VI VIII 

Strata iacent Mauram disieetis oppida tectis,
Ferratasque trahit gens debellata catenas;
Arcet adhuc fidis Granata a moenibus hostem,
Sed Granata gemit dira pessumdata labe.

 5Parva cohors etiam manet Almansoris in armis,
Alpuxarranas certans defendere pinnas;
Constituit tamen Hispanus vexilla sub urbe,
Mane novo molem summa ruiturus opum vi.

Et vix orta dies, reboat polus aere tonante,
 10Nec mora, procumbunt volso munimine muri,
Tandem expugnat ovans arcem bellator Hiberus
Cruxque sacris Arabum spargit de turribus ignes.

Unicus Almansor, socios ubi iam videt omnes
Intrepidis cecidisse animis seseque vigere
 15Incolumem, rumpens sibi iter per tela, per enses
Effugit, inmissos quoque delusisse peritus.

Protinus eversae vietor discumbit in arcis
Ruderibus mediis atque inter caedis acervos.
Perque dapes largo prolutus guttura vino
 20Attribuit captos, praedam partitur opimam.

Nuntiat interea ducibus custodia portae.
Advenisse equitem peregrino sanguine cretum:
Hunc orare, sibi quam primum copia fandi
Detur aperturo magni rem ponderis illis.

 25Hic erat Almansor, Maurorum nuper in oris
Rex dominusque potens. Deserta sponte latebra
Rursus adest celer inque fidem se tradit Hiberum,
Nil poscens aliud, pactae nisi iura salutis.

„En, inquit, redii pronaque in limine fronte
 30Numen idem veneror quod gens Hispana precatur,
Nec vetat ascisci me quidquam in foedera ritus,
Cum vestros fatear vates divina locutos.

Fama adeo totum terrarum personet orbem,
Regem Arabum, plagae memorem non amplius acris.
 35Fraternum petiisse sibi domitoris amorem
Subiectique ostro sortem affectasse clientis“.

Laus apud Hispanos ingens virtute paratur:
Noscitur Almansor; reducem sine milite ductor
Excipit amplexu, proceres tunc ordine factum
 40Terribili salvere iubent ex toste sodalem.

Inque vices gremio cunctos fovet hospes Hiberos
Praecipueque ducem: nec tantum pectora iungit,
Sed nunc innectens ambobus colla lacertis,
Nunc prensans palmas, avide circum oscula pendet,

 45Cum subito languens duplicato poplite fertur
Ad terram: gelidosque licet tremor occupet artus,
At, sibi detracto capitis velamine, nodis
Implicat Hispano crus adrepitque ligato.

Utque minax oculis lustravit singula passim,
 50Obstupuere viri: livescunt tempora Mauro;
Horrifice, rictu distorquens ora, renidet;
Sanguineum vibrant ardorem incendia visus.

Atque ita: „Miraris, turba abiectissima, palior
Unde mihi viola frontem maculaverit aegram.
 55Verba dedi vobis: Granata namque reversus
Illinc invexi pestis contagia mecum.

Oscula dispensans stillavi in viscera tabem,
Quae penitus vestras corrumpet saeva medullas.
Aspectate igitur, quantis cruciatibus urar,
 60Suppliciis iam iam perituri scilicet isdem".

Sic ait et clamat, iactatur, contrahit ulnas —
Aeternis strictos amplexibus optet Hiberos
Absorbere sinu cunctos — geminatque cachinnos
Efferus, haud ficto contendens ilia risu.

 65Inridere etiam defunctum dicere possis:
Conivere negant oculi, rigida ora dehiscunt
Immoriturque genis ferali frigore tactis
Mansurus totum risus furialis in aevum.

Ilicet attoniti fugitant urbemque luemque
 70Hispani, sed trux sequitur vestigia clades,
Alpuxarranos necdum transgressa caterva
Saltus absumptast taetri spiramine morbi.



<Alpuhara>