Quantum redactiones paginae "Summa contra Gentiles/Liber I/Caput XCIV" differant

[checked revision][checked revision]
Content deleted Content added
mNo edit summary
Linea 51:
|PostNomen= Summa contra Gentiles Liber I Capita XCV
}}
 
<!--CAPUT 94
 
Quod in Deo sunt virtutes contemplativae
 
[24369] Contra Gentiles, lib. 1 cap. 94 n. 1
De contemplativis autem virtutibus dubium esse non potest quin Deo maxime conveniant.
 
[24] Contra Gentiles, lib. 1 cap. 94 n. 2
Si enim sapientia in cognitione altissimarum causarum consistit, secundum philosophum, in principio metaphysicae; ipse autem Deus praecipue seipsum cognoscit, nec aliquid cognoscit nisi cognoscendo seipsum, ut probatum est, qui est omnium prima causa: manifestum est quod sibi potissime sapientia debet adscribi. Unde Iob 9-4: sapiens corde est: et Eccli. 1-1: omnis sapientia a domino Deo est, et cum illo fuit semper. Philosophus etiam dicit, in principio metaphysicae, quod est divina possessio, non humana.
 
Contra Gentiles, lib. 1 cap. 94 n. 3
Item. Si scientia est rei cognitio per propriam causam; ipse autem omnium causarum et effectuum ordinem cognoscit, et per hoc singulorum proprias causas novit, ut supra ostensum est: manifestum est quod in ipso proprie scientia est:- non tamen quae sit per ratiocinationem causata, sicut scientia nostra ex demonstratione causatur. Unde I Reg. 2-3: Deus scientiarum dominus est.
 
Contra Gentiles, lib. 1 cap. 94 n. 4
Adhuc. Si immaterialis cognitio aliquarum rerum absque discursu intellectus est; Deus autem huiusmodi cognitionem de omnibus habet, ut supra ostensum est: est igitur in ipso intellectus. Unde Iob 12-13: ipse habet consilium et intelligentiam.
 
Contra Gentiles, lib. 1 cap. 94 n. 5
Hae etiam virtutes in Deo sunt exemplares nostrarum, sicut perfectum imperfecti.-->