Quantum redactiones paginae "Summa contra Gentiles/Liber I/Caput C" differant

[checked revision][checked revision]
Content deleted Content added
 
mNo edit summary
Linea 50:
|PostNomen= Summa contra Gentiles Liber I Capita CI
}}
 
<!--CAPUT 101
 
Quod Deus sit sua beatitudo
 
[24421] Contra Gentiles, lib. 1 cap. 101 n. 1
Ex his autem apparet quod Deus sit sua beatitudo.
 
[] Contra Gentiles, lib. 1 cap. 101 n. 2
Beatitudo enim eius est intellectualis operatio ipsius, ut ostensum est. Supra autem ostendimus quod ipsum Dei intelligere sit sua substantia. Ipse igitur est sua beatitudo.
 
Contra Gentiles, lib. 1 cap. 101 n. 3
Item. Beatitudo, cum sit ultimus finis, est id quod quilibet natus habere, vel habens, principaliter vult. Ostensum est autem supra quod Deus principaliter vult suam essentiam. Sua igitur essentia est eius beatitudo.
 
Contra Gentiles, lib. 1 cap. 101 n. 4
Adhuc. Unusquisque in beatitudinem suam ordinat quicquid vult: ipsa enim est quae propter aliud non desideratur, et ad quam terminatur motus desiderii unum propter aliud desiderantis, ne sit infinitus. Cum igitur Deus omnia alia velit propter suam bonitatem, quae est sua essentia, oportet quod ipse, sicut est sua essentia et sua bonitas, ita sit sua beatitudo.
 
Contra Gentiles, lib. 1 cap. 101 n. 5
Praeterea. Duo summa bona esse est impossibile: si enim aliquid uni deesset quod alterum haberet, neutrum summum et perfectum esset. Deus autem ostensus est supra summum bonum esse. Beatitudo etiam summum bonum ostendetur esse ex hoc quod est ultimus finis. Ergo beatitudo et Deus sunt idem. Est igitur Deus sua beatitudo.
-->