Quantum redactiones paginae "Summa contra Gentiles/Liber I/Caput LXXXVI" differant

[checked revision][checked revision]
Content deleted Content added
mNo edit summary
mNo edit summary
Linea 45:
|PostNomen= Summa contra Gentiles Liber I Capita LXXXVII
}}
 
CAPUT 87
 
Quod divinae voluntatis nihil potest esse causa
 
[24294] Contra Gentiles, lib. 1 cap. 87 n. 1
Quamvis autem aliqua ratio divinae voluntatis assignari possit, non tamen sequitur quod voluntatis eius sit aliquid causa.
 
[24295] Contra Gentiles, lib. 1 cap. 87 n. 2
Voluntati enim causa volendi est finis. Finis autem divinae voluntatis est sua bonitas. Ipsa igitur est Deo causa volendi, quae est etiam ipsum suum velle.
 
[24296] Contra Gentiles, lib. 1 cap. 87 n. 3
Aliorum autem a Deo volitorum nullum est Deo causa volendi. Sed unum eorum est alteri causa ut ordinem habeat ad divinam bonitatem. Et sic intelligitur Deus propter unum eorum aliud velle.
 
[24297] Contra Gentiles, lib. 1 cap. 87 n. 4
Patet tamen quod non oportet discursum aliquem ponere in Dei voluntate. Nam ubi est unus actus, non consideratur discursus: ut supra circa intellectum ostensum est. Deus autem uno actu vult et suam bonitatem et omnia alia: cum sua actio sit sua essentia.
 
[2429] Contra Gentiles, lib. 1 cap. 87 n. 5
Per praedicta autem excluditur error quorundam dicentium omnia procedere a Deo secundum simplicem voluntatem: ut de nullo oporteat rationem reddere nisi quia Deus vult.
 
Contra Gentiles, lib. 1 cap. 87 n. 6
Quod etiam Scripturae divinae contrariatur, quae Deum perhibet secundum ordinem sapientiae suae omnia fecisse: secundum illud Psalmi: omnia in sapientia fecisti. Et Eccli. 1-10 dicitur quod Deus effudit sapientiam suam super omnia opera sua.