Quantum redactiones paginae "Astronomiae Instauratae Progymnasmata" differant

[unchecked revision][unchecked revision]
Content deleted Content added
No edit summary
erratum typographicum
Linea 56:
 
Refractionibus non est obnoxia, multoties accurata animadversione perquisivi. Quae, etenim a Sole, in utroque etiam Solstitio assumitur hoc loco ratiocinatio, non caret sensibili virio, eo praesertim, quod iuxta Brumam in decliviori ipsius situ, a vera Altitudine per refractionem sese insinuantem, evidens contingat aberratio : utut Parallaxis non negligatur; quod pauci, vel potius nulli, quod sciam, prius animadverterunt. Neque sane paruo haec res nobis constitit. Dum enim uno atque altero satis quidem affabre elaborato Instrumento, Poli Altitudinem praecisam hic rimarer, idque vtraque ratione, cum per Solis Elevationem in ambobus Solstitiis, tum etiam per Stella Polaris sublimitatem, tam maximam quam minimam, nequaquam tamen earn sibi consentire depraehendi, differentia incidente satis perceptibili, utpote quae quatuor etiam scrupula prima aliquantulum excederet; atque hinc in dubitationem de Instrumentorum exquisita compositione protractus, non destiti varia unum post ali¬ud diversa forma et magnitudine confici curare Organa, usque dum ad minimum dena exactissima perfectione constructa, quibus Solis et Stellarum Altitudines admodum scrupulose perscrutari liceret, in promtu haberemus, Labo¬reLabore, Diligentia, et Sumtibus, inestimabilia.
 
[sequens reliqua partis] Michael Rosa, Astronomus