Quantum redactiones paginae "De dialectica" differant

[unchecked revision][unchecked revision]
Content deleted Content added
Fixed quotation mark.
mNo edit summary
Linea 52:
 
Restat illud genus ambiguum, quod in scriptis solis repperitur, cuius tres sunt species. Aut enim spatio syllabarum fit tale ambiguum aut acumine aut utroque: spatio, ut cum scribitur 'venit' de tempore incertum est propter occultum primae syllabae spatium; acumine autem, ut cum scribitur 'pone' utrum ab eo quod est 'pono' an ut dictum est [Verg. Georg. IV, 487] "pone sequens namque hanc dederat Proserpina legem" incertum est propter latentem acuminis locum; at vero ex utroque fit, ut est quod superius de 'lepore' diximus. Nam non solum producenda sed acuenda etiam est paenultima syllaba huius verbi, si ab eo quod est 'lepos', non ab eo quod est 'lepus' deflexum est.
</div>{{finis}}