Quantum redactiones paginae "Scriptum super Sententiis/Prooemium/Prooemium" differant

[checked revision][checked revision]
Content deleted Content added
mNo edit summary
mNo edit summary
Linea 27:
|PostNomen= Scriptum super Sententiis Quaestio I
}}
<!--
== QUAESTIO 1 ==
PROOEMIUM
Super Sent., q. 1 pr.
Huic operi Magister prooemium praemittit, in quo tria facit. Primo reddit auditorem benevolum; secundo docilem, ibi, horum igitur Deo odibilem Ecclesiam evertere, atque ora oppilare (...) volentes, in labore multo ac sudore volumen, Deo praestante, compegimus; tertio attentum, ibi, non ergo debet hic labor cuiquam pigro vel multum docto videri superfluus. Benevolum reddit assignando causas moventes ipsum ad compilationem hujus operis, ex quibus ostenditur affectus ipsius in Deum et proximum. Sunt autem tres causae moventes. Prima sumitur ex parte sui, scilicet desiderium proficiendi in Ecclesia; secunda ex parte Dei, scilicet promissio mercedis et auxilii; tertia ex parte proximi, scilicet instantia precum sociorum. E contra sunt tres causae retrahentes. Prima ex parte sui, defectus ingenii et scientiae; secunda ex parte operis, altitudo materiae et magnitudo laboris; tertia ex parte proximi, invidorum contradictio. Harum autem causarum moventium duae primae insinuant caritatem in Deum, tertia in proximum: unde dividitur in duas. In primo ponit causas moventes quae ostendunt caritatem in Deum; in secundo causam quae ostendit caritatem in proximum, ibi, non valentes studiosorum fratrum votis jure resistere. Causis autem moventibus adjungit etiam retrahentes: unde primo ponit quasi quamdam controversiam causarum moventium et retrahentium; secundo victoriam, ibi, quam vincit zelus domus Dei. Cupientes. In hoc notatur primo causa movens, scilicet desiderium proficiendi. Aliquid sonat immodicitatem. De penuria ac tenuitate nostra. Hic tangitur prima causa retrahens, scilicet defectus scientiae. Et dicitur penuria proprie defectus exterioris substantiae, unde transfertur ad defectum scientiae acquisitae. Tenuitate, quae proprie est defectus substantiae interioris, unde transfertur ad defectum ingenii. Cum paupercula, de qua Marc. 12 et Lucae 21. Gazophylacium. Gazophylacium repositorium dicitur divitiarum. Gazae enim Persice, divitiae Latine dicuntur, et phylasso Graece, Latine servare: et quandoque sumitur pro arca in qua thesaurus reponitur, sicut 4 Reg. 12, 9: tulit Joiada pontifex gazophylacium unum etc., quandoque pro loco in quo arca reponitur, sicut Joan. 8, 20: haec locutus est Jesus in gazophylacio. Hic autem significat studium sacrae Scripturae, in quo sancti sua opera reposuerunt. Ardua scandere. Hic ponitur secunda causa retrahens ex parte operis, et dicuntur ardua divina quantum est in se. Scanduntur autem quasi triplici gradu. Primus est in derelinquendo sensum; secundus in derelinquendo phantasias corporum; tertius in derelinquendo rationem naturalem. Opus ultra vires. Hic ostenditur altitudo materiae per comparationem ad nos. Contra, Eccli. 3, 22: altiora te ne quaesieris. Respondeo. Verum est ex confidentia propriarum virium; sed ex confidentia divini auxilii possumus elevata supra nostrum posse speculari. Praesumpsimus. Contra, Eccli. 37, 3: o praesumptio nequissima. Ergo videtur quod peccaverit. Respondeo. Expone praesumpsimus, idest prae aliis sumpsimus. Vel dic, quod esset praesumptio per comparationem ad vires humanas; sed per comparationem ad Dei auxilium, quo omnia possumus, sicut dicitur Philipp. ult. 13: omnia possum in eo qui me confortat, non est praesumptio. Consummationis fiduciam. Hic ponit secundam causam moventem ex parte Dei. In Samaritano. Sumitur de parabola quae est Lucae 10, per quam significatur Deus. In Psal. 120, 4: ecce non dormitabit neque dormiet qui custodit Israel. Samaritanus enim interpretatur custos. Semivivi, hominis per peccatum spoliati gratia et vulnerati in naturalibus. Duobus denariis, duobus testamentis, quasi regis imagine insignitis, dum veritatem continent a prima veritate exemplatam. Supereroganti, idest superaddenti, sicut sancti patres suis studiis fecerunt. Contra, Apocalyps. ult. 18: si quis apposuerit ad haec, apponet Deus super illum plagas. Respondeo. Est apponere duplex: vel aliquid quod est contrarium, vel diversum; et hoc est erroneum vel praesumptuosum: vel quod continetur implicite, exponendo; et hoc est laudabile. Delectat. Hic colligit quatuor causas enumeratas. Quam vincit. Hic ponit victoriam. Zelus. Zelus, secundum Dionysium, est amor intensus, unde non patitur aliquid contrarium amato. Domus Dei, idest Ecclesiae. Quo inardescentes, scilicet dum non patimur Ecclesiam ab infidelibus impugnari. Carnalium, quantum ad illos qui inveniunt sibi errores, ut carnis curam faciant in desideriis, Rom. 13, sicut qui negant providentiam divinam de rebus humanis, et animae perpetuitatem, ut impune possint peccare. Animalium, quantum ad errantes, ex eo quod non elevantur supra sensibilia, sed secundum rationes corporales volunt de divinis judicare. Davidicae turris. Hoc sumitur Cant. 4, 4: sicut turris David collum tuum, quae aedificata est cum propugnaculis: mille clypei pendent ex ea, omnis armatura fortium. Per David significatur Christus: turris ejus est fides vel Ecclesia: clypei sunt rationes et auctoritates sanctorum. Vel potius munitam ostendere; quia ipse non invenit rationes, sed potius ab aliis inventas compilavit: et in hoc tangit unam utilitatem, scilicet exclusionem erroris. Ac theologicarum inquisitionum abdita aperire. Hic tangit aliam quantum ad manifestationem veritatis; et hoc in primis tribus libris. Nec non et sacramentorum ecclesiasticorum pro modulo intelligentiae nostrae notitiam tradere studuimus: et hoc quantum ad quartum. Non valentes studiosorum fratrum votis jure resistere. Hic ponit causam moventem, quae dicit caritatem in proximum: et primo ponit causam moventem; secundo retrahentem, ibi, quamvis non ambigamus omnem humani eloquii sermonem calumniae atque contradictioni aemulorum semper fuisse obnoxium. Lingua, ad praesentes, vel quantum ad communicationem doctrinae; stylo, propter absentes, vel ad perpetuandam memoriam. Bigas, idest linguam et stylum, quibus quasi duabus rotis vehitur a magistro in discipulum, agitat Christi caritas. Hoc sumitur 2 Corinth. 5, 14: caritas Christi urget nos. Contra, Eccle. 9, 1: nemo scit, utrum amore an odio dignus sit. Ergo et cetera. Respondeo. Caritas dicitur uno modo habitus infusus; et hunc nullus potest scire se habere certitudinaliter, nisi per revelationem; sed potest conjicere per aliqua signa probabilia. Alio modo dicitur caritas amor multum appretians amatum; et sic aliquis potest scire se habere caritatem. Quamvis non ambigamus omnem humani eloquii sermonem calumniae atque contradictioni aemulorum semper fuisse obnoxium. Hic ponit tertiam causam retrahentem, scilicet contradictionem invidorum: et circa hoc tria facit. Primo ponit contradictionis evidentiam per simile in aliis; secundo contradictionis causam ex inordinatione voluntatis, ex qua error, ex qua invidia, ex qua contradictio oritur, ibi, quia dissentientibus voluntatum motibus, dissentiens quoque fit animorum sensus; tertio contradicentium nequitiam, ibi, qui non rationi voluntatem subjiciunt. Calumniae, quae est occulta et particularis impugnatio; contradictioni, quae est aperta, et in toto, et universalis; obnoxium, quasi poenae vel noxae addictum. Veri ratione perfectum; idest, perficiebat secundum rationem veritatis, videlicet quantum ad illos qui male intelligunt, et tamen malum intellectum pertinaci voluntate defendunt. Complacet, quantum ad illos quorum voluntas inordinate post se trahit judicium rationis, ut verum judicetur illud quod placet. Offendenti, idest quod displicet. Contra, 3 Esdrae, 4, 39: omnes benignantur in operibus ejus. Ergo et cetera. Respondeo. Veritas secundum se semper amatur; sed per accidens potest haberi odio, et hoc accidens est infinitum: quia causae per accidens, secundum philosophum infinitae sunt. Deus hujus saeculi. Sumitur 2 Corinth., 4, et exponitur de Deo vero, qui operatur invidiam, permittendo; vel de Diabolo, cui saeculum obedit, qui operatur suggerendo. Diffidentiae, vel quia diffidunt de Deo, vel quia de eis diffidendum est ex ratione morbi, quamvis non ex potestate medici. Qui non rationi voluntatem subjiciunt. Hic ostendit contradicentium nequitiam: et primo ex inordinata professione; secundo ex simulata religione, ibi, habent rationem sapientiae in superstitione; tertio ex pertinaci contentione, ibi, qui contentioni studentes, contra veritatem sine foedere bellant. Ostendit autem primo ex duobus eos esse inordinatos, scilicet quia voluntas non sequitur rationem, sed e converso; quod tangit ubi dicit: qui non rationi voluntatem subjiciunt: et quia rationem suam non subjiciunt sacrae doctrinae; quod notatur ibi, nec doctrinae studium impendunt. Somniarunt, quasi phantasiando, sicut homo in somniis. Sed ad fabulas convertentes auditum. Sumitur de 2 Timoth. 4. Fabula enim composita est ex miris, secundum philosophum, et isti semper volunt nova audire. Professio, idest studium. Docenda, idest digna doceri. Rationem, idest argumentum ad ostendendum sapientiam. In superstitione, superflua religione exterius simulata. Quia fidei defectionem sequitur hypocrisis mendax. Sumitur 1 Timoth. 4, 1: discedent quidam a fide, attendentes spiritibus erroris, et doctrinis Daemoniorum in hypocrisi loquentium mendacium. Omnium verborum. Contra, Beda: nulla falsa est doctrina, quae non aliqua vera intermisceat. Respondeo, illa vera quae dicunt, quamvis in se vera sint, tamen quantum ad usum eorum falsa sunt, quia falso utuntur eis. Pruriginem, idest inordinatum desiderium nova audiendi, sicut pruritus concitatur ex calore inordinato. Sumitur ex 2 Tim. 4, 3: erit tempus, cum (...) ad sua desideria coacervabunt sibi magistros, prurientes auribus. Dogmate, propter hoc quod ratio voluntatem sequitur. Contentioni, quae, secundum Ambrosium ad Rom. est impugnatio veritatis cum confidentia clamoris. Veritas. 3 Esdr. 4, 38: veritas manet, et invalescit in aeternum. Horum igitur Deo odibilem Ecclesiam evertere atque ora oppilare (...) volentes, in labore multo ac sudore hoc volumen, Deo praestante, compegimus. Hic reddit auditorem docilem, praelibando causas operis: et primo ponit causam finalem quantum ad duas utilitates, scilicet destructionem erroris; unde dicit: odibilem Ecclesiam: Psalm. 25, 5: odivi Ecclesiam malignantium: ne virus, idest ne venenum, in alios effundere queant: et manifestationem veritatis: unde dicit: lucernam veritatis in candelabro exaltare volentes. Sumitur de Luc. 8, 16: nemo accendit lucernam, et ponit eam sub modio. In candelabro, idest in aperto. Secundo tangit causam efficientem, scilicet principalem, Deo praestante: instrumentalem, compegimus: quia hoc opus est quasi compaginatum ex diversis auctoritatibus. Sudore, quocumque defectu corporali, qui sequitur laborem spiritualem. Tertio ostendit causam materialem ibi: ex testimoniis veritatis, Psalm. 118, 152: initio cognovi de testimoniis tuis. Quarto causam formalem quantum ad distinctionem librorum: in quatuor libros: et quantum ad modum operis: in quo majorum exempla, quantum ad similitudines; doctrinam, quantum ad rationes, reperies. Vipereae, haereticae: haeretici enim pariendo alios in sua haeresi, pereunt sicut vipera. Prodidimus, reseravimus. Adjicit viam. Complexi, amplexantes. Impiae, infidelis. Inter utrumque, scilicet, nec nimis alte, nec nimis humiliter: vel inter duos contrarios errores, sicut Sabellii, et Arii. Non a paternis discessit limitibus, secundum illud Proverb. 22, 28: non transferes terminos antiquos, quos posuerunt patres tui. Non igitur debet hic labor cuiquam pigro, vel multum docto, videri superfluus. Hic reddit auditorem attentum: et primo ex utilitate operis, ibi: brevi volumine complicans patrum sententias. Sententia, secundum Avicennam, est definitiva et certissima conceptio. Secundo ex profunditate materiae, ibi: in hoc autem tractatu pium lectorem, qui secundum fidem intelligat, liberum correctorem, qui solum propter correctionem corrigat, desidero. Liber enim, secundum philosophum dicitur qui causa sui est, et non propter odium vel invidiam. Tertio ex ordinatione modi procedendi, ibi: ut autem quod quaeritur facilius occurrat, titulos quibus singulorum librorum capitula distinguuntur, praemisimus. Ad evidentiam hujus sacrae doctrinae, quae in hoc libro traditur, quaeruntur quinque: 1 de necessitate ipsius; 2 supposito quod sit necessaria, an sit una, vel plures; 3 si sit una, an practica, vel speculativa: et si speculativa, utrum sapientia, vel scientia, vel intellectus; 4 de subjecto ipsius; 5 de modo.
-->