Quantum redactiones paginae "Summa contra Gentiles/Liber I/Caput LXII" differant

[checked revision][checked revision]
Content deleted Content added
mNo edit summary
mNo edit summary
Linea 5:
|OperaeWikiPagina= Summa Contra Gentiles Liber I
|Annus= <!-- Annus/Saeculum -->
|SubTitulus= Liber I <br /><br /> Capita LXIILXIII
}}
<div class=text>
 
{{Liber
|Ante= Capita LXILXII
|AnteNomen= Summa contra Gentiles Liber I Capita LXILXII
|Post= Capita LXIIILXIV
|PostNomen= Summa contra Gentiles Liber I Capita LXIIILXIV
}}
 
'''CAPUT 6263'''
 
''Rationes volentium subtrahere Deo cognitionem singularium''
'''CAPUT 62'''
 
Contra Gentiles, lib. 1 cap. 6263 n. 1
''Quod divina veritas est prima et summa veritas''
 
Contra Gentiles, lib. 1 cap. 62 n. 1
Ex his autem quae ostensa sunt manifeste habetur quod divina veritas sit prima et summa veritas.
 
Contra Gentiles, lib. 1 cap. 62 n. 2
Sicut enim est dispositio rerum in esse, ita et in veritate, ut patet per philosophum, in II Metaph.: et hoc ideo quia verum et ens se invicem consequuntur; est enim verum cum dicitur esse quod est vel non esse quod non est. Sed divinum esse est primum et perfectissimum. Ergo et sua veritas est prima et summa.
 
Contra Gentiles, lib. 1 cap. 62 n. 3
Item. Quod per essentiam alicui convenit, perfectissime ei convenit. Sed veritas Deo attribuitur essentialiter, ut ostensum est. Sua igitur veritas est summa et prima veritas.
 
Contra Gentiles, lib. 1 cap. 62 n. 4
Praeterea. Veritas in nostro intellectu ex hoc est quod adaequatur rei intellectae. Aequalitatis autem causa est unitas, ut patet in V metaphysicae. Cum igitur in intellectu divino sit omnino idem intellectus et quod intelligitur, sua veritas erit prima et summa veritas.
 
Contra Gentiles, lib. 1 cap. 62 n. 5
Amplius. Illud quod est mensura in unoquoque genere, est perfectissimum illius generis: unde omnes colores mensurantur albo. Sed divina veritas est mensura omnis veritatis. Veritas enim nostri intellectus mensuratur a re quae est extra animam, ex hoc enim intellectus noster verus dicitur quod consonat rei: veritas autem rei mensuratur ad intellectum divinum, qui est causa rerum, ut infra probabitur; sicut veritas artificiatorum ab arte artificis; tunc enim vera est arca quando consonat arti. Cum etiam Deus sit primus intellectus et primum intelligibile, oportet quod veritas intellectus cuiuslibet eius veritate mensuretur: si unumquodque mensuratur primo sui generis, ut philosophus tradit, in X metaphysicae. Divina igitur veritas est prima, summa et perfectissima veritas.
 
{{Liber
|Ante= Capita LXI
|AnteNomen= Summa contra Gentiles Liber I Capita LXI
|Post= Capita LXIII
|PostNomen= Summa contra Gentiles Liber I Capita LXIII
}}
 
<!--CAPUT 63
 
Rationes volentium subtrahere Deo cognitionem singularium
 
[24067] Contra Gentiles, lib. 1 cap. 63 n. 1
Sunt autem quidam qui perfectioni divinae cognitionis singularium notitiam subtrahere nituntur. Ad quod quidem confirmandum septem viis procedunt.
 
[24068] Contra Gentiles, lib. 1 cap. 63 n. 2
Prima est ex ipsa singularitatis conditione. Cum enim singularitatis principium sit materia signata, non videtur per aliquam virtutem immaterialem singularia posse cognosci, si omnis cognitio per quandam assimilationem fiat. Unde et in nobis illae solae potentiae singularia apprehendunt quae materialibus organis utuntur, ut imaginatio et sensus et huiusmodi; intellectus autem noster, quia immaterialis est, singularia non cognoscit. Multo igitur minus intellectus divinus singularium est cognoscitivus, qui maxime a materia recedit. Et sic nullo modo videtur quod Deus singularia cognoscere possit.
 
[24069] Contra Gentiles, lib. 1 cap. 63 n. 3
Secunda est quod singularia non semper sunt. Aut igitur semper scientur a Deo: aut quandoque scientur et quandoque non scientur. Primum esse non potest: quia de eo quod non est non potest esse scientia, quae solum verorum est; ea autem quae non sunt, vera esse non possunt. Secundum etiam esse non potest: quia divini intellectus cognitio est omnino invariabilis, ut ostensum est.
 
[24070] Contra Gentiles, lib. 1 cap. 63 n. 4
Tertia, ex eo quod non omnia singularia de necessitate proveniunt, sed quaedam contingenter. Unde de eis certa cognitio esse non potest nisi quando sunt. Certa enim cognitio est quae falli non potest: cognitio autem omnis quae est de contingenti, cum futurum est, falli potest; potest enim evenire oppositum eius quod cognitione tenetur; si enim non posset oppositum evenire, iam necessarium esset. Unde et de contingentibus futuris non potest esse in nobis scientia, sed coniecturalis aestimatio quaedam. Supponere autem oportet omnem Dei cognitionem esse certissimam et infallibilem, ut supra ostensum est. Impassibile est etiam quod Deus aliquid de novo cognoscere incipiat, propter eius immutabilitatem, ut dictum est. Ex his igitur videtur sequi quod singularia contingentia non cognoscat.
 
[24ContraContra Gentiles, lib. 1 cap. 63 n. 5
Quarta est ex hoc quod quorundam singularium causa est voluntas. Effectus autem, antequam sit, non potest nisi in sua causa cognosci: sic enim solum esse potest antequam in se esse incipiat. Motus autem voluntatis a nullo possunt per certitudinem cognosci nisi a volente, in cuius potestate sunt. Impossibile igitur videtur quod Deus de huiusmodi singularibus quae causam ex voluntate sumunt, notitiam aeternam habeat.
 
Line 70 ⟶ 43:
Contra Gentiles, lib. 1 cap. 63 n. 8
Septima est ex malitia quae in quibusdam singularibus invenitur. Cum enim cognitum sit aliquo modo in cognoscente; malum autem in Deo esse non possit, ut supra ostensum est: videtur sequi quod Deus malum et privationem omnino non cognoscat, sed solum intellectus qui est in potentia; privatio enim non nisi in potentia esse potest. Et ex hoc sequitur quod non habeat Deus de singularium notitiam, in quibus malum et privatio invenitur.
 
-->
{{Liber
|Ante= Capita LXILXII
|AnteNomen= Summa contra Gentiles Liber I Capita LXILXII
|Post= Capita LXIIILXIV
|PostNomen= Summa contra Gentiles Liber I Capita LXIIILXIV
}}