Quantum redactiones paginae "Summa contra Gentiles/Liber I/Caput XCVII" differant

[checked revision][checked revision]
Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 41:
|PostNomen= Summa contra Gentiles Liber I Capita XCVIII
}}
 
<!--CAPUT 98
 
Quod Deus est sua vita
 
[24398] Contra Gentiles, lib. 1 cap. 98 n. 1
Ex hoc autem ulterius patet quod Deus sit sua vita.
 
[24399] Contra Gentiles, lib. 1 cap. 98 n. 2
Vita enim viventis est ipsum vivere in quadam abstractione significatum: sicut cursus non est secundum rem aliud quam currere. Vivere autem viventium est ipsum esse eorum, ut patet per philosophum, in II de anima: cum enim ex hoc animal dicatur vivens quod animam habet, secundum quam habet esse, utpote secundum propriam formam, oportet quod vivere nihil sit aliud quam tale esse ex tali forma proveniens. Deus autem est suum esse, ut supra probatum est. Est igitur suum vivere et sua vita.
 
[2] Contra Gentiles, lib. 1 cap. 98 n. 3
Item. Ipsum intelligere est quoddam vivere, ut patet per philosophum, in II de anima: nam vivere est actus viventis. Deus autem est suum intelligere, sicut supra ostensum est. Est igitur suum vivere et sua vita.
 
Contra Gentiles, lib. 1 cap. 98 n. 4
Amplius. Si Deus non esset sua vita, cum sit vivens, ut ostensum est, sequeretur quod esset vivens per participationem vitae. Omne autem quod est per participationem, reducitur ad id quod est per seipsum. Deus igitur reduceretur in aliquod prius, per quod viveret. Quod est impossibile, ut ex dictis patet.
 
Contra Gentiles, lib. 1 cap. 98 n. 5
Adhuc. Si sit vivens Deus, ut ostensum est, oportet in ipso esse vitam. Si igitur non sit ipse sua vita, erit aliquid in ipso quod non est ipse. Et sic erit compositus. Quod supra improbatum est. Est igitur Deus sua vita.
 
Contra Gentiles, lib. 1 cap. 98 n. 6
Et hoc est quod dicitur Ioan. 14-6: ego sum vita.-->