EPUB   MOBI   PDF   RTF   TXT
Monetae cudendae ratio
1526
editio: incognita
fons: incognitus

Quanquam innumere pestes sunt quibus regna, principatus, et respublice decrescere solent, hæc tamen quatuor (meo judicio) potissime sunt: discordia, mortalitas, terre sterilitas et monete vilitas. Tria prima adeo evidentia sunt, ut nemo ita esse nesciat, sed quartum quod ad monetam attinet a paucis et nonnisi cordatissimis consideratur, quia non uno impetu simul, sed paulatim, occulta quadam. ratione respublicas evertit.

Est autem moneta aurum vel argentum signatum, qua pretia emptibiliurn vendibiliumque rerum numerantur secundum cujusvis reipublice vel gubernantis ipsum institutum. Est ergo moneta tanquam mensura quædam communis æstimationum. Oportet autem id quod mensura esse debet firmum semper ac statum servare modum. Alioquin necesse est confundi ordinationem reipublice, ementes quoque et vendentes multipliciter defraudari, quemadmodum si ulna, modius, pondusve certam quantitatem non servet. Hanc igitur [50] mensuram æstimationem puto ipsius monete, que etsi in bonitate materie fundetur, oportet tamen valorem ab estitnatione discerni; potest enim pluris estimari moneta quam ejus qua constat materia et e converso.

Causa vero constitutionis monete necessaria est; quamvis enim solo pondere auri et argenti rerum commutatio fieri potuisset, ex quo communi hominum consensu aurum et argentum ubique in pretio habeatur, sed tamen propter multam incommoditatem afferendorum semper ponderum, quodque non statim auri et argenti sinceritas deprehendatur ab omnibus, institutum est publico sigillo monetam signari, quo significetur justam auri vel argenti quantitatem inesse, et fides adhibeatur auctoritati.

Solet etiam monete et maxime argente es commisceri propter duas (ut existimo) causas, videlicet quo minus exposita sit insidiis expilantium et conflantium ipsum quod futurum esset si ex sincero argento constaret. Secunda, quod massa argenti in minutas partes et scrupulos nummorum fracta retineat, cum ere admixto, convenientem magnitudinem: potest superaddi et tertia, ne scilicet continuo usu detrita citius pereat, sed fulcitamento eris diuturnior perseveret.

Justa autem et equa monete estimatio est, quando paulo minus auri vel argenti continet quam pro ipsa ematur: utpote quantum pro expensis dumtaxat mo-[52]netariorum oportuerit deduci. Debet enim signum ipsi materie aliquam addere dignitatem.

Vilescit hec ut plurimum propter nimiam multitudinem, utpote si tanta argenti copia in monetam transierit quoadusque argenti massa ab hominibus magis quam moneta desideretur: perit nempe hoc modo dignitas monete, quando per ipsam tantum argenti non licet emere quantum ipsa pecunia continet, sentiaturque major profectus eliquando argentum in monete destructionem, cujus remedium est non amplius monetam cudere donec se ipsam coequaverit, reddaturque carior argento.

Valor quoque multis modis depravatur, vel propter defectum materie solum, quando scilicet sub eodem pondere monete plus quam oportet eris commiscetur argento, vel propter defectum ponderis, quamvis justam habeat eris cum argento admixtionem: vel, quod pessimum est, propter utramque simul; deficit etiam ultro valor ac longo usu deteritur, propter quod solum instaurari ac innovari debet. Cujus signum est, si argentum in moneta in notabili quantitate minus reperitur quam pro ipsa emptum, in quo merito penuria monete intelligitur.

Premissis generaliter de moneta expositis, speciatim ad Prussianam descendamus, ostendentes primum quomodo in tantam levitatern pervenerit.

Transit autem sub nominibus marcharum, scotorum, etc., et sunt sub eisdem nominibus etiam pon-[54]dura. Nam marcha ponderis est libra media. At marcha numeri constat solidis LX: quæ omnia vu1go nota sunt. Verum ne equivocatio numeri et ponderis obscuritatem pariat, ubicumque deinceps marcha nominabitur, de numero intelligatur; nomine vero libre, pondus duarum marcharum, pro selibra vero marcham ponderis accipe.

Invenimus igitur in antiquis recessibus ac litterarum monumentis quod sub magistratu Conradi de Jungingen, hoc est proxime ante bellum Tanebergense, emebatur selibra, id est marcha argenti puri, marchis pruthenicalibus duabus et scotis VIII, quando videlicet tribus partibus argenti puri quarta pars eris admiscebatur, et ex libra dimidia ejus masse solidos CXII faciebant. Quibus tertia pars adjecta, et sunt solidi XXXVII et tertia pars unius solidi, facit totam summam solidorum CXLVIII et duorum d. pendente libre unius bessem duas tertias hoc est scotos scilicet argenti XXXII que procul dubio tres partes (et sunt libra media argenti puri) continebit. Sed jam dictum est pretium ejus fuisse solidos CXL in selibras. Reliquum vero quod in IX solidos et tertia deerat estimatio monete supplevit. Erat itaque ejus estimatio cum valore convenienter continuata.

Hujus generis nummisimata sunt Henrici, Ulrici, et Conradi, que interdum reperiuntur adhuc in thesauris. Deinde post cladem Prussie et bellum supradictum reipublice in dies magis ac magis [56] in moneta apparere. Nam Henrici solidi, aspectu quidem similes supradictis, non amplius reperiuntur habere quam tres quintas argenti. Crescebatque error hic donec inverso ordine ceptum est tribus partibus eris quartam argenti misceri, ut jam non argenti moneta, sed cuprea rectius diceretur, pondus tamen retinebat solidorum CXII in selibra. Cum autem minime conveniat novam ac bonam monetam introducere antiqua viliore remanente, quanto hic magis erratum est vetere meliore remanente viliorem novam introducendoque non solum infecit antiquam, sed, ut ita dicam, expugnavit. Cui errori dum sub magistratu Michaelis Rusdorff obviare vellent ac monetam in pristinum meliorem statum reducere, cudebant novos solidos quos nunc grossos vocamus; sed cum antiqui viliores non viderentur sine jactura aboleri posse una cum novis insigni errore permanserunt.

Transibantque duo solidi antiqui pro uno novo, factumque tunc est, quod duplex marcha plebi ingereretur novorum videlicet solidorum et antiquorum. Illorum marcha nova sive bona, horum vero antiqua sive levis, solidorum utrobique sexaginta. Oboli vero in suo usu manebant. Ita ut pro solido antiquo sex duntaxat commutarentur, pro novo vero XII. Nam ab initio duodecim obolorum fuisse solidum facile conjici potest. Sicut enim quindenum numerum vulgo mandel vocamus, ita in plerisque Germanie terris vox illa schilling pro duodenario numero durat. Perseve-[58]ravit autem novorum solidorum appellatio usque ad memoriam nostram: quomodo demum grossi facti sunt inferius dicam.

Novorum igitur solidorum marche VIII per sexaginta libram unam puri argenti continebant: quod ex eorum compositione satis apparet. Constant enim ex dimidio eris et altera medietate argenti et eorum marche VIII per LX pendent prope libras duas. Antiqui vero pondere, ut dictum est, pares illis, valore ex dimidio; cum enim quartam solummodo partem argenti haberent, marche XVI e libra argenti puri veniebant, pendentes quadruplum. Postea vero mutato statu patrie, cum civitatibus esset cudendi monetam concessa potestas, ipseque novum exequerentur privilegium, crevit pecunia multitudine, non autem bonitate. Cepitque quatuor partibus eris quinta argenti in solidis antiquis misceri donec marche XX argenti libra commutarentur. Sicque novi illi solidi cum jam meliores essent plus quam duplo, solidis recentibus facti sunt scoti ut jam XXIIII pro marcha levi computarentur: periit ergo quinta pars bonitatis monete in marcha. Postea vero quam evanescerent novi solidi jam scoti facti eo quod eciam per Marchiam essent accepti, placuit eos grossorum estimatione revocare, hoc est sub solidis tribus, maximo errore et tanto procerum consilio prorsus indigno, perinde ac si Prussia sine illis esse non posset, quamvis non essent meliores denariis quindecim tunc currentis monete, ubi jam multitudo etiam premebat [60] estimatione ipsius. Dissidebant ergo grossi cum solidis in quinta vel sexta parte minus valentes a constituto et fallaci et iniqua estimatione detrahebant dignitati solidorum. Oportebat fortassis injuria sic vindicari quam solidi grossis prius intulerant coegerantque eos scotos fieri. Sed ve tibi Prussia que tuo proh dolor! interitu male administrate reipublice penas pendis. Igitur estimatione simul et valore pecunie passim evanescentibus, a fabricatione tamen monete plane cessatum non est, et expensis non suppetentibus quibus equivalens priori redderetur posterior, semper priori pejor superinducta est quæ bonitatem precedentis oppressit et extinxit, quoad solidorum estimatio cum valore grossorum proporcionaliter convenerit et marche XXIV leves pro una libra cesserit argenti.

Debuerant autem jam tandem saltem reliquie tantille dignitatis monete permansisse, ex quo de ejus instauratione meditatum non est. Sed que tantisper inolevit consuetudo sive licencia adulterandi, expilandi et inficiendi monetam cessare non potuit nec in hunc diem cessat. Nam qualis postea prodierit et in quo statu nunc sit, pudet ac dolet dicere. In tantam enim vilitatem hodie collapsa est, ut XXX marche unam libram argenti vix contineant. Quid autem restat si non succurratur, nisi ut deinceps Prussia, auro et argento vacua, monetam mere cupream habeat. Unde peregrinarum mercium invectiones, omnesque negociationes brevi sint periture. Quis enim externorum mercatorum [62] merces suas moneta cuprea commutare volet? Quis denique nostratium in peregrinis terris eadem moneta exoticas merces comparare poterit? Hanc tamen ingentem reipublice prussiane cladem hi quorum interest contempti despiciunt et dulcissimam sibi patriam cui post pietatem in Deum nedum officii plurimum, sed eciam ipsam vitam debent, in dies magis ac magis supina negligencia miserabiliter labi ac periri sinunt.

Cum ergo tantis viciis laboret prussiana moneta et per eam tota patria, soli aurifices et hi qui bonitatem metalli callent ejus erumnis fruuntur. Colligunt enim ex mixta pecunia antiquam ex qua eliquatum argentum vendunt, plus semper argenti cum moneta mixta ab imperito vulgo recipientes: at postquam antiqui illi solidi jam penitus evanescant, eliguntur proximo meliores relicto pecuniarum acervo deteriori. Hinc illa vulgaris et perpetua querimonia aurum, argentum annonam, familie mercedem, opificum operam et quidquid in humanis usibus est solitum, transcendere precium; sed oscitantes non expendimus omnium rerum charitatem ex vilitate monete provenire. Crescunt enim ac decrescunt etiam ad monete conditionem: presertim aurum et argentum que non ere vel cupro, sed auro et argento, appreciamus. Nam aurum et argentum dicimus esse tanquam basim monete cui incubat ejus estimatio.

At contendet fortasse aliquis exilem monetam usibus [64] humanis commodiorem esse: nempe subvenientem paupertati hominum, reddentem levi pretio annonam et cetera vite mortalium necessaria facilius suppeditantem; per bonam autem monetam omnia chariora reddi, colonos ac censu annuo oneratos preter solitum gravari. Laudabunt hanc sententiam, spe lucri privati, quibus hactenus permissa est cudendi monetam facultas, non fortassis mercatores et opifices quibus nihil propterea perit, eam improbabunt, quum quidem ad auri valorem merces et res suas vendunt, et, quo moneta est exilior, eo majori pecuniarum numero eas commutant. Verum si communem utilitatem respicient, negare utique non poterunt prestantem monetam non modo reipublice, verum etiam sibi ac omnium hominum ordini salutarem, exiguam vero perniciosam esse. Quod cum multis rationibus satis perspicuum sit, etiam ipsa experiencia rerum magistra verum esse dicimus: videmus quippe eas terras potissimum florere que bonam monetam habent, decrescere autem et perire que deteriore utuntur: floruit nimirum et Prussia tunc quando una marcha pruthenicalis duobus florenis ungaricis emebatur et quando, ut premissum est, due marche pruthenice et VIII scoti selibra, id est marcha argenti puri, commutabantur. Interim vero vilescente in dies magis ac magis moneta decrescit et patria nostra atque hac peste et aliis calamitatibus usque ad ultimum pene funus perducta est.

Constat preterea ipsa loca que bona moneta utuntur, [66] artibus et opificibus egregiis nec non et rerum affluencia pollere; ac contra, ubi vilis moneta in usu est, ignavia, desidia ac resupinato ocio tam bonarum artium quam ingeniorum culturam negligere atque omnium etiam rerum abundantiam interire. Nondum memoriam hominum excessit frumenta et annonam minori pecuniarum numero in Prussia empta fuisse cum adhuc bona moneta uteretur. Nunc autem, ea vilescente, omnium rerum que ad victum et humanum usum pertinent precium ascendere experimur. Ex quo perspicuum esse potest levem monetam desidiam magis alere quam paupertati hominum subvenire; nec magnopere monete exaltatio censuales gravare poterit qui, si plus solito suo dominio pendere videantur, fructus terre pecora et id genus rerum suarum majori eciam pretio sunt vendituri. Reciprocam enim dandi accipiendique vicissitudinem proportionata monete mensura compensabit.

Si igitur calamitosam hactenus Prussiam monete restauratione jam tandem aliquando restituere placet, cavenda imprimis erit confusio ex varietate diversarum officinarum in quibus cudenda est proveniens. Multiplicitas enim uniformatem impedit majorisque negotii est, plures officinas in officio rectitudinis conservari quam unam. Duo igitur ad summum designentur loca: unus in terris regie majestatis; alter in ditione principis. In primo cudatur rnoneta que ex uno latere insignis regalibus, ex altero terrarum Prussie signetur. [68] In secunda autem officina ex uno latere insigniis regiis, ex altero vero nummismate principis signetur, ut utraque moneta imperio regio subsit et sue majestatis mandato in usu totius regni sit et accepta. Que res ad animorum conciliationem et negociationum communionem non parum ponderis est habitura.

Opere precium autem erit quod he due monete unius sint grani, valoris et estimationis et vigili cura prematum reipublice juxta ordinationem nunc instituendain perpetuo perseverent. Et quod principes utrinque nihil lucri ex monete cussione sentiant, sed tantum duntaxat eris addatur ut ipsa estimatio valorem excedat, ut impendiorum jactura sarciri possit et conflandi monetam adimatur occasio.

Ut item in hujus nostri temporis confusionem quam commixtio nove monete cum antiqua peperit, deinceps non incidamus, necessarium videtur ut exorta nova, vetus aboleatur ac prorsus intereat, et juxta proportionem valoris sui in officinis pro nova commutetur. Alioquin inanis erit renovande monete opera, et confusio posterior fortassis pejor priore. Inficiet enim denuo antiqua nove monete dignitatem: mixta equidem reddet summam a justo pondere deficientem et nimium multiplicatam sequetur que dicta est superius incommoditas. Cui si quis adhuc obviandum arbitretur per hoc videlicet ut remanentia vetera nummismata tanti minoris estimentur comparatione nove monete quantum eorum valor deterior est aut exilior; sed hoc sine [70] magno errore fieri non poterit. Tanta enim est nunc, tum grossorum et solidorum, tum etiam denariorum multiplex diversitas, ut singula nummismata juxta conditionem valoris sui estimari et ab invicem discerni vix possent. Quo fit ut inducta monete varietas confusionem generaret inextricabilem, ac negociantibus et contrahentibus labores, molestias atque alia incommoda augeret. Itaque melius semper erit veterem monetam in reparatione recentis penitus abolere. Oportebit enim tantillum damnum semel equanimiter pati, si modo damnum dici possit unde uberior fructus et utilitas magis constans nascitur ac respublica incrementum. sumit.

Monetam vero prussianam in primam illam dignitatem erigere difficillimum est et post tantum casum forte impossibile; tum quevis ejus reparatio res sit non parvi negotii, pro horum tamen temporum conditione commode renovari posse videtur, ut saltem ad XX marchas libra argenti redeat, hac ratione: pro solidis sumantur eris libræ tres, argenti vero puri libra una minus uncia media vel quantum pro expensis detrahendum sit. Confletur massa ex qua marchæ XX fiant que in emptione valebunt libram unam, id est duas marchas argenti. Eadem ratione etiam fieri possunt scoti seu grossi et oboli, prout placuerit.

[72] De argenti ad aurum comparatione.

Superius dictum est aurum et argentum esse basim in qua residet bonitas monete. Et que de moneta argenti exposita sunt, possunt etiam pro majori parte ad auream referri. Reliquum est ut ex transverso auri et argenti commutandi rationem exponamus. Primum igitur investigare oportet que sit ratio appreciationis meri auri ad argentum merum sive purum: ut de genere in specie et a simplicibus ad composita descendamus. Porro eadem est ratio auri et argenti informium, que signatorum in eodem gradu, ac rursus eadem ratio auri signati ad informe, que argenti signati ad argentum informe sub eodem gradu mixtionis et pondere. Purissimum autem aurum quod apud nos signatum reperitur, sunt floreni ungarici; hi namque minimum habent admixtionis et tantum forte quantum oportuerat pro expensis deduci in monetariis, unde rite commutantur pro mero auro sub eodem pondere, dignitate sigili supplente defectum florenorum. Sequitur ergo eamdem esse rationem argenti puri informis ad aurum. purum informe et ejusdem argenti ad florenos ungaricos, ponderibus non mutatis. At floreni ungarici CX justi et æqualis ponderis per grana videlicet LXXII, implent libram unam (libram semper intelligo que continet marchas duas ponderis). Hoc argumento invenimus communiter apud omnes gentes [74] libram unam auri puri tantum valere, quantum argenti puri libre XII. Invenimus tamen et XI libras olim pro una auri, quam ob causam ab antiquo constitutum esse videtur ut aurei ungarici X appendant libre partem undecimam: quod si sub eo pondere idem pretium hodie duraret, expeditam haberemus conformitatem monete polonice et pruthenice secundum. expositam rationem: factis enim XX marcis circiter ex libra una argenti, provenirent ad amussim pro aureo marche due, loco XL grossorum polonicalium. Sed postea quam usu receptum sit, ut XII partes argenti sint pro una auri, dissidet pondus cum pretio ut X aurei ungaricales redimant libram unam argenti et undecimam partem libre. Si igitur ex libra argenti et ejus undecima parte fiant marche viginti, erunt polona et prussiana monete recta ratione coequate, grossus ad grossum, et marche due pruthenice pro aureo ungaricali. Sed pretium argenti erit in selibras singulas marche VIII et solidi X, aut circiter.

Verum si utique vilitas nionete et patrie interitus placeat ac ardua nimis videbitur tantilla restitutio et adequatio, visumque fuerit ut XV grossi polonici maneant pro marcha, et pro aureo ungaricali marche due scoti XVI; id quoque jam dictis modis non magno negotio fiet, si marche XXIV ex argenti libra fiant. Ita sane contigit nuper quando adhuc marche XII pretium essent in singulas selibras argenti et pro tanta pecunia florenis ungaricis commutabantur. Hic gratia [76] exempli et pro manuductione dicta sunt. Nam infiniti sunt modi constitutionis monete, nec est possibile explicare omnes, sed communis consensus matura deliberatione poterit hoc vel illud definire, prout accommodatissimum videbitur reipublice. Quod si moneta ad florenum ungaricum recte se habuerit et erratum non fuerit, facile etiam alii floreni juxta continentiam auri et argenti ad illorum comparationem taxabuntur.

Hec de monete reparatione dixisse sufficiat, ut dumtaxat intelligatur quibus modis ceciderit dignitas ejus et quomodo reduci possit, quod ex supradictis perspicuum esse spero.

Epilogus reductionis monete.

Circa reparationem et conservacionem monete hec consideranda videntur:

Primum, ne absque maturo procerum consilio et unanimi decreto moneta novetur.

Secundum, ut unus dumtaxat locus officine monetarie, si fieri potest, deputetur, ubi non unius civitatis nomine, sed tocius terre cum ipsius insigniis fieret, hujus sentencie efficaciam moneta polonica demonstrat que propter hoc solum retinet estimationem suam in tanta terrarum amplitudine.

Tertium, ut in publicacione nove monete interdicatur et aboleatur antiqua.

Quartum, ut inviolabiliter et immutabiliter perpetuo [78] observetur quod XX marche dumtaxat et non amplius fiant ex libra una puri argenti, dempto eo quod pro expensis opificii deduci oportet. Ita nempe prussiana moneta proporcionabitur polonice, ut viginti grossi prussiani simul ac polonici marcham pruthenicam constituant.

Quintum, ut caveatur a nimia monete multitudine.

Sextum, ut in omni specie sua simul prodeat moneta: hoc est ut scoti sive grossi, solidi et oboli pariter cudantur.

De admixtione vero quanta esse debeat: an grossi et solidi fiant, an etiam denarii argentei qui fertonem vel marcham mediam aut etiam integram valeant, in placito est eorum quorum interest; nisi ut modus sit et ita decernatur, ut in futurum perpetuo maneat.

De obolis quoque ratio habenda est, quomodo omnino parum nunc valent, ita ut integra marcha vix supra unius grossi argentum contineat.

Postrema autem difficultas oritur ex contractibus et obligationibus ante et post innovationem monete factis. In quibus modum invenire oportet ne contrahentes nimium graventur. Quemadmodum pristinis temporibus factum est, ut patet ex his que in altero latere hujus folii descripta sunt.