Quantum redactiones paginae "Aulus Hirtius - Epistularum fragmenta" differant

[unchecked revision][unchecked revision]
Content deleted Content added
No edit summary
 
mNo edit summary
Linea 2:
 
'''Aulus Hirtius - Epistularum fragmenta'''
 
 
 
== Ad Ciceronem ==
 
(anno 44, ca. VI Kal. Iun., Cic. Att. 15, 6, 1)
 
Line 12 ⟶ 9:
 
(2) Rure iam redierim quaeris. an ego cum omnes caleant, ignaviter aliquid faciam? etiam ex urbe sum profectus; utilius enim statui abesse. has tibi litteras exiens in Tusculanum scripsi. noli autem me tam strenuum putare ut ad Nonas recurram. nihil enim iam video opus esse nostra cura, quoniam praesidia sunt in tot annos provisa. Brutus et Cassius utinam quam facile a te de me impetrare possunt, ita per te exorentur nequod calidius ineant consilium! cedentes enim haec ais scripsisse - quo aut quare? (3) retine, obsecro te, Cicero, illos et noli sinere haec omnia perire quae funditus medius fidius rapinis incendiis caedibus pervertuntur. tantum siquid timent, caveant, nihil praeterea moliantur. non medius fidius acerrimis consiliis plus quam etiam inertissimis, dummodo diligentibus, consequentur. haec enim quae fluunt per se diuturna non sunt; in contentione praesentes ad nocendum habent vires. quid speres de illis, in Tusculanum ad me scribe.
 
 
 
== Ad senatum ==
 
(anno 43, Cic. Phil. 8, 6)
 
... deieci praesidium, Claterna potitus sum; fugati equites, proelium commissum, occisi aliquot ...
 
 
 
== Ad senatum ==
 
(anno 43, Cic. Phil. 14, 7)