Quantum redactiones paginae "Scriptum super Sententiis/Liber I/Distinctio II/Prooemium" differant

[checked revision][checked revision]
Content deleted Content added
mNo edit summary
mNo edit summary
Linea 127:
Super Sent., lib. 1 d. 1 q. 1 a. 1 ad 1
Ad primum ergo dicendum, quod appetitus semper sequitur cognitionem. Unde, sicut inferior pars habet sensum et appetitum, qui dividitur in irascibilem et concupiscibilem, ita suprema pars habet intellectum et voluntatem, quorum intellectus est altior secundum originem, et voluntas secundum perfectionem. Et similis ordo est in habitibus, et etiam in actibus, scilicet visionis et amoris. Fruitio autem nominat altissimam operationem quantum ad sui perfectionem.
 
Super Sent., lib. 1 d. 1 q. 1 a. 1 ad 2
Et similiter etiam patet solutio ad secundum: quia visio non habet perfectam rationem felicitatis, nisi secundum quod est operatio perfecta per ea quae sequuntur. Perficit enim delectatio operationem, sicut pulchritudo juventutem, ut dicitur 10 Ethic.
 
Super Sent., lib. 1 d. 1 q. 1 a. 1 ad 3
Alia duo concedimus.
 
Super Sent., lib. 1 d. 1 q. 1 a. 1 ad 5
Ad aliud dicendum, quod inferiorum potentiarum non potest esse fruitio proprie dicta: non enim habent operationem circa finem ultimum, quem non apprehendunt, cum sint virtutes materiales; sed sicut nunc intellectus perficitur accipiendo ab inferioribus potentiis, ita erit in patria e converso, quod perfectio et gaudium superioris partis redundabit in inferiores potentias. Unde Augustinus: sensus vertetur in rationem, inquantum scilicet sua remuneratio et gaudium a ratione emanabit.
 
Super Sent., lib. 1 d. 1 q. 1 a. 1 ad 6
Ad aliud dicendum, quod humanitas Christi non est ultimus finis: unde in visione ejus non erit proprie fruitio, sed erit quoddam accidentale gaudium, et non substantialis beatitudo.
 
Super Sent., lib. 1 d. 1 q. 1 a. 1 ad 7
Ad aliud dicendum, quod quando aliquis actus est absolute alicujus potentiae, denominatur ab illa, sicut intelligere ab intellectu; sed quando est actus unius potentiae secundum ordinem ad alteram, a nulla denominatur; sicut scire est actus rationis secundum ordinem ad intellectum inquantum principia deducit in conclusiones; similiter frui est actus voluntatis consequens actum intellectus, scilicet apertam Dei visionem.
 
 
Line 194 ⟶ 179:
|Ante= Distinctio I
|AnteNomen= Scriptum super Sententiis Liber I distinctio I
|Post= *[[Scriptum super Sententiis Liber I Distinctio II articuli 1-2|Scriptum super Sententiis Liber I Distinctio IIarticuli 1-2]]Distin
|PostNomen= *[[Scriptum super Sententiis Liber I Distinctio II articuli 1-2|Scriptum super Sententiis Liber I Distinctio IIarticuli 1-2]]
}}