vel Verris repetundarum. Cadunt sub deliberativum vero quaecunque causae consultationem habent, ut si specialiter accipias de bello vel pace; si vero individuae, ut de bello Pyrrhi vel pace. Eodem modo etiam in demonstrativis quaecunque veniunt in laudem et vituperationem: ut si specialiter, ut laus viri fortis; individuae vero, laus Scipionis, sub demonstrativum cadunt.
3. Materia vero hujus facultatis est omnis quidem res proposita ad dictionem; fere autem civilis quaestio. In hanc species a rhetorica venientes quasi quaedam formae capiunt sibi materiam, et tripliciter informatam tenent figura, quod posterius liquebit: ut civilis quaestio quae adhuc informis secundum species erat, fiat accepto fine unicuique specierum rhetoricae subjecta. Ut informis adhuc civilis quaestio, cum acceperit ex judiciali finem justi, fiat ipsa civilis quaestio in judiciali genere constituta. Cum vero ex deliberativo sumpserit utile vel honestum, tunc fiat ipsa civilis quaestio in deliberativo causarum genere constituta. Si vero ex demonstratione sumpserit bonum, tunc demonstrativa fit civilis quaestio. Veniunt autem in materiam species ex rhetorica: quod aliter in materia sua quaelibet facultas non potest operari, quam si suas adhibeat partes: absentibus enim cunctis suis partibus, rhetorica ipsa quoque est absens.
4. Sed quoniam de speciebus dictum est rhetoricae, quomodo sunt genera causarum, ita sunt ut omnium negotiorum quae in civili negotio constituta sunt informata. A fine justo judiciale sit genus. Omnium vero quae constituta in civili quaestione honestum vel utilem finem ceperunt, deliberativum sit genus: omniumque quae in civili posita quaestione finem honesti, justi, bonive sumpserunt, sit demonstrativum genus. Sed de his hactenus.
5. Nunc de partibus rhetoricae providendum est. Partes enim rhetoricae sunt quinque; inventio, dispositio, elocutio, memoria, pronuntiatio. Partes autem vocantur idcirco, quia si quid harum defuerit oratori, imperfecta facultas est. Atque ideo quae universa formant oratoriam facultatem, ea partes facultatis ejus dicere, nihil absurdum est. Sed hae partes quoniam rhetoricae facultatis sunt, totamque rhetoricam facultatem componunt, necesse est ubi fuerit rhetorica, ipsae quoque subsequantur. At est rhetorica in propriis speciebus integra: omnes igitur rhetoricae partes inerunt rhetoricae speciebus. Quocirca etiam his civilibus negotiis tractandis adhibebuntur, quae a supradictis rhetoricae speciebus informantur. Aeque igitur in judiciali negotio et in deliberativo et in demonstrativo, inventio, dispositio, elocutio, memoria, pronuntiatioque, conveniunt.
6. Quoniam vero omnis fere facultas instrumento utitur ad faciendum quod potest, erit igitur aliquid instrumentum. Hoc vero est oratio, quae partim in civili genere versatur, partim minime. De ea autem oratione loquimur, quae habet aliquam quaestionem, vel quae ad finem expediendae quaestionis accommodatur. Ea ergo oratio, quae in civili genere versatur, continue decurrit; ea quae non est in civilibus causis, interrogatione et responsione explicatur. Sed prior, rhetorica; secunda, dialectica nuncupatur: quae hoc superiore differt, primum quod illa civiles ὑποθέσεις, haec θέσεις considerat; dehinc quod illa continua oratione, haec intercisa peragitur; et quod rhetorica oratio habet praeter adversarium judicem, dialectica vero eodem judice quo adversario nititur.
7. Haec igitur rhetorica oratio habet partes sex: prooemium, quod exordium est; narrationem, partitionem, confirmationem, reprehensionem, perorationem: quae partes instrumenti rhetoricae facultatis, quoniam rhetorica in omnibus suis speciebus inest, eisdem inerunt; nec potius inerunt, quam hisdem quae peragunt administrabunt. Itaque et in judiciali genere causarum necessarius est ordo prooemii et narrationis atque caeterorum, quae in demonstrativo deliberativoque necessaria sunt. Opus autem rhetoricae facultatis docere et movere: quod nihilominus hisdem fere sex instrumentis, id est orationis partibus, administratur. Partes autem rhetoricae, quoniam partes sunt facultatis, ipsae quoque sunt facultates. Quocirca ipsae quoque orationis partibus quasi instrumentis utentur in partem, atque ut his operentur, eisdem inerunt. Nam nisi adsint praedictae rhetoricae partes, ut inveniat, eloquatur, disponat, meminerit, pronuntiet, nil agat orator. Eodemque modo eae quae fere partes instrumenti, nisi habeant omnes orationis partes, frustra sunt. Hujus autem facultatis effector orator est, cujus est officium dicere apposite ad persuasionem.
8. Finis tum in ipso, tum in altero. In ipso quidem, ut bene dixisse, id est dixisse apposite ad persuasionem; in altero vero, persuasisse. Neque enim si qua impediant oratorem quominus persuadeat, facto officio, finis non est consecutus. Sed is qui officio quidem fuit contiguus et cognatus, consequitur, facto officio; is vero qui extra est, saepe non consequitur. Neque tamen rhetoricam suo fine contentam honore vacuabit. Haec quidem ita sunt mixta, ut rhetorica insit speciebus, species vero insint rhetoricae. Causarum autem partes status esse dicuntur, de quibus hoc modo dispiciendum est. Quomodo enim partes esse putabuntur causae, si ita partes ut species? quomodo fieri potest, ut in una causa plures constitutiones sint? nam species sibimet impermixtae sunt. At veniunt in causam plurimae constitutiones: non sunt igitur partes causarum, velut species status. Illud quoque quod nulla species aliam sibi oppositam speciem ad substantiam juvat. Constitutio vero constitutionem confirmat ad fidem. Nec vero fieri potest ut ita sint causarum quasi totius partes. Nullum enim compositum ex una parte totum atque integrum esse potest. At in causa constitutio una idonea est constituere causam.
9. Quid igitur est dicendum? Patet via rationi. Neque enim causae ejus pars esse dicitur constitutio, quae in controversiam venit, et quam status constituit: cum praesertim qui additur ad causam status, jam una constitutione firmata, non sit principalis sed accidens; atque in uno negotio tot veniant controversiae quot sunt constitutiones. Sed quot controversiae, tot causae: et licet eas unum contineat negotium, causae tamen impermixtae sibi variantur. Ut qui juvenem de lupanari exeuntem vidit, paulo post de eodem loco uxorem suam vidit egressam, accusat juvenem adulterii. Hic unum negotium quod vertitur est; causae autem duae: una conjecturalis, si neget se fecisse; altera finitiva, si in lupanari concubitum non dicat posse adulterium putari. Sed neque neganti pars est ejusdem controversiae conjecturalis status; neque definienti definitio: totam enim continet causam. Causam autem voco non generaliter, sed controversiam constitutione aliqua firmatam. 10. Sunt autem partes constitutiones causae generalis hoc modo. Si enim omnis causa conjecturalis esset, nec alius status inveniretur, non esset status conjecturalis causae pars, sed ipsa causa esset sine dubio conjectura. Sed quoniam partim conjectura, partim sine, partim qualitate, partim translatione, causae omnes tenentur, pars est constitutio causae, non ejus quam tenendo informat, sed ejus quam dividit generalis; cujus scilicet quasi membrum aliquod abscidens suum facit unaquaeque constitutio. Sunt igitur partes ut species causae constitutiones generalis, non ejus quam unaquaeque tenens informaverit. 11. Quare est genus rhetoricae facultas. Rhetoricae vero species tres, judicialis, demonstrativa, deliberativa. Materia autem civilis quaestio, quae dicitur causa. Partes hujus materiae constitutiones. Rhetoricae partes, inventio, dispositio, elocutio, memoria, actio. Instrumentum, oratio. Instrumenti partes, exordium, narratio, partitio, confirmatio, reprehensio, peroratio. Opera, docere et movere. Actor, orator. Officium hujus, bene dicere. Finis, tum bene dixisse tum persuadere est. 12. Tota rhetorica in speciebus; species vero ita totam materiam informant, ut tamen vicissim totam sibi vindicent: quod ex hoc intelligi potest, quoniam omnes sibi materiae partes singulae species tenent. Nam in judiciali quatuor constitutiones invenies, et in deliberativa demonstrativaque easdem quatuor invenire queas. Unde ostenditur, si omnes partes causae generalis, quae est civilis quaestio, singulae species habent, omnes vero partes causam esse; ipsam causam, id est civilem quaestionem, ab speciebus vicissim vindicari totam: eo modo quo vox uno tempore ad plurimorum aures pervenit cum suis integra partibus, id est elementis. Nam eodem tempore tota causa ad diversas species cum suis partibus transit. 13. Sed cum species in materiam venerint, id est in civilem quaestionem, et eam cum suis obtinuerint partibus, inferunt secum etiam ipsam rhetoricae facultatem: quare etiam rhetoricae partes. In singulis ergo constitutionibus erunt rhetoricae partes. Sed illata materia rhetorica infert secum instrumentum suum. Infert igitur secum orationem, et haec proprias partes: eritque in constitutionibus exordium et narratio et caetera. Sed cum instrumentum venerit in civilem quaestionem, operam quoque suam simul infert. Et docebit igitur ac persuadebit in omni constitutione. Sed haec per se venire non poterunt, nisi sit is qui haec moveat, velut artifex atque architectus. Hic autem est orator, qui cum ad causam accesserit, faciet officium suum. Bene igitur dicet in omni genere causarum, et in omni constitutione. Orator faciet etiam finem, tum ut bene dixerit in omni constitutione, tum ut persuaserit. De singulis igitur nunc quidem in commune tractavimus: de unoquoque vero separatim post, si erit commodum, disseremus.
EXPLICIT SPECULATIO COMMUNIS DE RHETORICAE COGNATIONE.