Quantum redactiones paginae "Astronomiae Instauratae Progymnasmata" differant

[unchecked revision][unchecked revision]
Content deleted Content added
erratum typographicum
erratum typographicum
Linea 10:
 
 
Etsi vero haec de solaris cursus exacta ad nostrum aeuum redintegratione, quam adducturi sumo tractatio, quibusdam ab instituto huius operis, quo de ascititiis et novis coeli phaenomenis agere proposuimus, aliena fortassis videri poterit : tamen, quia sine exquisita motus Solis notitia, ipsa etiam neoterica (de quibus agemus) sidera, in ordinem redigi nequeunt; cum quod affixarum stellarum, a quibus horum pendet deno¬tatiodenotatio, loca absque sole (uti dictum est) restitutioni non pateant, tum quia multa alia, et in temporis praecisa assignatione, et apparentiis istorum phaenomenon diligenter perscrutandis, occurrant, quae solis motum adamussim cognitum necessario requirunt ; ob id non abs re me facturum arbitror, sic solaris itineris ad haec secula accuratam peruestigationem, caeteris omnibus, quae in hoc opere continebuntur, praemisero; praesertim, cum non saltem ea, quae ad haec novitia coeli phaenomena sedulo disquirenda proprie pertinent, sed etiam nonnulla ad ipsam artem astronomicam rectius quam hactenus instaurandam et promovendam impense facientia, in medium (quoties occasio patitur) referre, non inconsultum, sed apprime utile censeamus. Sed ne longis ambagibus res ipsa dif¬feraturdifferatur, solaris quam pollicemur cursus ad nostra tempora coelitus deducta emendationem, aggrediemur.
 
 
Linea 18:
 
 
ob praecipuam eius dignitatem, tum etiam aliis quibusdam adductus occasionibus, non dubitavit in centro universi prorsus immotum et quiescentem constituere, adeo ut non solum omnes reliqui planetae, eum in meditullio suarum revolutionum obseruarent, sed ipsa etiam Terra, una cum sibi contermina Luna, annuatim circa eundem convolverentur, satis capaci inter orbem Martis et Vene¬risVeneris illis relicto spacio. In qua etiam sententia quosdam veterum, inprimis vero ARISTARCHVM Samium fuisse, legimus. Verum nos Terram centrum universi occupare, una cum antiquissimis astronomis, et communiter recepta philossophorum sententia, nihil hasit antes Solem circa hanc an¬nuoannuo convolvi motu asseveramus: Rationes cur haec summi illius Copernici, utut admodum ingeniose, et concinne excogitata circuituum in Mundanis corporibus apparentium dispositio, re ipsa veritati non correspondeat, alias sufficienter ostensuri.
 
At cum Sol ipse, Tellurem in medio universi positam annuatim ambiens, aequali et sibi semper simili, iuxta apparentiam, non feratur tenore, in aestiva siquidem Ecliptica parte tardius, in Brumali vero celerius promoveri, per Instrumenta diligenter attendennti, depraehendatur, in tantum utab Aequinoctio verno usque in autumnale, per totum borealem semicirculum, dies 8 1/3 fere plusquam in Australi, nostro auo consumat : motus autem omnes caelestes esse per se regulares et aequabiles, constantique lege circulariter ferri, pro axiomate ab astronomis omnibus iamdudum receptum sit; consectarium erit Solem, ut simplici et regulari volvatur curriculo, non undiquaque Terram, in suo tramite loco
Linea 25:
centri respicere, sed aliud quoddam, extra hanc sui circuitus obtinere meditullium. Hinc est, quod ipsum in orbe convolvi ad Terras Eccentrico, vel quod idem est, concentrepicyclo, multis ab hinc seculis, exploratum habeatur.
 
Sed facilitates gratia, Eccentricum hic praeferentes, locum quo Sol a Terra remotissimus evadit ( quem Apogaeum vel Augem nuncupant ) et centri eiusdem Orbis a cen¬trocentro Terrae distantiam, quae Eccentricitas dicitur, e propriis iisdemque certis in Solari cursu Obscrvationibus, pervestigabimus; id enim ante omnia necessario requiritur. Moveri autem Solem revera, in Orbe aliquo ad Terras eccentrico, ita ut aliquando propior, aliquando remotior nobis reddatur, non solum tarditas motus aestvui, et celeritas hyberni, de quibus nonnulla diximus, sed etiam, quod maior aliquantulum iuxta Perigaeum, quam Apogaeum eiusdem Orbis, visibilis eius diameter attenta animadversione appareat, rem non aliter se habere satis convincit : ipsis etiam Eclipsibus, non dubium huic assertioni ferentibus testimonium. Facessant itaque Homocentricorum Orbium nimis per se violentorum, irrito conamine effictores.
 
Ut autem Apogaei huius et Eccentricitatis inquisitio rite peragatur, ante omnia opus erit simplicem Solis diurnum motum constare, qui tamen non praecisa subtilitate cognitus hoc loco requiritur. Assumemus itaque anni Tropici magnitudinem Dierum 365. H.5.M.49, quanta proxime collatis artificum diurnis animadversionibius reperitur neque enim ob aliquantulam inaequalitatem, cui ab aliis atque aliis Observatoribus; praesertim vero ab ingenti illo Copernico obnoxia esse statuitur, ita ut pauculis quibusdam scrupulis
Linea 56:
 
Refractionibus non est obnoxia, multoties accurata animadversione perquisivi. Quae, etenim a Sole, in utroque etiam Solstitio assumitur hoc loco ratiocinatio, non caret sensibili virio, eo praesertim, quod iuxta Brumam in decliviori ipsius situ, a vera Altitudine per refractionem sese insinuantem, evidens contingat aberratio : utut Parallaxis non negligatur; quod pauci, vel potius nulli, quod sciam, prius animadverterunt. Neque sane paruo haec res nobis constitit. Dum enim uno atque altero satis quidem affabre elaborato Instrumento, Poli Altitudinem praecisam hic rimarer, idque vtraque ratione, cum per Solis Elevationem in ambobus Solstitiis, tum etiam per Stella Polaris sublimitatem, tam maximam quam minimam, nequaquam tamen earn sibi consentire depraehendi, differentia incidente satis perceptibili, utpote quae quatuor etiam scrupula prima aliquantulum excederet; atque hinc in dubitationem de Instrumentorum exquisita compositione protractus, non destiti varia unum post ali¬udaliud diversa forma et magnitudine confici curare Organa, usque dum ad minimum dena exactissima perfectione constructa, quibus Solis et Stellarum Altitudines admodum scrupulose perscrutari liceret, in promtu haberemus, Labore, Diligentia, et Sumtibus, inestimabilia.
 
[sequens reliqua partis] Michael Rosa, Astronomus