Quantum redactiones paginae "Summa contra Gentiles/Liber I/Caput LXXXII" differant

[checked revision][checked revision]
Content deleted Content added
mNo edit summary
mNo edit summary
Linea 62:
|PostNomen= Summa contra Gentiles Liber I Capita LXXXIII
}}
 
Quod Deus vult aliquid aliud a se necess
 
Contra Gentiles, lib. 1 cap. 83 n. 1
Ex his autem haberi potest quod, licet Deus circa causata nihil necessario velit absolute, vult tamen aliquid necessario ex suppositione.
 
Contra Gentiles, lib. 1 cap. 83 n. 2
Ostensum enim est divinam voluntatem immutabilem esse. In quolibet autem immutabili, si semel est aliquid, non potest postmodum non esse: hoc enim moveri dicimus quod aliter se habet nunc et prius. Si igitur divina voluntas est immutabilis, posito quod aliquid velit, necesse est ex suppositione eum hoc velle.
 
Contra Gentiles, lib. 1 cap. 83 n. 3
Item. Omne aeternum est necessarium. Deum autem velle aliquid causatum esse est aeternum: sicut enim esse suum, ita et velle aeternitate mensuratur. Est ergo necessarium. Sed non absolute consideratum: quia voluntas Dei non habet necessariam habitudinem ad hoc volitum. Ergo est necessarium ex suppositione.
 
Contra Gentiles, lib. 1 cap. 83 n. 4
Praeterea. Quicquid Deus potuit, potest: virtus enim eius non minuitur, sicut nec eius essentia. Sed non potest nunc non velle quod ponitur voluisse: quia non potest mutari sua voluntas. Ergo nunquam potuit non velle quicquid voluit. Est ergo necessarium ex suppositione eum voluisse quicquid voluit, sicut et velle: neutrum autem necessarium absolute, sed possibile modo praedicto.