Quantum redactiones paginae "Summa contra Gentiles/Liber I/Caput XCIV" differant

[checked revision][checked revision]
Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens '{{TextQuality|75%}} {{titulus2 |Scriptor= Thomas Aquinas |OperaeTitulus= Summa contra Gentiles |OperaeWikiPagina= Summa Contra Gentiles Liber I |Annus= <!-- Annus/S...'
 
mNo edit summary
Linea 51:
|PostNomen= Summa contra Gentiles Liber I Capita XCV
}}
 
<!--CAPUT 95
 
Quod Deus non potest velle malum
 
[2] Contra Gentiles, lib. 1 cap. 95 n. 1
Ex his autem quae dicta sunt, ostendi potest quod Deus non potest velle malum.
 
Contra Gentiles, lib. 1 cap. 95 n. 2
Virtus enim rei est secundum quam aliquis bene operatur. Omnis autem operatio Dei est operatio virtutis: cum sua virtus sit sua essentia, ut supra ostensum est. Non potest igitur malum velle.
 
Contra Gentiles, lib. 1 cap. 95 n. 3
Item. Voluntas nunquam ad malum fertur nisi aliquo errore in ratione existente, ad minus in particulari eligibili. Cum enim voluntatis obiectum sit bonum apprehensum, non potest voluntas ferri in malum nisi aliquo modo proponatur sibi ut bonum: et hoc sine errore esse non potest. In divina autem cognitione non potest esse error, ut supra ostensum est. Non igitur voluntas eius potest ad malum tendere.
 
Contra Gentiles, lib. 1 cap. 95 n. 4
Amplius. Deus est summum bonum, ut supra probatum est. Summum autem bonum non patitur aliquod consortium mali: sicut nec summe calidum permixtionem frigidi. Divina igitur voluntas non potest flecti ad malum.
 
Contra Gentiles, lib. 1 cap. 95 n. 5
Praeterea. Cum bonum habeat rationem finis, malum non potest incidere in voluntate nisi per aversionem a fine. Voluntas autem divina a fine averti non potest: cum nihil possit velle nisi volendo seipsum, ut ostensum est. Non potest igitur velle malum.
 
Contra Gentiles, lib. 1 cap. 95 n. 6
Et sic patet quod liberum arbitrium in ipso naturaliter stabilitum est in bono.
 
Contra Gentiles, lib. 1 cap. 95 n. 7
Hoc autem est quod dicitur Deut. 32-4: Deus fidelis et absque iniquitate; et Hab. 1-13: mundi sunt oculi tui, domine, et respicere ad iniquitatem non potes.
 
Contra Gentiles, lib. 1 cap. 95 n. 8
Per hoc autem confutatur error Iudaeorum, qui in Talmut dicunt Deum quandoque peccare et a peccato purgari; et Luciferianorum, qui dicunt Deum in Luciferi deiectione peccasse.-->