EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Monete cudende ratio
1526
editio: incognita
fons: librum vide


Monete Cudende ratio


per Nicolaum Copernicum.


Quamquam innumere pestes sunt, quibus regna, principatus et respublice decrescere solent, hec tamen quatuor (meo iudicio) potissime sunt, discordia, mortalitas, terre sterilitas et monete vilitas: Tria prima adeo euidentia sunt, vt nemo ita esse nesciat, sed quartum quod ad monetam attinet a paucis et non nisi cordatissimis consideratur: quia non vno impetu simul, sed paulatim et occulta quadam ratione respublicas euertit.

Est autem Moneta aurum vel argentum signatum, qua precia emptibilium vendibiliumque rerum numerantur secundum cuiusuis reipublice vel gubernantis ipsam institutum. Est ergo moneta tanquam mensura quedam communis estimationum: Oportet autem id quod mensura esse debet firmum semper ac statum seruare modum, Alioquin necesse est confundi ordinationem reipublice, Ementes quoque et vendentes multipliciter defraudari quemadmodum si vlna, modius, pondusve certam quantitatem non seruet. Hanc igitur mensuram, estimationem puto ipsius monete que etsi in bonitate materie fundetur, oportet tamen valorem ab estimatione discerni: potest enim pluris estimari moneta quam eius qua constat materia et e conuerso.

Causa vero constitutionis monete necessaria est: quamvis enim solo pondere auri et argenti rerum commutatio fieri potuisset, ex quo communi hominum consensu aurum et argentum vbique in pretio habeatur, sed tamen propter multam incommoditatem afferendorum semper ponderum, quodque non statim auri et argenti sinceritas deprehendatur ab omnibus, institutum est publico sigillo monetam signari, quo significetur iustam auri vel argenti quantitatem inesse, et fides adhibeatur autoritati.

Solet etiam monete et maxime argentee es commisceri propter duas, vt existimo, causas, videlicet quo minus exposita sit insidiis expilantium et conflantium ipsum quod futurum esset; si ex syncero argento constaret; secunda, quod massa argenti in minutas partes et scrupulos nummorum fracta retineat, cum ere admixto convenientem magnitudinem: potest superaddi et tertia, ne scilicet continuo vsu detrita cicius pereat sed fulcitamento eris diuturnior perseueret.

Justa autem et equa monete estimatio est, quando paulo minus auri vel argenti continet quam pro ipsa ematur: vtpote quantum pro expensis dumtaxat monetariorum oportuerit deduci: Debet enim signum ipsi materie aliquam addere dignitatem.

Vilescit hec vt plurimum propter nimiam multitudinem, vtpote si tanta argenti copia in monetam transierit, quoadusque argenti massa ab hominibus magis quam moneta desideretur: perit nempe hoc modo dignitas monete, quando per ipsam tantum argenti non licet emere, quantum ipsa pecunia continet, senciaturque maior profectus eliquando argentum in monete destructionem: Cuius remedium est non amplius monetam cudere donec se ipsam coeqauerit; reddaturque carior argento.

Valor quoque multis modis deprauatur, vel propter defectum materie solum, quando scilicet sub eodem pondere monete plus quam oportet eris commiscetur argento: vel propter defectum ponderis, quamvis iustam habeat eris cum argento admixtionem: vel quod Pessimum est propter vtrumque simul. Deficit etiam vltro valor ac longo vsu deteritur: propter quod solum instaurari ac innouari debet. Cuius signum est, Si argentum in moneta in notabili quantitate minus reperitur quam pro ipsa emptum, In quo merito penuria monete intelligitur.

Premissis generaliter de moneta expositis speciatim ad prussianam descendamus ostendentes primum, quomodo in tantam leuitatem peruenerit.

Transit autem sub nominibus marcharum scotorum etc. et sunt sub eisdem nominibus etiam pondera. Nam marcha ponderis, est libra media, At marcha numeri constat solidis LXta, que omnia vulgo nota sunt: Verum ne equiuocatio numeri et ponderis obscuritatem pariat, vbicumque deinceps marcha nominabitur, de numero intelligatur; Nomine vero libre pondus duarum marcharum, pro selibra vero marcham ponderis accipe.

Inuenimus igitur in antiquis recessibus ac litterarum munimentis, quod sub magistratu Conradi de Jungingen, hoc est proxime ante bellum Tannebergense, emebatur selibra, id est marcha argenti puri, marchis pruthenicalibus duabus et scotis VIII quando videlicet tribus partibus argenti puri quarta pars eris admiscebatur, et ex libra dimidia eius masse solidos CXII faciebant Quibus tertia pars adiecta et sunt solidi XXXVII et tertia pars unius solidi, facit totam summam solidorum CXLVIIII et duorum d. pendentem libre vnius bessem duas tercias hoc est scotos, scilicet argenti XXXII que procul dubio tres partes (et sunt libra media argenti puri) continebit. Sed iam dictum est pretium eius fuisse solidos CXL in selibras Reliquum vero quod in IX solidis et tertia deerat estimatio monete suppleuit Erat itaque eius estimatio cum valore convenienter continuata.

Huius generis nummismata sunt Vinrici, Ulrici et Conradi, que interdum reperiuntur adhuc in Thesauris: Deinde post cladem prussie et bellum supradictum cepit detrimentum reipublice in dies magis ac magis in moneta apparere: Nam Henrici solidi aspectu quidem similes supradictis, non amplius reperiuntur habere tres quintas argenti: Crescebatque error hic donec inuerso ordine ceptum est tribus partibus eris Quartam argenti misceri, vt iam non argenti moneta. sed cuprea rectius diceretur, pondus tamen retinebat solidorum CXII in selibra: Cum autem minime conveniat nouam ac bonam monetam introducere antiqua viliore remanente, quanto hic magis erratum est vetere meliore remanente viliorem nouam introducendo que non solum infecit antiquam sed vt ita dicam expugnavit Cui errori dum sub magistratu Michaelis Rosdorff obviare vellent ac monetam in pristinum meliorem statum reducere Cudebant nouos solidos quos nunc grossos vocamus: sed cum antiqui viliores non viderentur sine iactvra aboleri posse vna cum nouis insigni errore permanserunt Transibantque duo solidi antiqui pro vno nouo, factumque tunc est, quod duplex marcha plebi ingereretur nouorum videlicet solidorum et antiquorum illorum marcha noua sine bona horum vera antiqua siue leuis, solidorum vtrobique sexaginta Oboli vero in suo vsu manebant Ita vt pro solido antiquo sex dumtaxat commutarentur pro nono vero XII. Nam as initio duodecim obolorum fuisse solidum facile coniici potest: Sicut enim quindenum numerum vulgo mandel vocamus Ita in plerisque germanie terris vox illa Schilling pro duodenario numero durat. Perseueravit autem nouorum solidorum appellatio vsque ad memoriam nostram: quomodo demum grossi facti sint inferius dicaui. Nouorum igitur solidorum marche VIII per sexaginta, libram vnam puri argenti continebant: quod ex eorum compositione satis apparet Constant enim ex dimidio eris et altera medietate argenti et eorum marche VIII per LX. pendent prope libras duas Antiqui vero pondere vt dictum est pares illis valore ex dimidio Cum enim Quartam solummodo partem argenti haberent, marche XVI e libra argenti puri veniebant, pendentes quadruplum Postea vero mutato statu patrie cum ciuitatibus esset cudendi monetam concessa potestas ipseque nouum exequerentur priuilegium creuit pecunia multitudine non autem bonitate Cepitque quatuor partibus eris quinta argenti in solidis antiquis misceri donec marche XX argenti libra commutarentur Sicque noui illi solidi cum iam meliores essent plus quam duplo solidis recentibus facti sunt scoti vt iam XXIIII pro marcha leui computarentur: periit ergo quinta pars bonitatis monete in marcha Postea vero quam euanescerent noui solidi iam scoti facti eo quod eciam per Marchiam essent accepti placuit eos grossorum estimatione reuocare, hoc est sub solidis tribus, maximo errore et tanto procerum consilio prorsus indigno perinde ac si prussia sine illis esse non posset quamuis non essent meliores denariis quindecim tunc currentis monete vbi iam multitudo eciam premebat estimationem ipsius Dissidebant ergo grossi cum solidis in quinta vel sexta parte minus valentes a constituto et fallaci ac iniqua extimatione detrahebant dignitati solidorum Oportebat fortassis iniuriam sic vindicari quam solidi grossis prius intulerant coegerantque eos scotos fieri Sed ve tibi Prussia que tuo pro dolor interitu male administrate reipublice penas pendis Igitur estimatione simul et valore pecunie. passim euanescentibus a fabricatione tamen monete plane cessatum non est et expensis non suppetentibus quibus equiualens priori uideretur posterior semper priori peior superinducta est que bonitatem precedentis oppressit et extrusit quoad solidorum estimatio cum valore grossorum proporcionaliter conveniret et marche XXIIII leues pro vna libra cederent argenti Debuerant autem iamtandem saltem reliquie tantille dignitatis monete permansisse: ex quo de eius instauratione meditatum non est Sed que tantisper inoleuit consuetudo siue licencia adulterandi expilandi et inficiendi monetam cessare non potuit nec in hunc diem cessat. Nam qualis postea prodierit et in quo statu nunc sit pudet ac dolet dicere In tantam enim vilitatem hodie collapsa est vt XXX marche vnam libram argenti vix contineant. Quid autem restat si non succurratur nisi vt deinceps prussia, auro et argento vacua, monetam mere cupream habeat Vnde peregrinarum mercium invectiones omnesque negociationes breui sint periture Quis enim externorum mercatorum merces suas moneta cuprea commutare volet Quis denique nostratium in peregrinis oris eadem moneta exoticas merces comparare poterit Hanc tamen ingentem reipublice prussiane cladem hi quorum interest contempti despiciunt et dulcissimam sibi patriam cui post pietatem in deum nedum officii plurimum sed eciam ipsam vitam debent dies magis ac magis supina negligencia miserabiliter labi ac periri sinunt.

Cum ergo tantis viciis labor et prussiana moneta et per tota patria soli aurifices et hi qui bonitatem metalli callent eius erumnis fruuntur Colligunt enim ex mixta pecunia antiquam ex qua eliquatum argentum vendunt, plus semper argenti cum moneta mixta ab imperito vulgo recipientes: at postquam antiqui illi solidi iam penitus euanescant, eliguntur proximo meliores relicto pecuniarum acerno deteriori Hinc illa vulgaris et perpetua querimonia Aurum argentum, annonam familie mercedem opificum operam et quicquid in humanis vsibus est solitum transcendere precium sed oscitantes non expendimus omnium rerum charitatem ex vtilitate monete prouenire: Crescunt enim ae decrescunt omnia ad monete conditionem: presertim aurum et argentum, que non ere vel cupro sed auro et argento appreciamus, Nam aurum et argentum dicimus esse tanquam basim monete cui incubat eius estimatio.

At contendet fortasse aliquis exilem monetam vsibus humanis commodiorem esse: nempe subuenientem paupertati hominum, reddentem leui pretio annonam et cetera vite mortalium necessaria facilius suppeditantem per bonam autem monetam omnia chariora reddi, colonos ac censu annuo oneratos preter solitum grauari. Laudabunt hanc sentenciam spe lucri priuati quibus hactenus permissa est cudendi monetam facultas nec fortassis mercatores et opifices quibus nihil propterea perit eam improbabunt quando quidem ad auri valorem merces et res suas vendunt et quo moneta est exilior eo maiori pecuniarum numero eas commutant Verum si communem vtilitatem respicient negare vtique non poterunt prestantem monetam non modo reipublice verum eciam sibi ac omnium hominum ordini salutarem, exiguam vero perniciosam esse:
Quod cum multis rationibus satis perspicuum sit, eciam ipsa experiencia rerum magistra, verum esse discimus: Videmus quippe eas terras potissimum florere que bonam monetam habent, decrescere autem et perire que deteriore vtuntur: floruit nimirum et prussia tunc quando vna marcha pruthenicalis duobus florenis vngaricis emebatur et quando vt premissum est due marche pruthenice et VIII scoti selibra id est marcha argenti puri commutabatur Interim vero vilescente in dies magis ac magis moneta decrescit et patria nostra atque hac peste et aliis calamitatibus vsque ad vltimum pene funus perducta est

Constat preterea ipsa loca que bona moneta vtuntur artibns et opificibus egregiis necnon et rerum affluencia pollere Ac contra vbi vilis moneta in vsu est ignauia desidia ac resupinato ocio tam bonarium artium quam ingeniorum culturam negligi atque omnium eciam rerum abundantiam interire: Nondum memoriam hominum excessit frumenta et annonam minori pecuniarum numero in prussia empta fuisse cum adhuc bona moneta vteretur Nunc autem ea vilescente omnium rerum que ad victum et humanum vsum pertinent precium ascendere experimur Ex quo perspicuum esse postest leuem monetam desidiam magis alere quam paupertati hominum subuenire Nec magnopere monete exaltatio censuales grauare poterit qui se plus solito suo dominio pendere videantur fructus terre pecora et id genus rerum suarum maiori eciam pretio sunt vendituri Reciprocum enim dandi accipiendique vicissitudinem proporcionata monete mensura compensabit.

Si igitur calamitosam hactenus prussiam monete restauratione Iam tandem aliquando restituere placet Cauenda imprimis erit confusio ex varietate diuersarum officinarum in quibus cudenda est proveniens: Multiplicitas enim vniformitatem impedit maiorisque negocii est plures officinas in officio rectitudinis conseruari quam vnam. *[1] Duo igitur ad summum designentur loca vnus in terris regie maiestatia Alter in ditione principis. In primo cudatur moneta que ex vno latere insigniis regalibus ex altero terrarum prussie signetur In secunda autem officina ex vno latere insigniis regiis Ex altero vero nummismate principis signetur Vt vtraque moneta imperio regio subsit et sue maiestatis mandato in vsu tocius regni sit et accepta Que res ad animorum conciliationem et negociationum communionem non parum ponderis est habitura.

Opere precium autem erit quod he due monete vnius sint grani valoris et extimationis et vigili cura primatum reipublice iuxta ordinationem nunc instituendam perpetuo perseuerent Et quod principes vtrinque nihil lucri ex monete cussione senciant, sed tantum dumtaxat eris addatur et ipsa extimatio valorem excedat vt impendiorum iactura sarciri possit et conflandi monetam adimatur occasio.

Vt item huius nostri temporis confusionem quam commixtis noue monete cum antiqua peperit deinceps non incidamus necessarium videtur vt exorta noua, vetus aboleatur ac prorsus intereat et iuxta proportionem valoris sui in officinis pro noua commutetur Alioquin inanis erit renouande monete opera, et confusio posterior fortassis peior priore Inficiet enim denuo antiqua noue monete dignitatem: mixta equidem reddet summam a iusto pondere deficientem et nimium multiplicatam sequetur que dicta est superius incommoditas Cui si quis adhuc obviandum arbitretur per hoc videlicet vt remanentia vetera nummismata tanti minoris estimentur comparatione noue monete quantum eorum valor deterior est aut exilior Sed hoc sine magno errore fieri non poterit Tanta enim est nunc tum grossorum et solidorum tum eciam denariorum multiplex diuersitas vt singula nummismata iuxta conditionem valoris sui estimari et ab invicem discerni vix possint Quo fit vt inducta monete varietas confusionem generaret inextricabilem ac negociantibus et contrahentibus labores molestias atque alia incommoda augeret Itaque melius semper erit veterem monetam in reparatione recentis penitus abolere Oportebit enim tantillum damnum semel equanimiter pati si modo damnum dici possit vnde vberior fructus et vtilitas magis constans nascitur ac respublica incrementum sumit.

Monetam vero prussianam in primam illam dignitatem erigere difficillimum est et post tantum casum forte impossibile, tum quenis eius reparatio res sit non parui negocii pro horum tamen temporum conditione commode renovari posse videtur vt saltem ad XX marchas libra argenti redeat hac ratione Pro solidis sumantur eris libre tres, argenti vero puri libra vna minus vncia media vel quantum pro expensis detrahendum sit: Confletur massa ex qua marche XX fiant que in emptione valebunt libram vnam; Id est duas marchas argenti: Eadem ratione eciam fieri possint scoti seu grossi et oboli prout placuerit.

De argenti ad aurum comparatione.

Superius dictum est aurum et argentum esse basim in qua residet bonitas monete Et que de moneta argenti exposita sunt possunt etiam pro maiori parte ad auream referri Reliquum est vt ex transuerso auri et argenti commutandi rationem exponamus Primum igitur inuestigare oportet que sit ratio appreciationis meri auri ad argentum merum siue purum ut de genere in specie et a simplicibus ad composita descendamus Porro eadem est ratio auri et argenti informium que signatorum in eodem gradu ac rursus eadem ratio auri signati ad informe que argenti signati ad argentum informe sub eodem gradu mixtionis et pondere Purissimum autem aurum quod apud nos signatum reperitur sunt floreni vngarici hii namque nimium habent admixtionis et tantum forte quantum oportuerat pro expensis deduci in monetariis vnde rite commutantur pro mero auro sub eodem pondere dignitate sigilli supplente defectum florenorum: Sequitur ergo eandem esse rationem argenti puri informis ad aurum purum informe et eiusdem argenti ad florenos vngaricos ponderibus non mutatis At floreni vngarici CX iusti et equalis ponderis per grana videlicet LXXII inplent libram vnam (libram semper intelligo que continet marchas duas ponderis.) Hoc argumento inuenimus communiter apud omnes gentes libram vnam auri puri tantum valere quantum argenti puri libre XII. Inuenimus tamen et XI libras olim pro vna auri, quam ob causam ab antiquo constitutum esse videtur vt aurei vngarici X appendant libre partem vndecimam: quod si sub eo pondere idem precium hodie duraret, expeditam haberemus conformitatem monete polonice et pruthenice secundum expositam rationem: factis enim XX marcis circiter ex libra vna argenti prouenirent ad amvssim pro aureo marche due, loco XL grossorum polonicalium Sed postea quam vsu receptum sit vt XII partes argenti sint pro vna auri, dissidet pondus cum pretio vt X aurei vngaricales redimant libram vnam argenti et vndecimam partem libre Si igitur ex libra argenti et eius vndecima parte fiant marche viginti erunt polona et prussiana monete, recta ratione coequate grossus ad grossum et marche due pruthenice pro aureo vngaricali Sed precium argenti erit in selibras singulas marche VIII et solidi X aut circiter.

Verum si vtique vilitas monete et patrie interitus placeat ac ardua nimis videbitur tantilla restitutio et adequatio visumque fuerit vt XV grossi polonici maneant pro marcha et pro aureo vngaricali marche due scoti XVI Id quoque iam dictis modis non magno negotio fiet si marche XXIIII ex argenti libra fiant Ita sane contigit nuper quando adhuc marche XII precium essent in singulas selibras argenti et pro tanta pecunia florenus vngaricus commutabatur. Hec gracia exempli et pro manuductione dicta sunt Nam infiniti sunt modi constitutionis monete nec est possibile explicare omnes sed communis consensus matura deliberatione poterit hoc vel illud definire prout accommodatissimum videbitur reipublice. Quod si moneta ad florenum vngaricum recte se habuerit et erratum non fuerit facile eciam alii floreni iuxta continenciam auri et argenti ad illorum comparationem taxabuntur.

Hec de monete reparatione dixisse sufficiat vt dumtaxat intelligatur quibus modis ceciderit dignitas eius et quomodo reduci possit quod ex supradictis perspicuum esse spero.

Epilogus reductionis monete.

Circa reparationem et conseruationem monete hec consideranda videntur.

Primum ne absque maturo procerum consilio et vnanimi decreto moneta nouetur.

Secundum vt vnus dumtaxat locus officine monetarie si fieri potest deputetur vbi non vnius ciuitatis nomine sed tocius terre cum ipsius insigniis fieret huius sentencie efficaciam moneta polonica demonstrat que propter hoc solum retinet estimationem suam in tanta terrarum amplitudine.

Tertium vt in publicatione noue monete interdicatur et aboleatur antiqua.

Quartum vt inviolabiliter et immutabiliter perpetuo

obseruetur quod XX marche dumtaxat et non amplius fiant ex libra vna puri argenti: dempta eo quod pro expensis opificii deduci oportet: Ita nempe prussiana moneta proporcionabitur polonice, vt viginti grosse prussiani simul ac polonici marcham pruthenicam constituant.

Quintum vt caueatur a nimia monete multitudine.

Sextum vt in omni specie sua simul prodeat moneta hoc est vt scoti siue grossi, solidi, et oboli pariter cudantur.

De admixtione vero quanta esse debeat: an grosse et solidi fiant an eciam denarii argentei qui fertonem vel marcham mediam aut eciam integram valeant, in placito est eorum quorum interest: nisi vt modus sit Et ita decernatur vt in futurum perpetuo maneat.

De obolis quoque ratio habenda est, quoniam omnino parum nunc valent Ita vt integra marcha vix supra vnius grossi argentum contineat.

Postrema autem difficultas oritur ex contractibus et obligationibus ante et post innouationem monete factis In quibus modum invenire oportet ne contrahentes nimium grauentur. Quemadmodum pristinis temporibus factum est vt patet ex his que in altero latere * huius folii descripta sunt.


* Auf der Rückseite des Blattes folgt eine Abschrift des Münz-Edictes vom Jahre 1418, welches in der Warschauer Ausgabe nur in einer polnischen Uebersetzung mitgetheilt ist, ohne dass zugleich angegeben wäre, es sei das Original, wie selbstverständlich in deutscher Sprache geschrieben. Es musste dies hier hervorgehoben werden, weil Unkundige sonst leicht zu irrigen Schlüssen verleitet werden könnten.
Der Anfang dieses Dokumentes lautet:

Disse nach nachgeschrieben Verramung dess gantzen Landes

ist awsgangen von Marienburg am Sontag
nach aller Heiligen tag 1418.

Zum ersten Wes Zinser mit guttem alten gelde gekawft sein vor III Jaren als vor der satzung die verramet war anno XVI vf Martini die sal mit guttem newen gelde bezalt werden oder mit des gelds wirde. u. s. w.

  1. * Bei der zweiten Redaction der Denkschrift sind folgende Sätze weg gelassen: Conduceret itaque vnum et communem esse in tota prussia officinam monetariam in qua omnis generis moneta ex vno latere nummismate siue insigniis terrarum prussie signetur ita vt superne coronam supereminentem habeat vt ex hoc regni superioritatem recognoscat Ex altero vero latere ducis prussie insigne pre se ferat Corona regni incumbente.
    Quod si renitente principe prussie fieri non posset eo quod propriam officinam habere contenderet duo ad summum designentur loca.