Quantum redactiones paginae "Summa contra Gentiles/Liber II/Caput VII" differant

[checked revision][checked revision]
Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens '{{TextQuality|100%}} {{titulus2 |Scriptor= Thomas Aquinas |OperaeTitulus= Summa contra Gentiles |OperaeWikiPagina= Summa Contra Gentiles Liber II |Annus= <!-- Annus...'
 
mNo edit summary
Linea 50:
|PostNomen= Summa contra Gentiles Liber II Capita VIII
}}
 
<!--CAPUT 7
 
Quod in Deo sit potentia activa
 
[24479] Contra Gentiles, lib. 2 cap. 7 n. 1
Ex hoc autem apparet quod Deus est potens, et quod ei convenienter potentia activa attribuitur.
 
[24480] Contra Gentiles, lib. 2 cap. 7 n. 2
Potentia enim activa est principium agendi in aliud secundum quod est aliud. Deo autem convenit esse aliis principium essendi. Ergo convenit sibi esse potentem.
 
[24481] Contra Gentiles, lib. 2 cap. 7 n. 3
Amplius. Sicut potentia passiva sequitur ens in potentia, ita potentia activa sequitur ens in actu: unumquodque enim ex hoc agit quod est actu, patitur vero ex hoc quod est potentia. Sed Deo convenit esse actu. Igitur convenit sibi potentia activa.
 
[24482] Contra Gentiles, lib. 2 cap. 7 n. 4
Adhuc. Divina perfectio omnium perfectiones in se includit, ut in primo libro ostensum est. Virtus autem activa de perfectione rei est: unumquodque enim tanto maioris virtutis invenitur quanto perfectius est. Virtus igitur activa Deo non potest deesse.
 
[24483] Contra Gentiles, lib. 2 cap. 7 n. 5
Praeterea. Omne quod agit potens est agere: nam quod non potest agere, impossibile est agere; et quod impossibile est agere, necesse est non agere. Deus autem est agens et movens, ut supra ostensum est. Igitur potens est agere: et potentia ei convenienter adscribitur activa, sed non passiva.
 
[24484] Contra Gentiles, lib. 2 cap. 7 n. 6
Hinc est quod in Psalmo dicitur: potens es, domine. Et alibi: potentiam tuam Deus, et iustitiam tuam usque in altissima quae fecisti magnalia.-->