At non Alcithoe Minyeias orgia censet 1
accipienda dei, sed adhuc temeraria Bacchum 2
progeniem negat esse Iovis sociasque sorores 3
inpietatis habet. festum celebrare sacerdos 4
inmunesque operum famulas dominasque suorum 5
pectora pelle tegi, crinales solvere vittas, 6
serta coma, manibus frondentis sumere thyrsos 7
iusserat et saevam laesi fore numinis iram 8
vaticinatus erat: parent matresque nurusque 9
telasque calathosque infectaque pensa reponunt 10
turaque dant Bacchumque vocant Bromiumque Lyaeumque 11
ignigenamque satumque iterum solumque bimatrem; 12
additur his Nyseus indetonsusque Thyoneus 13
et cum Lenaeo genialis consitor uvae 14
Nycteliusque Eleleusque parens et Iacchus et Euhan, 15
et quae praeterea per Graias plurima gentes 16
nomina, Liber, habes. tibi enim inconsumpta iuventa est, 17
tu puer aeternus, tu formosissimus alto 18
conspiceris caelo; tibi, cum sine cornibus adstas, 19
virgineum caput est; Oriens tibi victus, adusque 20
decolor extremo qua tinguitur India Gange. 21
Penthea tu, venerande, bipenniferumque Lycurgum 22
sacrilegos mactas, Tyrrhenaque mittis in aequor 23
corpora, tu biiugum pictis insignia frenis 24
colla premis lyncum. bacchae satyrique sequuntur, 25
quique senex ferula titubantis ebrius artus 26
sustinet et pando non fortiter haeret asello. 27
quacumque ingrederis, clamor iuvenalis et una 28
femineae voces inpulsaque tympana palmis 29
concavaque aera sonant longoque foramine buxus. 30
'Placatus mitisque' rogant Ismenides 'adsis,' 31
iussaque sacra colunt; solae Minyeides intus 32
intempestiva turbantes festa Minerva 33
aut ducunt lanas aut stamina pollice versant 34
aut haerent telae famulasque laboribus urguent. 35
e quibus una levi deducens pollice filum 36
'dum cessant aliae commentaque sacra frequentant, 37
nos quoque, quas Pallas, melior dea, detinet' inquit, 38
'utile opus manuum vario sermone levemus 39
perque vices aliquid, quod tempora longa videri 40
non sinat, in medium vacuas referamus ad aures!' 41
dicta probant primamque iubent narrare sorores. 42
illa, quid e multis referat (nam plurima norat), 43
cogitat et dubia est, de te, Babylonia, narret, 44
Derceti, quam versa squamis velantibus artus 45
stagna Palaestini credunt motasse figura, 46
an magis, ut sumptis illius filia pennis 47
extremos albis in turribus egerit annos, 48
nais an ut cantu nimiumque potentibus herbis 49
verterit in tacitos iuvenalia corpora pisces, 50
donec idem passa est, an, quae poma alba ferebat 51
ut nunc nigra ferat contactu sanguinis arbor: 52
hoc placet; hanc, quoniam vulgaris fabula non est, 53
talibus orsa modis lana sua fila sequente: 54
'Pyramus et Thisbe, iuvenum pulcherrimus alter, 55
altera, quas Oriens habuit, praelata puellis, 56
contiguas tenuere domos, ubi dicitur altam 57
coctilibus muris cinxisse Semiramis urbem. 58
notitiam primosque gradus vicinia fecit, 59
tempore crevit amor; taedae quoque iure coissent, 60
sed vetuere patres: quod non potuere vetare, 61
ex aequo captis ardebant mentibus ambo. 62
conscius omnis abest; nutu signisque loquuntur, 63
quoque magis tegitur, tectus magis aestuat ignis. 64
fissus erat tenui rima, quam duxerat olim, 65
cum fieret, paries domui communis utrique. 66
id vitium nulli per saecula longa notatum -- 67
quid non sentit amor? -- primi vidistis amantes 68
et vocis fecistis iter, tutaeque per illud 69
murmure blanditiae minimo transire solebant. 70
saepe, ubi constiterant hinc Thisbe, Pyramus illinc, 71
inque vices fuerat captatus anhelitus oris, 72
"invide" dicebant "paries, quid amantibus obstas? 73
quantum erat, ut sineres toto nos corpore iungi 74
aut, hoc si nimium est, vel ad oscula danda pateres? 75
nec sumus ingrati: tibi nos debere fatemur, 76
quod datus est verbis ad amicas transitus auris." 77
talia diversa nequiquam sede locuti 78
sub noctem dixere "vale" partique dedere 79
oscula quisque suae non pervenientia contra. 80
postera nocturnos Aurora removerat ignes, 81
solque pruinosas radiis siccaverat herbas: 82
ad solitum coiere locum. tum murmure parvo 83
multa prius questi statuunt, ut nocte silenti 84
fallere custodes foribusque excedere temptent, 85
cumque domo exierint, urbis quoque tecta relinquant, 86
neve sit errandum lato spatiantibus arvo, 87
conveniant ad busta Nini lateantque sub umbra 88
arboris: arbor ibi niveis uberrima pomis, 89
ardua morus, erat, gelido contermina fonti. 90
pacta placent; et lux, tarde discedere visa, 91
praecipitatur aquis, et aquis nox exit ab isdem. 92
'Callida per tenebras versato cardine Thisbe 93
egreditur fallitque suos adopertaque vultum 94
pervenit ad tumulum dictaque sub arbore sedit. 95
audacem faciebat amor. venit ecce recenti 96
caede leaena boum spumantis oblita rictus 97
depositura sitim vicini fontis in unda; 98
quam procul ad lunae radios Babylonia Thisbe 99
vidit et obscurum timido pede fugit in antrum, 100
dumque fugit, tergo velamina lapsa reliquit. 101
ut lea saeva sitim multa conpescuit unda, 102
dum redit in silvas, inventos forte sine ipsa 103
ore cruentato tenues laniavit amictus. 104
serius egressus vestigia vidit in alto 105
pulvere certa ferae totoque expalluit ore 106
Pyramus; ut vero vestem quoque sanguine tinctam 107
repperit, "una duos" inquit "nox perdet amantes, 108
e quibus illa fuit longa dignissima vita; 109
nostra nocens anima est. ego te, miseranda, peremi, 110
in loca plena metus qui iussi nocte venires 111
nec prior huc veni. nostrum divellite corpus 112
et scelerata fero consumite viscera morsu, 113
o quicumque sub hac habitatis rupe leones! 114
sed timidi est optare necem." velamina Thisbes 115
tollit et ad pactae secum fert arboris umbram, 116
utque dedit notae lacrimas, dedit oscula vesti, 117
"accipe nunc" inquit "nostri quoque sanguinis haustus!" 118
quoque erat accinctus, demisit in ilia ferrum, 119
nec mora, ferventi moriens e vulnere traxit. 120
ut iacuit resupinus humo, cruor emicat alte, 121
non aliter quam cum vitiato fistula plumbo 122
scinditur et tenui stridente foramine longas 123
eiaculatur aquas atque ictibus aera rumpit. 124
arborei fetus adspergine caedis in atram 125
vertuntur faciem, madefactaque sanguine radix 126
purpureo tinguit pendentia mora colore. 127
'Ecce metu nondum posito, ne fallat amantem, 128
illa redit iuvenemque oculis animoque requirit, 129
quantaque vitarit narrare pericula gestit; 130
utque locum et visa cognoscit in arbore formam, 131
sic facit incertam pomi color: haeret, an haec sit. 132
dum dubitat, tremebunda videt pulsare cruentum 133
membra solum, retroque pedem tulit, oraque buxo 134
pallidiora gerens exhorruit aequoris instar, 135
quod tremit, exigua cum summum stringitur aura. 136
sed postquam remorata suos cognovit amores, 137
percutit indignos claro plangore lacertos 138
et laniata comas amplexaque corpus amatum 139
vulnera supplevit lacrimis fletumque cruori 140
miscuit et gelidis in vultibus oscula figens 141
"Pyrame," clamavit, "quis te mihi casus ademit? 142
Pyrame, responde! tua te carissima Thisbe 143
nominat; exaudi vultusque attolle iacentes!" 144
ad nomen Thisbes oculos a morte gravatos 145
Pyramus erexit visaque recondidit illa. 146
'Quae postquam vestemque suam cognovit et ense 147
vidit ebur vacuum, "tua te manus" inquit "amorque 148
perdidit, infelix! est et mihi fortis in unum 149
hoc manus, est et amor: dabit hic in vulnera vires. 150
persequar extinctum letique miserrima dicar 151
causa comesque tui: quique a me morte revelli 152
heu sola poteras, poteris nec morte revelli. 153
hoc tamen amborum verbis estote rogati, 154
o multum miseri meus illiusque parentes, 155
ut, quos certus amor, quos hora novissima iunxit, 156
conponi tumulo non invideatis eodem; 157
at tu quae ramis arbor miserabile corpus 158
nunc tegis unius, mox es tectura duorum, 159
signa tene caedis pullosque et luctibus aptos 160
semper habe fetus, gemini monimenta cruoris." 161
dixit et aptato pectus mucrone sub imum 162
incubuit ferro, quod adhuc a caede tepebat. 163
vota tamen tetigere deos, tetigere parentes; 164
nam color in pomo est, ubi permaturuit, ater, 165
quodque rogis superest, una requiescit in urna.' 166
Desierat: mediumque fuit breve tempus, et orsa est 167
dicere Leuconoe: vocem tenuere sorores. 168
'hunc quoque, siderea qui temperat omnia luce, 169
cepit amor Solem: Solis referemus amores. 170
primus adulterium Veneris cum Marte putatur 171
hic vidisse deus; videt hic deus omnia primus. 172
indoluit facto Iunonigenaeque marito 173
furta tori furtique locum monstravit, at illi 174
et mens et quod opus fabrilis dextra tenebat 175
excidit: extemplo graciles ex aere catenas 176
retiaque et laqueos, quae lumina fallere possent, 177
elimat. non illud opus tenuissima vincant 178
stamina, non summo quae pendet aranea tigno; 179
utque levis tactus momentaque parva sequantur, 180
efficit et lecto circumdata collocat arte. 181
ut venere torum coniunx et adulter in unum, 182
arte viri vinclisque nova ratione paratis 183
in mediis ambo deprensi amplexibus haerent. 184
Lemnius extemplo valvas patefecit eburnas 185
inmisitque deos; illi iacuere ligati 186
turpiter, atque aliquis de dis non tristibus optat 187
sic fieri turpis; superi risere, diuque 188
haec fuit in toto notissima fabula caelo. 189
'Exigit indicii memorem Cythereia poenam 190
inque vices illum, tectos qui laesit amores, 191
laedit amore pari. quid nunc, Hyperione nate, 192
forma colorque tibi radiataque lumina prosunt? 193
nempe, tuis omnes qui terras ignibus uris, 194
ureris igne novo; quique omnia cernere debes, 195
Leucothoen spectas et virgine figis in una, 196
quos mundo debes, oculos. modo surgis Eoo 197
temperius caelo, modo serius incidis undis, 198
spectandique mora brumalis porrigis horas; 199
deficis interdum, vitiumque in lumina mentis 200
transit et obscurus mortalia pectora terres. 201
nec tibi quod lunae terris propioris imago 202
obstiterit, palles: facit hunc amor iste colorem. 203
diligis hanc unam, nec te Clymeneque Rhodosque 204
nec tenet Aeaeae genetrix pulcherrima Circes 205
quaeque tuos Clytie quamvis despecta petebat 206
concubitus ipsoque illo grave vulnus habebat 207
tempore: Leucothoe multarum oblivia fecit, 208
gentis odoriferae quam formosissima partu 209
edidit Eurynome; sed postquam filia crevit, 210
quam mater cunctas, tam matrem filia vicit. 211
rexit Achaemenias urbes pater Orchamus isque 212
septimus a prisco numeratur origine Belo. 213
'Axe sub Hesperio sunt pascua Solis equorum: 214
ambrosiam pro gramine habent; ea fessa diurnis 215
membra ministeriis nutrit reparatque labori. 216
dumque ibi quadrupedes caelestia pabula carpunt 217
noxque vicem peragit, thalamos deus intrat amatos, 218
versus in Eurynomes faciem genetricis, et inter 219
bis sex Leucothoen famulas ad lumina cernit 220
levia versato ducentem stamina fuso. 221
ergo ubi ceu mater carae dedit oscula natae, 222
"res" ait "arcana est: famulae, discedite neve 223
eripite arbitrium matri secreta loquendi." 224
paruerant, thalamoque deus sine teste relicto 225
"ille ego sum" dixit, "qui longum metior annum, 226
omnia qui video, per quem videt omnia tellus, 227
mundi oculus: mihi, crede, places." pavet illa, metuque 228
et colus et fusus digitis cecidere remissis. 229
ipse timor decuit. nec longius ille moratus 230
in veram rediit speciem solitumque nitorem; 231
at virgo quamvis inopino territa visu 232
victa nitore dei posita vim passa querella est. 233
'Invidit Clytie (neque enim moderatus in illa 234
Solis amor fuerat) stimulataque paelicis ira 235
vulgat adulterium diffamatamque parenti 236
indicat. ille ferox inmansuetusque precantem 237
tendentemque manus ad lumina Solis et "ille 238
vim tulit invitae" dicentem defodit alta 239
crudus humo tumulumque super gravis addit harenae. 240
dissipat hunc radiis Hyperione natus iterque 241
dat tibi, qua possis defossos promere vultus; 242
nec tu iam poteras enectum pondere terrae 243
tollere, nympha, caput corpusque exsangue iacebas: 244
nil illo fertur volucrum moderator equorum 245
post Phaethonteos vidisse dolentius ignes. 246
ille quidem gelidos radiorum viribus artus 247
si queat in vivum temptat revocare calorem; 248
sed quoniam tantis fatum conatibus obstat, 249
nectare odorato sparsit corpusque locumque 250
multaque praequestus "tanges tamen aethera" dixit. 251
protinus inbutum caelesti nectare corpus 252
delicuit terramque suo madefecit odore, 253
virgaque per glaebas sensim radicibus actis 254
turea surrexit tumulumque cacumine rupit. 255
'At Clytien, quamvis amor excusare dolorem 256
indiciumque dolor poterat, non amplius auctor 257
lucis adit Venerisque modum sibi fecit in illa. 258
tabuit ex illo dementer amoribus usa; 259
nympharum inpatiens et sub Iove nocte dieque 260
sedit humo nuda nudis incompta capillis, 261
perque novem luces expers undaeque cibique 262
rore mero lacrimisque suis ieiunia pavit 263
nec se movit humo; tantum spectabat euntis 264
ora dei vultusque suos flectebat ad illum. 265
membra ferunt haesisse solo, partemque coloris 266
luridus exsangues pallor convertit in herbas; 267
est in parte rubor violaeque simillimus ora 268
flos tegit. illa suum, quamvis radice tenetur, 269
vertitur ad Solem mutataque servat amorem.' 270
dixerat, et factum mirabile ceperat auris; 271
pars fieri potuisse negant, pars omnia veros 272
posse deos memorant: sed non est Bacchus in illis. 273
Poscitur Alcithoe, postquam siluere sorores. 274
quae radio stantis percurrens stamina telae 275
'vulgatos taceo' dixit 'pastoris amores 276
Daphnidis Idaei, quem nymphe paelicis ira 277
contulit in saxum: tantus dolor urit amantes; 278
nec loquor, ut quondam naturae iure novato 279
ambiguus fuerit modo vir, modo femina Sithon. 280
te quoque, nunc adamas, quondam fidissime parvo, 281
Celmi, Iovi largoque satos Curetas ab imbri 282
et Crocon in parvos versum cum Smilace flores 283
praetereo dulcique animos novitate tenebo. 284
'Unde sit infamis, quare male fortibus undis 285
Salmacis enervet tactosque remolliat artus, 286
discite. causa latet, vis est notissima fontis. 287
Mercurio puerum diva Cythereide natum 288
naides Idaeis enutrivere sub antris, 289
cuius erat facies, in qua materque paterque 290
cognosci possent; nomen quoque traxit ab illis. 291
is tria cum primum fecit quinquennia, montes 292
deseruit patrios Idaque altrice relicta 293
ignotis errare locis, ignota videre 294
flumina gaudebat, studio minuente laborem. 295
ille etiam Lycias urbes Lyciaeque propinquos 296
Caras adit: videt hic stagnum lucentis ad imum 297
usque solum lymphae; non illic canna palustris 298
nec steriles ulvae nec acuta cuspide iunci; 299
perspicuus liquor est; stagni tamen ultima vivo 300
caespite cinguntur semperque virentibus herbis. 301
nympha colit, sed nec venatibus apta nec arcus 302
flectere quae soleat nec quae contendere cursu, 303
solaque naiadum celeri non nota Dianae. 304
saepe suas illi fama est dixisse sorores 305
"Salmaci, vel iaculum vel pictas sume pharetras 306
et tua cum duris venatibus otia misce!" 307
nec iaculum sumit nec pictas illa pharetras, 308
nec sua cum duris venatibus otia miscet, 309
sed modo fonte suo formosos perluit artus, 310
saepe Cytoriaco deducit pectine crines 311
et, quid se deceat, spectatas consulit undas; 312
nunc perlucenti circumdata corpus amictu 313
mollibus aut foliis aut mollibus incubat herbis, 314
saepe legit flores. et tum quoque forte legebat, 315
cum puerum vidit visumque optavit habere. 316
'Nec tamen ante adiit, etsi properabat adire, 317
quam se conposuit, quam circumspexit amictus 318
et finxit vultum et meruit formosa videri. 319
tunc sic orsa loqui: "puer o dignissime credi 320
esse deus, seu tu deus es, potes esse Cupido, 321
sive es mortalis, qui te genuere, beati, 322
et frater felix, et fortunata profecto, 323
si qua tibi soror est, et quae dedit ubera nutrix; 324
sed longe cunctis longeque beatior illa, 325
si qua tibi sponsa est, si quam dignabere taeda. 326
haec tibi sive aliqua est, mea sit furtiva voluptas, 327
seu nulla est, ego sim, thalamumque ineamus eundem." 328
nais ab his tacuit. pueri rubor ora notavit; 329
nescit, enim, quid amor; sed et erubuisse decebat: 330
hic color aprica pendentibus arbore pomis 331
aut ebori tincto est aut sub candore rubenti, 332
cum frustra resonant aera auxiliaria, lunae. 333
poscenti nymphae sine fine sororia saltem 334
oscula iamque manus ad eburnea colla ferenti 335
"desinis, an fugio tecumque" ait "ista relinquo?" 336
Salmacis extimuit "loca" que "haec tibi libera trado, 337
hospes" ait simulatque gradu discedere verso, 338
tum quoque respiciens, fruticumque recondita silva 339
delituit flexuque genu submisit; at ille, 340
scilicet ut vacuis et inobservatus in herbis, 341
huc it et hinc illuc et in adludentibus undis 342
summa pedum taloque tenus vestigia tinguit; 343
nec mora, temperie blandarum captus aquarum 344
mollia de tenero velamina corpore ponit. 345
tum vero placuit, nudaeque cupidine formae 346
Salmacis exarsit; flagrant quoque lumina nymphae, 347
non aliter quam cum puro nitidissimus orbe 348
opposita speculi referitur imagine Phoebus; 349
vixque moram patitur, vix iam sua gaudia differt, 350
iam cupit amplecti, iam se male continet amens. 351
ille cavis velox adplauso corpore palmis 352
desilit in latices alternaque bracchia ducens 353
in liquidis translucet aquis, ut eburnea si quis 354
signa tegat claro vel candida lilia vitro. 355
"vicimus et meus est" exclamat nais, et omni 356
veste procul iacta mediis inmittitur undis, 357
pugnantemque tenet, luctantiaque oscula carpit, 358
subiectatque manus, invitaque pectora tangit, 359
et nunc hac iuveni, nunc circumfunditur illac; 360
denique nitentem contra elabique volentem 361
inplicat ut serpens, quam regia sustinet ales 362
sublimemque rapit: pendens caput illa pedesque 363
adligat et cauda spatiantes inplicat alas; 364
utve solent hederae longos intexere truncos, 365
utque sub aequoribus deprensum polypus hostem 366
continet ex omni dimissis parte flagellis. 367
perstat Atlantiades sperataque gaudia nymphae 368
denegat; illa premit commissaque corpore toto 369
sicut inhaerebat, "pugnes licet, inprobe," dixit, 370
"non tamen effugies. ita, di, iubeatis, et istum 371
nulla dies a me nec me deducat ab isto." 372
vota suos habuere deos; nam mixta duorum 373
corpora iunguntur, faciesque inducitur illis 374
una. velut, si quis conducat cortice ramos, 375
crescendo iungi pariterque adolescere cernit, 376
sic ubi conplexu coierunt membra tenaci, 377
nec duo sunt et forma duplex, nec femina dici 378
nec puer ut possit, neutrumque et utrumque videntur. 379
'Ergo ubi se liquidas, quo vir descenderat, undas 380
semimarem fecisse videt mollitaque in illis 381
membra, manus tendens, sed iam non voce virili 382
Hermaphroditus ait: "nato date munera vestro, 383
et pater et genetrix, amborum nomen habenti: 384
quisquis in hos fontes vir venerit, exeat inde 385
semivir et tactis subito mollescat in undis!" 386
motus uterque parens nati rata verba biformis 387
fecit et incesto fontem medicamine tinxit.' 388
Finis erat dictis, et adhuc Minyeia proles 389
urguet opus spernitque deum festumque profanat, 390
tympana cum subito non adparentia raucis 391
obstrepuere sonis, et adunco tibia cornu 392
tinnulaque aera sonant; redolent murraeque crocique, 393
resque fide maior, coepere virescere telae 394
inque hederae faciem pendens frondescere vestis; 395
pars abit in vites, et quae modo fila fuerunt, 396
palmite mutantur; de stamine pampinus exit; 397
purpura fulgorem pictis adcommodat uvis. 398
iamque dies exactus erat, tempusque subibat, 399
quod tu nec tenebras nec possis dicere lucem, 400
sed cum luce tamen dubiae confinia noctis: 401
tecta repente quati pinguesque ardere videntur 402
lampades et rutilis conlucere ignibus aedes 403
falsaque saevarum simulacra ululare ferarum, 404
fumida iamdudum latitant per tecta sorores 405
diversaeque locis ignes ac lumina vitant, 406
dumque petunt tenebras, parvos membrana per artus 407
porrigitur tenuique includit bracchia pinna; 408
nec qua perdiderint veterem ratione figuram, 409
scire sinunt tenebrae: non illas pluma levavit, 410
sustinuere tamen se perlucentibus alis 411
conataeque loqui minimam et pro corpore vocem 412
emittunt peraguntque levi stridore querellas. 413
tectaque, non silvas celebrant lucemque perosae 414
nocte volant seroque tenent a vespere nomen. 415
Tum vero totis Bacchi memorabile Thebis 416
numen erat, magnasque novi matertera vires 417
narrat ubique dei de totque sororibus expers 418
una doloris erat, nisi quem fecere sorores: 419
adspicit hanc natis thalamoque Athamantis habentem 420
sublimes animos et alumno numine Iuno 421
nec tulit et secum: 'potuit de paelice natus 422
vertere Maeonios pelagoque inmergere nautas 423
et laceranda suae nati dare viscera matri 424
et triplices operire novis Minyeidas alis: 425
nil poterit Iuno nisi inultos flere dolores? 426
idque mihi satis est? haec una potentia nostra est? 427
ipse docet, quid agam (fas est et ab hoste doceri), 428
quidque furor valeat, Penthea caede satisque 429
ac super ostendit: cur non stimuletur eatque 430
per cognata suis exempla furoribus Ino?' 431
Est via declivis funesta nubila taxo: 432
ducit ad infernas per muta silentia sedes; 433
Styx nebulas exhalat iners, umbraeque recentes 434
descendunt illac simulacraque functa sepulcris: 435
pallor hiemsque tenent late loca senta, novique, 436
qua sit iter, manes, Stygiam quod ducat ad urbem, 437
ignorant, ubi sit nigri fera regia Ditis. 438
mille capax aditus et apertas undique portas 439
urbs habet, utque fretum de tota flumina terra, 440
sic omnes animas locus accipit ille nec ulli 441
exiguus populo est turbamve accedere sentit. 442
errant exsangues sine corpore at ossibus umbrae, 443
parsque forum celebrant, pars imi tecta tyranni, 444
pars aliquas artes, antiquae imitamina vitae. 445
[exercent, aliam partem sua poena coercet.] 446
Sustinet ire illuc caelesti sede relicta 447
(tantum odiis iraeque dabat) Saturnia Iuno; 448
quo simul intravit sacroque a corpore pressum 449
ingemuit limen, tria Cerberus extulit ora 450
et tres latratus semel edidit; illa sorores 451
Nocte vocat genitas, grave et inplacabile numen: 452
carceris ante fores clausas adamante sedebant 453
deque suis atros pectebant crinibus angues. 454
quam simul agnorunt inter caliginis umbras, 455
surrexere deae; sedes scelerata vocatur: 456
viscera praebebat Tityos lanianda novemque 457
iugeribus distentus erat; tibi, Tantale, nullae 458
deprenduntur aquae, quaeque inminet, effugit arbor; 459
aut petis aut urgues rediturum, Sisyphe, saxum; 460
volvitur Ixion et se sequiturque fugitque, 461
molirique suis letum patruelibus ausae 462
adsiduae repetunt, quas perdant, Belides undas. 463
Quos omnes acie postquam Saturnia torva 464
vidit et ante omnes Ixiona, rursus ab illo 465
Sisyphon adspiciens 'cur hic e fratribus' inquit 466
'perpetuas patitur poenas, Athamanta superbum 467
regia dives habet, qui me cum coniuge semper 468
sprevit?' et exponit causas odiique viaeque, 469
quidque velit: quod vellet, erat, ne regia Cadmi 470
staret, et in facinus traherent Athamanta sorores. 471
imperium, promissa, preces confundit in unum 472
sollicitatque deas: sic haec Iunone locuta, 473
Tisiphone canos, ut erat, turbata capillos 474
movit et obstantes reiecit ab ore colubras 475
atque ita 'non longis opus est ambagibus,' inquit; 476
'facta puta, quaecumque iubes; inamabile regnum 477
desere teque refer caeli melioris ad auras.' 478
laeta redit Iuno, quam caelum intrare parantem 479
roratis lustravit aquis Thaumantias Iris. 480
Nec mora, Tisiphone madefactam sanguine sumit 481
inportuna facem, fluidoque cruore rubentem 482
induitur pallam, tortoque incingitur angue 483
egrediturque domo. Luctus comitatur euntem 484
et Pavor et Terror trepidoque Insania vultu. 485
limine constiterat: postes tremuisse feruntur 486
Aeolii pallorque fores infecit acernas 487
solque locum fugit. monstris est territa coniunx, 488
territus est Athamas, tectoque exire parabant: 489
obstitit infelix aditumque obsedit Erinys, 490
nexaque vipereis distendens bracchia nodis 491
caesariem excussit: motae sonuere colubrae, 492
parsque iacent umeris, pars circum pectora lapsae 493
sibila dant saniemque vomunt linguisque coruscant. 494
inde duos mediis abrumpit crinibus angues 495
pestiferaque manu raptos inmisit, at illi 496
Inoosque sinus Athamanteosque pererrant 497
inspirantque graves animas; nec vulnera membris 498
ulla ferunt: mens est, quae diros sentiat ictus. 499
attulerat secum liquidi quoque monstra veneni, 500
oris Cerberei spumas et virus Echidnae 501
erroresque vagos caecaeque oblivia mentis 502
et scelus et lacrimas rabiemque et caedis amorem, 503
omnia trita simul, quae sanguine mixta recenti 504
coxerat aere cavo viridi versata cicuta; 505
dumque pavent illi, vergit furiale venenum 506
pectus in amborum praecordiaque intima movit. 507
tum face iactata per eundem saepius orbem 508
consequitur motis velociter ignibus ignes. 509
sic victrix iussique potens ad inania magni 510
regna redit Ditis sumptumque recingitur anguem. 511
Protinus Aeolides media furibundus in aula 512
clamat 'io, comites, his retia tendite silvis! 513
hic modo cum gemina visa est mihi prole leaena' 514
utque ferae sequitur vestigia coniugis amens 515
deque sinu matris ridentem et parva Learchum 516
bracchia tendentem rapit et bis terque per auras 517
more rotat fundae rigidoque infantia saxo 518
discutit ora ferox; tum denique concita mater, 519
seu dolor hoc fecit seu sparsi causa veneni, 520
exululat passisque fugit male sana capillis 521
teque ferens parvum nudis, Melicerta, lacertis 522
'euhoe Bacche' sonat: Bacchi sub nomine Iuno 523
risit et 'hos usus praestet tibi' dixit 'alumnus!' 524
inminet aequoribus scopulus: pars ima cavatur 525
fluctibus et tectas defendit ab imbribus undas, 526
summa riget frontemque in apertum porrigit aequor; 527
occupat hunc (vires insania fecerat) Ino 528
seque super pontum nullo tardata timore 529
mittit onusque suum; percussa recanduit unda. 530
At Venus, inmeritae neptis miserata labores, 531
sic patruo blandita suo est 'o numen aquarum, 532
proxima cui caelo cessit, Neptune, potestas, 533
magna quidem posco, sed tu miserere meorum, 534
iactari quos cernis in Ionio inmenso, 535
et dis adde tuis. aliqua et mihi gratia ponto est, 536
si tamen in medio quondam concreta profundo 537
spuma fui Graiumque manet mihi nomen ab illa.' 538
adnuit oranti Neptunus et abstulit illis, 539
quod mortale fuit, maiestatemque verendam 540
inposuit nomenque simul faciemque novavit 541
Leucothoeque deum cum matre Palaemona dixit. 542
Sidoniae comites, quantum valuere secutae 543
signa pedum, primo videre novissima saxo; 544
nec dubium de morte ratae Cadmeida palmis 545
deplanxere domum scissae cum veste capillos, 546
utque parum iustae nimiumque in paelice saevae 547
invidiam fecere deae. convicia Iuno 548
non tulit et 'faciam vos ipsas maxima' dixit 549
'saevitiae monimenta meae'; res dicta secuta est. 550
nam quae praecipue fuerat pia, 'persequar' inquit 551
'in freta reginam' saltumque datura moveri 552
haud usquam potuit scopuloque adfixa cohaesit; 553
altera, dum solito temptat plangore ferire 554
pectora, temptatos sensit riguisse lacertos; 555
illa, manus ut forte tetenderat in maris undas; 556
saxea facta manus in easdem porrigit undas; 557
huius, ut arreptum laniabat vertice crinem, 558
duratos subito digitos in crine videres: 559
quo quaeque in gestu deprensa est, haesit in illo. 560
pars volucres factae, quae nunc quoque gurgite in illo 561
aequora destringunt summis Ismenides alis. 562
Nescit Agenorides natam parvumque nepotem 563
aequoris esse deos; luctu serieque malorum 564
victus et ostentis, quae plurima viderat, exit 565
conditor urbe sua, tamquam fortuna locorum, 566
non sua se premeret, longisque erroribus actus 567
contigit Illyricos profuga cum coniuge fines. 568
iamque malis annisque graves dum prima retractant 569
fata domus releguntque suos sermone labores, 570
'num sacer ille mea traiectus cuspide serpens' 571
Cadmus ait 'fuerat, tum cum Sidone profectus 572
vipereos sparsi per humum, nova semina, dentes? 573
quem si cura deum tam certa vindicat ira, 574
ipse precor serpens in longam porrigar alvum.' 575
dixit, et ut serpens in longam tenditur alvum 576
durataeque cuti squamas increscere sentit 577
nigraque caeruleis variari corpora guttis 578
in pectusque cadit pronus, commissaque in unum 579
paulatim tereti tenuantur acumine crura. 580
bracchia iam restant: quae restant bracchia tendit 581
et lacrimis per adhuc humana fluentibus ora 582
'accede, o coniunx, accede, miserrima' dixit, 583
'dumque aliquid superest de me, me tange manumque 584
accipe, dum manus est, dum non totum occupat anguis.' 585
ille quidem vult plura loqui, sed lingua repente 586
in partes est fissa duas, nec verba volenti 587
sufficiunt, quotiensque aliquos parat edere questus, 588
sibilat: hanc illi vocem natura reliquit. 589
nuda manu feriens exclamat pectora coniunx: 590
'Cadme, mane teque, infelix, his exue monstris! 591
Cadme, quid hoc? ubi pes, ubi sunt umerique manusque 592
et color et facies et, dum loquor, omnia? cur non 593
me quoque, caelestes, in eandem vertitis anguem?' 594
dixerat, ille suae lambebat coniugis ora 595
inque sinus caros, veluti cognosceret, ibat 596
et dabat amplexus adsuetaque colla petebat. 597
quisquis adest (aderant comites), terretur; at illa 598
lubrica permulcet cristati colla draconis, 599
et subito duo sunt iunctoque volumine serpunt, 600
donec in adpositi nemoris subiere latebras, 601
nunc quoque nec fugiunt hominem nec vulnere laedunt 602
quidque prius fuerint, placidi meminere dracones. 603
Sed tamen ambobus versae solacia formae 604
magna nepos dederat, quem debellata colebat 605
India, quem positis celebrabat Achai+a templis; 606
solus Abantiades ab origine cretus eadem 607
Acrisius superest, qui moenibus arceat urbis 608
Argolicae contraque deum ferat arma genusque 609
non putet esse Iovis: neque enim Iovis esse putabat 610
Persea, quem pluvio Danae conceperat auro. 611
mox tamen Acrisium (tanta est praesentia veri) 612
tam violasse deum quam non agnosse nepotem 613
paenitet: inpositus iam caelo est alter, at alter 614
viperei referens spolium memorabile monstri 615
aera carpebat tenerum stridentibus alis, 616
cumque super Libycas victor penderet harenas, 617
Gorgonei capitis guttae cecidere cruentae; 618
quas humus exceptas varios animavit in angues, 619
unde frequens illa est infestaque terra colubris. 620
Inde per inmensum ventis discordibus actus 621
nunc huc, nunc illuc exemplo nubis aquosae 622
fertur et ex alto seductas aethere longe 623
despectat terras totumque supervolat orbem. 624
ter gelidas Arctos, ter Cancri bracchia vidit, 625
saepe sub occasus, saepe est ablatus in ortus, 626
iamque cadente die, veritus se credere nocti, 627
constitit Hesperio, regnis Atlantis, in orbe 628
exiguamque petit requiem, dum Lucifer ignes 629
evocet Aurorae, currus Aurora diurnos. 630
hic hominum cunctos ingenti corpore praestans 631
Iapetionides Atlas fuit: ultima tellus 632
rege sub hoc et pontus erat, qui Solis anhelis 633
aequora subdit equis et fessos excipit axes. 634
mille greges illi totidemque armenta per herbas 635
errabant, et humum vicinia nulla premebat; 636
arboreae frondes auro radiante nitentes 637
ex auro ramos, ex auro poma tegebant. 638
'hospes' ait Perseus illi, 'seu gloria tangit 639
te generis magni, generis mihi Iuppiter auctor; 640
sive es mirator rerum, mirabere nostras; 641
hospitium requiemque peto.' memor ille vetustae 642
sortis erat; Themis hanc dederat Parnasia sortem: 643
'tempus, Atlas, veniet, tua quo spoliabitur auro 644
arbor, et hunc praedae titulum Iove natus habebit.' 645
id metuens solidis pomaria clauserat Atlas 646
moenibus et vasto dederat servanda draconi 647
arcebatque suis externos finibus omnes. 648
huic quoque 'vade procul, ne longe gloria rerum, 649
quam mentiris' ait, 'longe tibi Iuppiter absit!' 650
vimque minis addit manibusque expellere temptat 651
cunctantem et placidis miscentem fortia dictis. 652
viribus inferior (quis enim par esset Atlantis 653
viribus?) 'at, quoniam parvi tibi gratia nostra est, 654
accipe munus!' ait laevaque a parte Medusae 655
ipse retro versus squalentia protulit ora. 656
quantus erat, mons factus Atlas: nam barba comaeque 657
in silvas abeunt, iuga sunt umerique manusque, 658
quod caput ante fuit, summo est in monte cacumen, 659
ossa lapis fiunt; tum partes altus in omnes 660
crevit in inmensum (sic, di, statuistis) et omne 661
cum tot sideribus caelum requievit in illo. 662
Clauserat Hippotades Aetnaeo carcere ventos, 663
admonitorque operum caelo clarissimus alto 664
Lucifer ortus erat: pennis ligat ille resumptis 665
parte ab utraque pedes teloque accingitur unco 666
et liquidum motis talaribus aera findit. 667
gentibus innumeris circumque infraque relictis 668
Aethiopum populos Cepheaque conspicit arva. 669
illic inmeritam maternae pendere linguae 670
Andromedan poenas iniustus iusserat Ammon; 671
quam simul ad duras religatam bracchia cautes 672
vidit Abantiades, nisi quod levis aura capillos 673
moverat et tepido manabant lumina fletu, 674
marmoreum ratus esset opus; trahit inscius ignes 675
et stupet et visae correptus imagine formae 676
paene suas quatere est oblitus in aere pennas. 677
ut stetit, 'o' dixit 'non istis digna catenis, 678
sed quibus inter se cupidi iunguntur amantes, 679
pande requirenti nomen terraeque tuumque, 680
et cur vincla geras.' primo silet illa nec audet 681
adpellare virum virgo, manibusque modestos 682
celasset vultus, si non religata fuisset; 683
lumina, quod potuit, lacrimis inplevit obortis. 684
saepius instanti, sua ne delicta fateri 685
nolle videretur, nomen terraeque suumque, 686
quantaque maternae fuerit fiducia formae, 687
indicat, et nondum memoratis omnibus unda 688
insonuit, veniensque inmenso belua ponto 689
inminet et latum sub pectore possidet aequor. 690
conclamat virgo: genitor lugubris et una 691
mater adest, ambo miseri, sed iustius illa, 692
nec secum auxilium, sed dignos tempore fletus 693
plangoremque ferunt vinctoque in corpore adhaerent, 694
cum sic hospes ait 'lacrimarum longa manere 695
tempora vos poterunt, ad opem brevis hora ferendam est. 696
hanc ego si peterem Perseus Iove natus et illa, 697
quam clausam inplevit fecundo Iuppiter auro, 698
Gorgonis anguicomae Perseus superator et alis 699
aerias ausus iactatis ire per auras, 700
praeferrer cunctis certe gener; addere tantis 701
dotibus et meritum, faveant modo numina, tempto: 702
ut mea sit servata mea virtute, paciscor.' 703
accipiunt legem (quis enim dubitaret?) et orant 704
promittuntque super regnum dotale parentes. 705
Ecce, velut navis praefixo concita rostro 706
sulcat aquas iuvenum sudantibus acta lacertis, 707
sic fera dimotis inpulsu pectoris undis; 708
tantum aberat scopulis, quantum Balearica torto 709
funda potest plumbo medii transmittere caeli, 710
cum subito iuvenis pedibus tellure repulsa 711
arduus in nubes abiit: ut in aequore summo 712
umbra viri visa est, visam fera saevit in umbram, 713
utque Iovis praepes, vacuo cum vidit in arvo 714
praebentem Phoebo liventia terga draconem, 715
occupat aversum, neu saeva retorqueat ora, 716
squamigeris avidos figit cervicibus ungues, 717
sic celeri missus praeceps per inane volatu 718
terga ferae pressit dextroque frementis in armo 719
Inachides ferrum curvo tenus abdidit hamo. 720
vulnere laesa gravi modo se sublimis in auras 721
attollit, modo subdit aquis, modo more ferocis 722
versat apri, quem turba canum circumsona terret. 723
ille avidos morsus velocibus effugit alis 724
quaque patet, nunc terga cavis super obsita conchis, 725
nunc laterum costas, nunc qua tenuissima cauda 726
desinit in piscem, falcato verberat ense; 727
belua puniceo mixtos cum sanguine fluctus 728
ore vomit: maduere graves adspergine pennae. 729
nec bibulis ultra Perseus talaribus ausus 730
credere conspexit scopulum, qui vertice summo 731
stantibus exstat aquis, operitur ab aequore moto. 732
nixus eo rupisque tenens iuga prima sinistra 733
ter quater exegit repetita per ilia ferrum. 734
litora cum plausu clamor superasque deorum 735
inplevere domos: gaudent generumque salutant 736
auxiliumque domus servatoremque fatentur 737
Cassiope Cepheusque pater; resoluta catenis 738
incedit virgo, pretiumque et causa laboris. 739
ipse manus hausta victrices abluit unda, 740
anguiferumque caput dura ne laedat harena, 741
mollit humum foliis natasque sub aequore virgas 742
sternit et inponit Phorcynidos ora Medusae. 743
virga recens bibulaque etiamnum viva medulla 744
vim rapuit monstri tactuque induruit huius 745
percepitque novum ramis et fronde rigorem. 746
at pelagi nymphae factum mirabile temptant 747
pluribus in virgis et idem contingere gaudent 748
seminaque ex illis iterant iactata per undas: 749
nunc quoque curaliis eadem natura remansit, 750
duritiam tacto capiant ut ab aere quodque 751
vimen in aequore erat, fiat super aequora saxum. 752
Dis tribus ille focos totidem de caespite ponit, 753
laevum Mercurio, dextrum tibi, bellica virgo, 754
ara Iovis media est; mactatur vacca Minervae, 755
alipedi vitulus, taurus tibi, summe deorum. 756
protinus Andromedan et tanti praemia facti 757
indotata rapit; taedas Hymenaeus Amorque 758
praecutiunt; largis satiantur odoribus ignes, 759
sertaque dependent tectis et ubique lyraeque 760
tibiaque et cantus, animi felicia laeti 761
argumenta, sonant; reseratis aurea valvis 762
atria tota patent, pulchroque instructa paratu 763
Cepheni proceres ineunt convivia regis. 764
Postquam epulis functi generosi munere Bacchi 765
diffudere animos, cultusque genusque locorum 766
quaerit Lyncides moresque animumque virorum; 767
qui simul edocuit, 'nunc, o fortissime,' dixit 768
'fare, precor, Perseu, quanta virtute quibusque 769
artibus abstuleris crinita draconibus ora!' 770
narrat Agenorides gelido sub Atlante iacentem 771
esse locum solidae tutum munimine molis; 772
cuius in introitu geminas habitasse sorores 773
Phorcidas unius partitas luminis usum; 774
id se sollerti furtim, dum traditur, astu 775
supposita cepisse manu perque abdita longe 776
deviaque et silvis horrentia saxa fragosis 777
Gorgoneas tetigisse domos passimque per agros 778
perque vias vidisse hominum simulacra ferarumque 779
in silicem ex ipsis visa conversa Medusa. 780
se tamen horrendae clipei, quem laeva gerebat, 781
aere repercusso formam adspexisse Medusae, 782
dumque gravis somnus colubrasque ipsamque tenebat, 783
eripuisse caput collo; pennisque fugacem 784
Pegason et fratrem matris de sanguine natos. 785
Addidit et longi non falsa pericula cursus, 786
quae freta, quas terras sub se vidisset ab alto 787
et quae iactatis tetigisset sidera pennis; 788
ante exspectatum tacuit tamen. excipit unus 789
ex numero procerum quaerens, cur sola sororum 790
gesserit alternis inmixtos crinibus angues. 791
hospes ait: 'quoniam scitaris digna relatu, 792
accipe quaesiti causam. clarissima forma 793
multorumque fuit spes invidiosa procorum 794
illa, nec in tota conspectior ulla capillis 795
pars fuit: inveni, qui se vidisse referret. 796
hanc pelagi rector templo vitiasse Minervae 797
dicitur: aversa est et castos aegide vultus 798
nata Iovis texit, neve hoc inpune fuisset, 799
Gorgoneum crinem turpes mutavit in hydros. 800
nunc quoque, ut attonitos formidine terreat hostes, 801
pectore in adverso, quos fecit, sustinet angues.' 802