Quantum redactiones paginae "Summa contra Gentiles/Liber I/Caput LXXXI" differant

[checked revision][checked revision]
Content deleted Content added
mNo edit summary
mNo edit summary
Linea 13:
|AnteNomen= Summa contra Gentiles Liber I Capita LXXIX
|Post= Capita LXXXI
|PostNomen= Summa contra Gentiles Liber I Capita LCap
}}
 
'''CAPUT 80'''
 
''Quod Deus de necessitate vult suum esse et suam bonitatem''bonita
 
Contra Gentiles, lib. 1 cap. 80 n. 1
Ex his autem quae supra ostensa sunt, sequitur quod Deus de necessitate velit suum esse et suam bonitatem, nec possit contrarium velle.
 
Contra Gentiles, lib. 1 cap. 80 n. 2
Ostensum est enim supra quod Deus vult suum esse et suam bonitatem ut principale obiectum, quod est sibi ratio volendi alia. In omni igitur volito vult suum esse et suam bonitatem: sicut visus in omni colore videt lumen. Impossibile est autem Deum non velle aliquid actu: esset enim volens in potentia tantum; quod est impossibile, cum suum velle sit suum esse. Necesse est igitur quod velit suum esse et suam bonitatem.
 
Contra Gentiles, lib. 1 cap. 80 n. 3
Item. Quilibet volens de necessitate vult suum ultimum finem: sicut homo de necessitate vult suam beatitudinem, nec potest velle miseriam. Sed Deus vult se esse sicut ultimum finem, ut ex praedictis patet. Necessario igitur vult se esse, nec potest velle se non esse.
 
Contra Gentiles, lib. 1 cap. 80 n. 4
Amplius. In appetitivis et in operativis finis hoc modo se habet sicut principium indemonstrabile in speculativis: sicut enim ex principiis concluduntur in speculativis conclusiones, ita in activis et appetitivis ratio omnium agendorum et appetendorum ex fine sumitur. Sed in speculativis intellectus de necessitate assentit primis principiis indemonstrabilibus, quorum contrariis nullo modo potest assentire. Ergo voluntas necessario inhaeret fini ultimo, ut
 
{{Liber