Quantum redactiones paginae "Summa contra Gentiles/Liber I/Caput LXXII" differant

[checked revision][checked revision]
Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens '{{TextQuality|75%}} {{titulus2 |Scriptor= Thomas Aquinas |OperaeTitulus= Summa contra Gentiles |OperaeWikiPagina= Summa Contra Gentiles Liber I |Annus= <!-- Annus/S...'
 
mNo edit summary
Linea 9:
<div class=text>
 
{{Liber
|Ante= Capita LXX
|AnteNomen= Summa contra Gentiles Liber I Capita LXX
|Post= Capita
|PostNomen=
}}
 
'''CAPUT 71'''
 
''Quod Deus cognoscit mala''
 
Contra Gentiles, lib. 1 cap. 71 n. 1
Nunc restat ostendere quod Deus cognoscat etiam mala.
 
Contra Gentiles, lib. 1 cap. 71 n. 2
Bono enim cognito, malum oppositum cognoscitur. Sed Deus cognoscit omnia particularia bona, quibus mala opponuntur. Cognoscit igitur Deus mala.
 
Contra Gentiles, lib. 1 cap. 71 n. 3
Praeterea. Contrariorum rationes in anima non sunt contrariae: alias non simul essent in anima, nec simul cognoscerentur. Ratio ergo qua cognoscitur malum, non repugnat bono, sed magis ad rationem boni pertinet. Si igitur in Deo, propter suam absolutam perfectionem, inveniuntur omnes rationes bonitatis, ut supra probatum est, relinquitur quod in ipso sit ratio qua malum cognoscitur. Et sic est etiam malorum cognoscitivus.
 
Contra Gentiles, lib. 1 cap. 71 n. 4
Item. Verum est bonum intellectus: ex hoc enim aliquis intellectus dicitur bonus quod verum cognoscit. Verum autem non solum est bonum esse bonum, sed etiam malum esse malum: sicut enim verum est esse quod est, ita verum est non esse quod non est. Bonum igitur intellectus etiam in cognitione mali consistit. Sed, cum divinus intellectus sit perfectus in bonitate, non potest sibi deesse aliqua intellectualium perfectionum. Adest igitur sibi malorum cognitio.
 
Contra Gentiles, lib. 1 cap. 71 n. 5
Amplius. Deus cognoscit rerum distinctionem, ut supra ostensum est. Sed in ratione distinctionis est negatio: distincta enim sunt quorum unum non est aliud. Unde et prima, quae seipsis distinguuntur, mutuo sui negationem includunt: ratione cuius negativae propositiones in eis sunt immediatae, ut, nulla quantitas est substantia. Cognoscit igitur Deus negationem. Privatio autem negatio quaedam est in subiecto determinato, ut in IV Metaphys. ostenditur. Cognoscit igitur privationem. Et per consequens malum, quod nihil est aliud quam privatio debitae perfectionis.
 
Contra Gentiles, lib. 1 cap. 71 n. 6
Praeterea. Si Deus cognoscit omnes species rerum, ut supra probatum est, et etiam a quibusdam philosophis conceditur et probatur, oportet quod cognoscat contraria: tum quia quorundam generum species sunt contrariae; tum quia differentiae generum sunt contrariae, ut patet in X metaphysicae. Sed in contrariis
 
{{Liber