EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Poemander
c. Saeculo II

editio: Hermetis Trismegisti Poemander, Gustavus Parthey recognovit, Libraria fr. Nicolai, Berolinis, 1854
fons: librum vide
Hermetis Trismegisti
Poemander.

Cum aliquando cogitarem circa entia, et valde elevata esset mens, sopitique mei corporis sensus — veluti qui somno sunt gravati ex satietate et luxuria vel corporis labore, — visus sum videre quendam permagnum mensura indefinita vocare meum nomen et mihi dicere: Quid vis audire et inspicere, et quid mente concipiens discere et cognoscere? aio ego: Tu vero quis es? Ego equidem, inquit, sum Poemander, mens eius qui dominus est, novi quid velis et tecum sum ubique. dico ego: Discere volo entia et intelligere eorum naturam et cognoscere deum. hoc, dixi, audire volo. inquit mihi rursus: Habe mente tua quaecunque vis discere, ego te docebo.

Cum hoc dixisset mutatus est forma, et illico cuncta mihi aperta sunt momento, et cerno spectaculum indefinitum, omnia videlicet in lucem conversa suaviorem et hilarem, et haec videns laetatus sum, et paulo post tenebrae deorsum latae in parte factae sunt horribiles et tristes, oblique terminatae; ut imaginarer me vidente mutari tenebras in humidam quandam naturam ineffabiliter turbatam, et fumum reddentem tamquam ab igne, et sonum quendara resonantem indicibilem, Ingubrem. inde vox ex ipsa inarticulata emittebatur, ut suspicarer vocem esse lucis. ex luce vero verbum quoddam sanctum conscendit ipsam naturam, et ignis sincerus exiliit ex humida natura sursum in sublime. levis autem erat et acutus atqne efficax. et aër, et ipse levis, secutus est spiritum ascendentem usque ad iguem a terra et aqua, ut videretur ab ipso suspendi. terra vero et aqua remanseruut in se commista, ut non cernerentur ab aqua. movebanturque ob illatum spirituale verbum ad auditum.

Tunc Poemander ad me: Inteliexistine hoc spectaculum quid sibi velit? Et cognoscam, inquam ego. Lux illa, inquit, ego sum mens, tuus deus, qui est ante humidam naturam, quae ex tenebris apparuit. illud vero ex mente lucidum verbum, filius dei. Quid ergo? inquam. Sic nosce. qnod in te videt et audit verbum est domini, mens vero deus pater; non enim distant a se invicem; unio enim horum est vita. Gratias tibi ago, inquam ego. Sed mente, inquit, concipe lucem, et cognosce ipsam.

Sic effatus diu ex adverso me fixus aspexit, ita ut tremerem eius formam. abnuente autem eo conspicio in mente mea lucem in viribus innumeris esse, et mundum indefinitnm effectum, et cohiberi ignem vi maxima, et statum esse adeptum coactum. haec ego comprehendi videns ob Poemandri verbum.

Itaque cum in stupore essem, ait ad me rursus: Vidistin' in mente archetypam formam, quae ante principium est principii interminati? haec Poemander mihi. inquam ego: Elementa naturae uude sunt constituta? rursus ille ad haec: Ex voluntate dei, quae accipiens verbum et videns pulchrum mundum, imitata est mundum efficiens per eius elementa et germina animarum. mens vero deus masfemina existens, vita et lux cum sit, parturiit verbo aliam mentem opificem, quae deus ignis et spiritus existens effecit rectores quosdam septem, in circulis continentes sensibilem mundum. et regimen illorum fatum vocatur.

Exiliit statim ex deorsum latis elementis dei verbum in purum naturae opificiam, et unitum est opifici menti; consubstantialis enim erat. et relicta sunt ratione carentia deorsum lata naturae elementa, ut essent materia tantum. mens vero opifex simul cum verbo, complectens circulos et versans impetu, revolvit sua opificia, permisitque ut revolverentur a principio indefinito in interminatum finem. incipiunt enim semper ubi desinurit. horum vero circulatio, prout vult mens, ex deorsum latis elementis animalia protulit irrationalia; neque enim praebuit rationem; aër vero volatilia tulit, aqua vero natantia; et segregata sunt ab se invicem terra et aqua, prout voluit ipsa mens, et terra produxit a se gnae habebat animalia quadrupeda, serpentia, bestias feras ac cicures.

Omnium vero pater mens, cum esset vita et lux, procreavit hominem sibi similem, quem adamavit ut proprinm partum ; perpulcher enim erat, patris imaginem habens. revera enim etiam deus dilexit propriam formam, eique tradidit omnia sua opificia. cumque mente comprehendisset opificis facturam in patre, voluit et ipse condere. et segregatus est a patre, relictus in opificiali sphaera. habens vero omnem potestatem consideravit fratrum opificia. ipsi vero eum dilexerunt, et singuli participem sui ordinis fecerunt. cumque iutellexisset horum essentiam, et particeps factus esset eorum naturae, voluit perrumpere circumferentiam circulorum, et potentiam eius qui igni insidet superare.

Quiqne mortalium mundi animalium et irrationalium omnem potestatem habuerat, per harmoniam emersit, irrumpens potentiam circulorum, et ostendit deorsum latae naturae pulchram dei imaginem. quam cum conspexisset insatiabilem pulchritadinem et omnem efficaciam in se habentem septem rectorum, et imaginem dei, subrisit prae amore, utpote pulcherrimae imaginis hominis formam quasi in aqua vidisset, umbram vero in terra. ille vero videns similem sibi imaginem in se ipso existentem, in aqua, dilexit et voluit ei cohabitare. effectus e vestigio secutus est voluntatem, formamque carentem ratione progenuit. natura vero suscipiens amatum circumplexa ei est tota et commisti sunt. sese enim amabant. et ob id praeter omnia terrena animalia duplex est homo, mortalis quidem corpore, immortalis vero ob substantialem hominem. nam cum immortalis sit et omniam potestatem habeat, mortalia tamen patitur subiecta fato. et cum sit harmonia superior, harmonicus fuit servus. et cum sit masfemina ex marifemina patre, et insomnis ab insomni dominatur.

Et post haec mens mea: Nam et ipse amo sermonem. Poemander vero dixit: Hoc est arcanum mysterium usque ad hanc diem. natura enim commista homini, protulit quoddam miraculum admirabilissimum. habens enim ipse harmoniae seplem rectorum naturam, quam dixi tibi, ex igne et spiritu, non mansit natura, sed illico peperit seplem homines, ad naturam septem rectorum marifeminas et sublimes. et post haec: O Poemander, iu magnum desiderium veni. et cupio audire. ne excurras. et Poemander dixit: Sed sile, non enim adhuc libi explicavi primum sermonem. Ecce sileo, dixi ego.

Facta igitur, ut dixi, septem horum genitura tali modo. femineus enim erat aër, aqua salax. ex igne maturitatem, ex aethere vero spiritum accepit. et protulit natura corpora ad formam hominis. homo vero ex vita et luce factus est in animam et mentem, ex vita quidem in animam, ex luce vero in mentem. et remanserunt ita omnia membra sensibilis mundi usque ad finem circuitus principiornm et generum. audi tandem quem cupis sermonem audire. completa periodo solutum est universorum vinculum ex consilio dei. omnia namque animalia cum sint marifemina, solvebantur simul cum homine. et facta sunt partim mascula et partim feminea similiter. deus vero statim dixit sancto verbo: Crescite incremento, et multiplicamini multitudine, omnia condita et opificia. et recognoscat, qui mente est praeditus se ipsum immortalem, et caussam mortis amorem corporis, et omnia entia.

Hoc cum dixisset, providentia per fatum et harmoniam mistiones effecit et generationes constituit. et multiplicata sunt in suo genere omnia. et qui recognovit se ipsum venit in superaffluens bonum, qui vero amavit per amoris errorem corpus, is manet in tenebris errans, sensibiliter patiens ea quae sunt mortis. Quid tantum errant, dixi ego, ignari, ut priventur immortalitate? Videris, inquit, o tu, sollicitus non fuisse eorum quae audisti. nonne dixi tibi ut intelligas? Intelligo, inquam, et recordor; et simul gratias ago tibi. Si percepisti, inquit, dic mihi, cur digni sunt morte qui in morte sunt? Quoniam anteit proprium corpus lugubris umbra, ex qua est humida natura, ex qua corpus est constitutum in sensibili mundo, ex quo mors derivatur.

Percepisti recte, o tu. sed quonam modo qui se ipsam intellexit, in deum transit, quod quidem dixit dei verbum? dico ego: Quoniam ex luce et vita constat pater universorum, ex quo natus est homo. Bona verba, inquit, lux et vita est deus et pater, ex quo natus est homo. si ergo didiceris te ipsum ex vita et luce constitutum, quodque ex his constes, in vitam rursus transibis. haec Poemander dixit. Sed adhuc, inquam, dic mihi, quomodo in vitam transibo, o mens? Meus dicit deus: mente praeditus homo agnoscat se ipsum. Nonne omnes, inquam, homines mentem habent? Bona verba, inquit, dicas, o tu. advenio ego mens piis el bonis et puris et misericordibus, qui omnino religiose vivunt. et praesentia mea fit auxilium, et illico cuncta cognoscunt et patrem deprecantur amauter, et gratias agunt benedicentes et hymnos ipsi ordine prae amore canunt; et antequam tradant corpus propriae morti, odio habent sensus, cognoscentes ipsorum opera; sed potius non sinam ego meus opera quae corpori accidunt ad finem deduci; ianitor ego claudam ingressus malorum et turpium operum, cogitationes rescindens. stultis vero et malis et pravis et invidis et quaestuosis et occisoribus et impiis longe absum, vindici eos tradens daemoni, qui acumen ignis adhibens ferit eos sensibiliter, et magis ad scelera cos praeparat, ut consequantur maiorem poenam. et non cessat, quin ad inexplebiles cupidines desiderium eorum insalurabiliter elevet, veluti in tenebris pugnans. et ita cruciat, et in eos ignem etiam atque etiam adauget.

Optime cuncta, inquam, ut volui, me docuisti, o meus; sed etiam dic mihi de faciendo ascensu. dixit Poemander: Primo quidem in resolutione corporis materialis tradit corpus ipsum in alterationem, et forma quam habuisti, fit invisibilis. et morem daemoni inefficacem tradit, et sensus corporis in suos fontes redeunt partes facti, et rursus reficiuntur in actiones. et iracundia et concupiscentia in irrationalem naturam abit. atque ita deniqne impetum capit sursum per harmoniam, et primae zonae dat augmentatricem actionem et eam, quae est decrementi, el secundae machinationem malorum, et dolum inefficacem, et tertiae concupiscibilem deceptionem itidem inefficacem, et quartae dominandi superbiam effectu vacuam, et quintae audaciam impiam et audentiae temeritatem, et sextae occasiones malas divitiarum sinc viribus, et septimae zonae insidians mendacium. et tanc nudatus ab harmoniae operibas, scandit ad octavam naturam, proprias habens vires, et laudat cnm entibus patrem. et ei congratulantur qui sunt praesentes huius adventui, et similis factas praesentibus audit et potentias, quae super octavam naturam sunt, yoce quadam suavi laudantes deum. et tunc ordine ascendunt ad patrem, et ipsi se ipsos in potentias tradunt, et potentiae facti in deo fiunt. hic est bonus fiuis iis qui cognitionem sunt adepti, deos fieri. denique quid moraris? nonne, ut omnia suscipiens ductor fias iis qui digni sunt, ut genus humanum per te a deo servetar?

Haec postquam mihi dixit Poemander, immiscuit se potentiis. ego vero gratias agens et benedicens patrem universorum surrexi, ab eo roboratus et edoctus universi naturam et maximum illud spectaculum; et coepi alta voce nunciare hominibus pietatis et cognitionis pulchritudinem. O populi, viri terrigenae, qui vosmet ipsos ebrietati et somno dedidistis et ignorationi dei, sobrii estote, desinite crapulari, allecti somno irrationali.

Illi vero audientes accesserunt libenter. tunc aio: Curnam, o viri terrigenae, vosmet tradidistis in mortem, habentes potestatem immortalitatis fieri participes? resipiscite qui cum errore incessistis et communicastis cum ignorantia, discedite a tenebroso lumine, immortalitatis estote participes, deserite corruptionem.

At eornm aliqui illudentes discesserunt, in viam mortis sese tradentes, alii vero orabant ut edocerentur, ad pedes meos se proiicientes. ego vero illos surgere iubens, dux effectus sum generis humani, rationes docens qualiter et quomodo servari queant. et minavi iis sapientiae sermones et alti sunt ambrosia aqua. vespere autem facto et solis splendore iam occidente toto, iussi eos gratias deo agere. et completa gratiarum actione unusquisque rediit in proprium cubile. ego vero beneficentiam Poemandri descripsi in me ipso, et repletus iis, quac volueram, laetatus sum valde. factus est enim corporis somnus animae sobrietas, et compressio oculorum vera visio, et silentium meum gravidum bono, et sermonis prolatio germina bonorum. hoc autem accidit mihi, qui accepi a mente mea, hoc est a Poemandro domino verbi, unde ipse divino afflatus spiritu, veritatis compos effectus sum. proplerea do ex animo et ex viribus totis laudem patri deo.

Sanctus deus pater universorum; sanctus deus, cuius consilium ad finem deducitur a propriis potentiis; sanctus deus, qui cognosci vult et cognoscitar a suis; sanctus es, qui verbo constituisti entia omnia; sanctus es, cuius universa natura imago nala est; sanctus es, quem natura non formavit; sanctus es, qui omni potentia es for- tior; sanctus es, qui omni excellentia es maior; sanclus es, qui omnes superas laudes. suscipe loquelae sacrificium purum ab animo et corde ad te intentis, o indicibilis, ineffabilis, silentio vocate. pe- tenti mibi ut non aberrem a cognitione nostrae essentiae annue, meque corrobora, et gratia hac illumines eos, qui sunt in ignorantia generis mei fratres, filios vero tuos. ideo credo tibi et testimonium do, in vitam et lucem transeo; benedictus es pater; tuus homo sanctificari lecum vult, prout ei tradidisti omnem potestatem.