Quantum redactiones paginae "Commentarii de bello Gallico" differant

[unchecked revision][unchecked revision]
Content deleted Content added
m Categoria:Antiquae -> Categoria:Latinitas Romana
No edit summary
Linea 1:
< [[Gaius Iulius Caesar]]<br>
 
'''Commentarii de bello Gallico'''
==Liber I==
C. Iuli Caesaris Commentariorum de Bello Gallico Liber Primus
 
*[[Commentarii de bello Gallico - Liber I]]
[1] Gallia est omnis divisa in partes tres, quarum unam incolunt Belgae,
*[[Commentarii de bello Gallico - Liber II]]
aliam Aquitani, tertiam qui ipsorum lingua Celtae, nostra Galli
*[[Commentarii de bello Gallico - Liber III]]
appellantur. Hi omnes lingua, institutis, legibus inter se differunt.
*[[Commentarii de bello Gallico - Liber IV]]
Gallos ab Aquitanis Garumna flumen, a Belgis Matrona et Sequana dividit.
*[[Commentarii de bello Gallico - Liber V]]
Horum omnium fortissimi sunt Belgae, propterea quod a cultu atque
*[[Commentarii de bello Gallico - Liber VI]]
humanitate provinciae longissime absunt, minimeque ad eos mercatores saepe
*[[Commentarii de bello Gallico - Liber VII]]
commeant atque ea quae ad effeminandos animos pertinent important,
*[[Commentarii de bello Gallico - Liber VIII]]
proximique sunt Germanis, qui trans Rhenum incolunt, quibuscum continenter
bellum gerunt. Qua de causa Helvetii quoque reliquos Gallos virtute
praecedunt, quod fere cotidianis proeliis cum Germanis contendunt, cum aut
suis finibus eos prohibent aut ipsi in eorum finibus bellum gerunt. Eorum
una, pars, quam Gallos obtinere dictum est, initium capit a flumine
Rhodano, continetur Garumna flumine, Oceano, finibus Belgarum, attingit
etiam ab Sequanis et Helvetiis flumen Rhenum, vergit ad septentriones.
Belgae ab extremis Galliae finibus oriuntur, pertinent ad inferiorem partem
fluminis Rheni, spectant in septentrionem et orientem solem. Aquitania a
Garumna flumine ad Pyrenaeos montes et eam partem Oceani quae est ad
Hispaniam pertinet; spectat inter occasum solis et septentriones.
 
[2] Apud Helvetios longe nobilissimus fuit et ditissimus Orgetorix. Is M.
Messala, [et P.] M. Pisone consulibus regni cupiditate inductus
coniurationem nobilitatis fecit et civitati persuasit ut de finibus suis
cum omnibus copiis exirent: perfacile esse, cum virtute omnibus
praestarent, totius Galliae imperio potiri. Id hoc facilius iis persuasit,
quod undique loci natura Helvetii continentur: una ex parte flumine Rheno
latissimo atque altissimo, qui agrum Helvetium a Germanis dividit; altera
ex parte monte Iura altissimo, qui est inter Sequanos et Helvetios; tertia
lacu Lemanno et flumine Rhodano, qui provinciam nostram ab Helvetiis
dividit. His rebus fiebat ut et minus late vagarentur et minus facile
finitimis bellum inferre possent; qua ex parte homines bellandi cupidi
magno dolore adficiebantur. Pro multitudine autem hominum et pro gloria
belli atque fortitudinis angustos se fines habere arbitrabantur, qui in
longitudinem milia passuum CCXL, in latitudinem CLXXX patebant.
 
[3] His rebus adducti et auctoritate Orgetorigis permoti constituerunt ea
quae ad proficiscendum pertinerent comparare, iumentorum et carrorum quam
maximum numerum coemere, sementes quam maximas facere, ut in itinere copia
frumenti suppeteret, cum proximis civitatibus pacem et amicitiam
confirmare. Ad eas res conficiendas biennium sibi satis esse duxerunt; in
tertium annum profectionem lege confirmant. Ad eas res conficiendas
Orgetorix deligitur. Is sibi legationem ad civitates suscipit. In eo
itinere persuadet Castico, Catamantaloedis filio, Sequano, cuius pater
regnum in Sequanis multos annos obtinuerat et a senatu populi Romani amicus
appellatus erat, ut regnum in civitate sua occuparet, quod pater ante
habuerit; itemque Dumnorigi Haeduo, fratri Diviciaci, qui eo tempore
principatum in civitate obtinebat ac maxime plebi acceptus erat, ut idem
conaretur persuadet eique filiam suam in matrimonium dat. Perfacile factu
esse illis probat conata perficere, propterea quod ipse suae civitatis
imperium obtenturus esset: non esse dubium quin totius Galliae plurimum
Helvetii possent; se suis copiis suoque exercitu illis regna conciliaturum
confirmat. Hac oratione adducti inter se fidem et ius iurandum dant et
regno occupato per tres potentissimos ac firmissimos populos totius Galliae
sese potiri posse sperant.
 
[4] Ea res est Helvetiis per indicium enuntiata. Moribus suis Orgetoricem
ex vinculis causam dicere coegerunt; damnatum poenam sequi oportebat, ut
igni cremaretur. Die constituta causae dictionis Orgetorix ad iudicium
omnem suam familiam, ad hominum milia decem, undique coegit, et omnes
clientes obaeratosque suos, quorum magnum numerum habebat, eodem conduxit;
per eos ne causam diceret se eripuit. Cum civitas ob eam rem incitata armis
ius suum exequi conaretur multitudinemque hominum ex agris magistratus
cogerent, Orgetorix mortuus est; neque abest suspicio, ut Helvetii
arbitrantur, quin ipse sibi mortem consciverit.
 
[5] Post eius mortem nihilo minus Helvetii id quod constituerant facere
conantur, ut e finibus suis exeant. Ubi iam se ad eam rem paratos esse
arbitrati sunt, oppida sua omnia, numero ad duodecim, vicos ad
quadringentos, reliqua privata aedificia incendunt; frumentum omne, praeter
quod secum portaturi erant, comburunt, ut domum reditionis spe sublata
paratiores ad omnia pericula subeunda essent; trium mensum molita cibaria
sibi quemque domo efferre iubent. Persuadent Rauracis et Tulingis et
Latobrigis finitimis, uti eodem usi consilio oppidis suis vicisque exustis
una cum iis proficiscantur, Boiosque, qui trans Rhenum incoluerant et in
agrum Noricum transierant Noreiamque oppugnabant, receptos ad se socios
sibi adsciscunt.
 
[6] Erant omnino itinera duo, quibus itineribus domo exire possent: unum
per Sequanos, angustum et difficile, inter montem Iuram et flumen Rhodanum,
vix qua singuli carri ducerentur, mons autem altissimus impendebat, ut
facile perpauci prohibere possent; alterum per provinciam nostram, multo
facilius atque expeditius, propterea quod inter fines Helvetiorum et
Allobrogum, qui nuper pacati erant, Rhodanus fluit isque non nullis locis
vado transitur. Extremum oppidum Allobrogum est proximumque Helvetiorum
finibus Genava. Ex eo oppido pons ad Helvetios pertinet. Allobrogibus sese
vel persuasuros, quod nondum bono animo in populum Romanum viderentur,
existimabant vel vi coacturos ut per suos fines eos ire paterentur. Omnibus
rebus ad profectionem comparatis diem dicunt, qua die ad ripam Rhodani
omnes conveniant. Is dies erat a. d. V. Kal. Apr. L. Pisone, A. Gabinio
consulibus.
 
[7] Caesari cum id nuntiatum esset, eos per provincia nostram iter facere
conari, maturat ab urbe proficisci et quam maximis potest itineribus in
Galliam ulteriorem contendit et ad Genavam pervenit. Provinciae toti quam
maximum potest militum numerum imperat (erat omnino in Gallia ulteriore
legio una), pontem, qui erat ad Genavam, iubet rescindi. Ubi de eius aventu
Helvetii certiores facti sunt, legatos ad eum mittunt nobilissimos
civitatis, cuius legationis Nammeius et Verucloetius principem locum
obtinebant, qui dicerent sibi esse in animo sine ullo maleficio iter per
provinciam facere, propterea quod aliud iter haberent nullum: rogare ut
eius voluntate id sibi facere liceat. Caesar, quod memoria tenebat L.
Cassium consulem occisum exercitumque eius ab Helvetiis pulsum et sub iugum
missum, concedendum non putabat; neque homines inimico animo, data
facultate per provinciam itineris faciundi, temperaturos ab iniuria et
maleficio existimabat. Tamen, ut spatium intercedere posset dum milites
quos imperaverat convenirent, legatis respondit diem se ad deliberandum
sumpturum: si quid vellent, ad Id. April. reverterentur.
 
[8] Interea ea legione quam secum habebat militibusque, qui ex provincia
convenerant, a lacu Lemanno, qui in flumen Rhodanum influit, ad montem
Iuram, qui fines Sequanorum ab Helvetiis dividit, milia passuum XVIIII
murum in altitudinem pedum sedecim fossamque perducit. Eo opere perfecto
praesidia disponit, castella communit, quo facilius, si se invito transire
conentur, prohibere possit. Ubi ea dies quam constituerat cum legatis venit
et legati ad eum reverterunt, negat se more et exemplo populi Romani posse
iter ulli per provinciam dare et, si vim lacere conentur, prohibiturum
ostendit. Helvetii ea spe deiecti navibus iunctis ratibusque compluribus
factis, alii vadis Rhodani, qua minima altitudo fluminis erat, non numquam
interdiu, saepius noctu si perrumpere possent conati, operis munitione et
militum concursu et telis repulsi, hoc conatu destiterunt.
 
[9] Relinquebatur una per Sequanos via, qua Sequanis invitis propter
angustias ire non poterant. His cum sua sponte persuadere non possent,
legatos ad Dumnorigem Haeduum mittunt, ut eo deprecatore a Sequanis
impetrarent. Dumnorix gratia et largitione apud Sequanos plurimum poterat
et Helvetiis erat amicus, quod ex ea civitate Orgetorigis filiam in
matrimonium duxerat, et cupiditate regni adductus novis rebus studebat et
quam plurimas civitates suo beneficio habere obstrictas volebat. Itaque rem
suscipit et a Sequanis impetrat ut per fines suos Helvetios ire patiantur,
obsidesque uti inter sese dent perficit: Sequani, ne itinere Helvetios
prohibeant, Helvetii, ut sine maleficio et iniuria transeant.
 
[10] Caesari renuntiatur Helvetiis esse in animo per agrum Sequanorum et
Haeduorum iter in Santonum fines facere, qui non longe a Tolosatium finibus
absunt, quae civitas est in provincia. Id si fieret, intellegebat magno cum
periculo provinciae futurum ut homines bellicosos, populi Romani inimicos,
locis patentibus maximeque frumentariis finitimos haberet. Ob eas causas ei
munitioni quam fecerat T. Labienum legatum praeficit; ipse in Italiam
magnis itineribus contendit duasque ibi legiones conscribit et tres, quae
circum Aquileiam hiemabant, ex hibernis educit et, qua proximum iter in
ulteriorem Galliam per Alpes erat, cum his quinque legionibus ire
contendit. Ibi Ceutrones et Graioceli et Caturiges locis superioribus
occupatis itinere exercitum prohibere conantur. Compluribus his proeliis
pulsis ab Ocelo, quod est oppidum citerioris provinciae extremum, in fines
Vocontiorum ulterioris provinciae die septimo pervenit; inde in Allobrogum
fines, ab Allobrogibus in Segusiavos exercitum ducit. Hi sunt extra
provinciam trans Rhodanum primi.
 
[11] Helvetii iam per angustias et fines Sequanorum suas copias traduxerant
et in Haeduorum fines pervenerant eorumque agros populabantur. Haedui, cum
se suaque ab iis defendere non possent, legatos ad Caesarem mittunt rogatum
auxilium: ita se omni tempore de populo Romano meritos esse ut paene in
conspectu exercitus nostri agri vastari, liberi [eorum] in servitutem
abduci, oppida expugnari non debuerint. Eodem tempore quo Haedui Ambarri,
necessarii et consanguinei Haeduorum, Caesarem certiorem faciunt sese
depopulatis agris non facile ab oppidis vim hostium prohibere. Item
Allobroges, qui trans Rhodanum vicos possessionesque habebant, fuga se ad
Caesarem recipiunt et demonstrant sibi praeter agri solum nihil esse
reliqui. Quibus rebus adductus Caesar non expectandum sibi statuit dum,
omnibus, fortunis sociorum consumptis, in Santonos Helvetii pervenirent.
 
[12] Flumen est Arar, quod per fines Haeduorum et Sequanorum in Rhodanum
influit, incredibili lenitate, ita ut oculis in utram partem fluat iudicari
non possit. Id Helvetii ratibus ac lintribus iunctis transibant. Ubi per
exploratores Caesar certior factus est tres iam partes copiarum Helvetios
id flumen traduxisse, quartam vero partem citra flumen Ararim reliquam
esse, de tertia vigilia cum legionibus tribus e castris profectus ad eam
partem pervenit quae nondum flumen transierat. Eos impeditos et inopinantes
adgressus magnam partem eorum concidit; reliqui sese fugae mandarunt atque
in proximas silvas abdiderunt. Is pagus appellabatur Tigurinus; nam omnis
civitas Helvetia in quattuor pagos divisa est. Hic pagus unus, cum domo
exisset, patrum nostrorum memoria L. Cassium consulem interfecerat et eius
exercitum sub iugum miserat. Ita sive casu sive consilio deorum immortalium
quae pars civitatis Helvetiae insignem calamitatem populo Romano intulerat,
ea princeps poenam persolvit. Qua in re Caesar non solum publicas, sed
etiam privatas iniurias ultus est, quod eius soceri L. Pisonis avum, L.
Pisonem legatum, Tigurini eodem proelio quo Cassium interfecerant.
 
[13] Hoc proelio facto, reliquas copias Helvetiorum ut consequi posset,
pontem in Arari faciendum curat atque ita exercitum traducit. Helvetii
repentino eius adventu commoti cum id quod ipsi diebus XX aegerrime
confecerant, ut flumen transirent, illum uno die fecisse intellegerent,
legatos ad eum mittunt; cuius legationis Divico princeps fuit, qui bello
Cassiano dux Helvetiorum fuerat. Is ita cum Caesare egit: si pacem populus
Romanus cum Helvetiis faceret, in eam partem ituros atque ibi futuros
Helvetios ubi eos Caesar constituisset atque esse voluisset; sin bello
persequi perseveraret, reminisceretur et veteris incommodi populi Romani et
pristinae virtutis Helvetiorum. Quod improviso unum pagum adortus esset,
cum ii qui flumen transissent suis auxilium ferre non possent, ne ob eam
rem aut suae magnopere virtuti tribueret aut ipsos despiceret. Se ita a
patribus maioribusque suis didicisse, ut magis virtute contenderent quam
dolo aut insidiis niterentur. Quare ne committeret ut is locus ubi
constitissent ex calamitate populi Romani et internecione exercitus nomen
caperet aut memoriam proderet.
 
[14] His Caesar ita respondit: eo sibi minus dubitationis dari, quod eas
res quas legati Helvetii commemorassent memoria teneret, atque eo gravius
ferre quo minus merito populi Romani accidissent; qui si alicuius iniuriae
sibi conscius fuisset, non fuisse difficile cavere; sed eo deceptum, quod
neque commissum a se intellegeret quare timeret neque sine causa timendum
putaret. Quod si veteris contumeliae oblivisci vellet, num etiam recentium
iniuriarum, quod eo invito iter per provinciam per vim temptassent, quod
Haeduos, quod Ambarros, quod Allobrogas vexassent, memoriam deponere posse?
Quod sua victoria tam insolenter gloriarentur quodque tam diu se impune
iniurias tulisse admirarentur, eodem pertinere. Consuesse enim deos
immortales, quo gravius homines ex commutatione rerum doleant, quos pro
scelere eorum ulcisci velint, his secundiores interdum res et diuturniorem
impunitatem concedere. Cum ea ita sint, tamen, si obsides ab iis sibi
dentur, uti ea quae polliceantur facturos intellegat, et si Haeduis de
iniuriis quas ipsis sociisque eorum intulerint, item si Allobrogibus satis
faciunt, sese cum iis pacem esse facturum. Divico respondit: ita Helvetios
a maioribus suis institutos esse uti obsides accipere, non dare,
consuerint; eius rem populum Romanum esse testem. Hoc responso dato
discessit.
 
[15] Postero die castra ex eo loco movent. Idem facit Caesar equitatumque
omnem, ad numerum quattuor milium, quem ex omni provincia et Haeduis atque
eorum sociis coactum habebat, praemittit, qui videant quas in partes hostes
iter faciant. Qui cupidius novissimum agmen insecuti alieno loco cum
equitatu Helvetiorum proelium committunt; et pauci de nostris cadunt. Quo
proelio sublati Helvetii, quod quingentis equitibus tantam multitudinem
equitum propulerant, audacius subsistere non numquam et novissimo agmine
proelio nostros lacessere coeperunt. Caesar suos a proelio continebat, ac
satis habebat in praesentia hostem rapinis, pabulationibus
populationibusque prohibere. Ita dies circiter XV iter fecerunt uti inter
novissimum hostium agmen et nostrum primum non amplius quinis aut senis
milibus passuum interesset.
 
[16] Interim cotidie Caesar Haeduos frumentum, quod essent publice
polliciti, flagitare. Nam propter frigora [quod Gallia sub septentrionibus,
ut ante dictum est, posita est,] non modo frumenta in agris matura non
erant, sed ne pabuli quidem satis magna copia suppetebat; eo autem frumento
quod flumine Arari navibus subvexerat propterea uti minus poterat quod iter
ab Arari Helvetii averterant, a quibus discedere nolebat. Diem ex die
ducere Haedui: conferri, comportari, adesse dicere. Ubi se diutius duci
intellexit et diem instare quo die frumentum militibus metiri oporteret,
convocatis eorum principibus, quorum magnam copiam in castris habebat, in
his Diviciaco et Lisco, qui summo magistratui praeerat, quem vergobretum
appellant Haedui, qui creatur annuus et vitae necisque in suos habet
potestatem, graviter eos accusat, quod, cum neque emi neque ex agris sumi
possit, tam necessario tempore, tam propinquis hostibus ab iis non
sublevetur, praesertim cum magna ex parte eorum precibus adductus bellum
susceperit [; multo etiam gravius quod sit destitutus queritur].
 
[17] Tum demum Liscus oratione Caesaris adductus quod antea tacuerat
proponit: esse non nullos, quorum auctoritas apud plebem plurimum valeat,
qui privatim plus possint quam ipsi magistratus. Hos seditiosa atque
improba oratione multitudinem deterrere, ne frumentum conferant quod
debeant: praestare, si iam principatum Galliae obtinere non possint,
Gallorum quam Romanorum imperia perferre, neque dubitare [debeant] quin, si
Helvetios superaverint Romani, una cum reliqua Gallia Haeduis libertatem
sint erepturi. Ab isdem nostra consilia quaeque in castris gerantur
hostibus enuntiari; hos a se coerceri non posse. Quin etiam, quod
necessariam rem coactus Caesari enuntiarit, intellegere sese quanto id cum
periculo fecerit, et ob eam causam quam diu potuerit tacuisse.
 
[18] Caesar hac oratione Lisci Dumnorigem, Diviciaci fratrem, designari
sentiebat, sed, quod pluribus praesentibus eas res iactari nolebat,
celeriter concilium dimittit, Liscum retinet. Quaerit ex solo ea quae in
conventu dixerat. Dicit liberius atque audacius. Eadem secreto ab aliis
quaerit; reperit esse vera: ipsum esse Dumnorigem, summa audacia, magna
apud plebem propter liberalitatem gratia, cupidum rerum novarum. Complures
annos portoria reliquaque omnia Haeduorum vectigalia parvo pretio redempta
habere, propterea quod illo licente contra liceri audeat nemo. His rebus et
suam rem familiarem auxisse et facultates ad largiendum magnas comparasse;
magnum umerum equitatus suo sumptu semper alere et circum se habere, neque
solum domi, sed etiam apud finitimas civitates largiter posse, atque huius
potentiae causa matrem in Biturigibus homini illic nobilissimo ac
potentissimo conlocasse; ipsum ex Helvetiis uxorem habere, sororum ex matre
et propinquas suas nuptum in alias civitates conlocasse. Favere et cupere
Helvetiis propter eam adfinitatem, odisse etiam suo nomine Caesarem et
Romanos, quod eorum adventu potentia eius deminuta et Diviciacus frater in
antiquum locum gratiae atque honoris sit restitutus. Si quid accidat
Romanis, summam in spem per Helvetios regni obtinendi venire; imperio
populi Romani non modo de regno, sed etiam de ea quam habeat gratia
desperare. Reperiebat etiam in quaerendo Caesar, quod proelium equestre
adversum paucis ante diebus esset factum, initium eius fugae factum a
Dumnorige atque eius equitibus (nam equitatui, quem auxilio Caesari Haedui
miserant, Dumnorix praeerat): eorum fuga reliquum esse equitatum
perterritum.
 
[19] Quibus rebus cognitis, cum ad has suspiciones certissimae res
accederent, quod per fines Sequanorum Helvetios traduxisset, quod obsides
inter eos dandos curasset, quod ea omnia non modo iniussu suo et civitatis
sed etiam inscientibus ipsis fecisset, quod a magistratu Haeduorum
accusaretur, satis esse causae arbitrabatur quare in eum aut ipse
animadverteret aut civitatem animadvertere iuberet. His omnibus rebus unum
repugnabat, quod Diviciaci fratris summum in populum Romanum studium,
summum in se voluntatem, egregiam fidem, iustitiam, temperantiam
cognoverat; nam ne eius supplicio Diviciaci animum offenderet verebatur.
Itaque prius quam quicquam conaretur, Diviciacum ad se vocari iubet et,
cotidianis interpretibus remotis, per C. Valerium Troucillum, principem
Galliae provinciae, familiarem suum, cui summam omnium rerum fidem habebat,
cum eo conloquitur; simul commonefacit quae ipso praesente in concilio
[Gallorum] de Dumnorige sint dicta, et ostendit quae separatim quisque de
eo apud se dixerit. Petit atque hortatur ut sine eius offensione animi vel
ipse de eo causa cognita statuat vel civitatem statuere iubeat.
 
[20] Diviciacus multis cum lacrimis Caesarem complexus obsecrare coepit ne
quid gravius in fratrem statueret: scire se illa esse vera, nec quemquam ex
eo plus quam se doloris capere, propterea quod, cum ipse gratia plurimum
domi atque in reliqua Gallia, ille minimum propter adulescentiam posset,
per se crevisset; quibus opibus ac nervis non solum ad minuendam gratiam,
sed paene ad perniciem suam uteretur. Sese tamen et amore fraterno et
existimatione vulgi commoveri. Quod si quid ei a Caesare gravius
accidisset, cum ipse eum locum amicitiae apud eum teneret, neminem
existimaturum non sua voluntate factum; qua ex re futurum uti totius
Galliae animi a se averterentur. Haec cum pluribus verbis flens a Caesare
peteret, Caesar eius dextram prendit; consolatus rogat finem orandi faciat;
tanti eius apud se gratiam esse ostendit uti et rei publicae iniuriam et
suum dolorem eius voluntati ac precibus condonet. Dumnorigem ad se vocat,
fratrem adhibet; quae in eo reprehendat ostendit; quae ipse intellegat,
quae civitas queratur proponit; monet ut in reliquum tempus omnes
suspiciones vitet; praeterita se Diviciaco fratri condonare dicit.
Dumnorigi custodes ponit, ut quae agat, quibuscum loquatur scire possit.
 
[21] Eodem die ab exploratoribus certior factus hostes sub monte consedisse
milia passuum ab ipsius castris octo, qualis esset natura montis et qualis
in circuitu ascensus qui cognoscerent misit. Renuntiatum est facilem esse.
De tertia vigilia T. Labienum, legatum pro praetore, cum duabus legionibus
et iis ducibus qui iter cognoverant summum iugum montis ascendere iubet;
quid sui consilii sit ostendit. Ipse de quarta vigilia eodem itinere quo
hostes ierant ad eos contendit equitatumque omnem ante se mittit. P.
Considius, qui rei militaris peritissimus habebatur et in exercitu L.
Sullae et postea in M. Crassi fuerat, cum exploratoribus praemittitur.
 
[22] Prima luce, cum summus mons a [Lucio] Labieno teneretur, ipse ab
hostium castris non longius mille et quingentis passibus abesset neque, ut
postea ex captivis comperit, aut ipsius adventus aut Labieni cognitus
esset, Considius equo admisso ad eum accurrit, dicit montem, quem a Labieno
occupari voluerit, ab hostibus teneri: id se a Gallicis armis atque
insignibus cognovisse. Caesar suas copias in proximum collem subducit,
aciem instruit. Labienus, ut erat ei praeceptum a Caesare ne proelium
committeret, nisi ipsius copiae prope hostium castra visae essent, ut
undique uno tempore in hostes impetus fieret, monte occupato nostros
expectabat proelioque abstinebat. Multo denique die per exploratores Caesar
cognovit et montem a suis teneri et Helvetios castra, movisse et Considium
timore perterritum quod non vidisset pro viso sibi renuntiavisse. Eo die
quo consuerat intervallo hostes sequitur et milia passuum tria ab eorum
castris castra ponit.
 
[23] Postridie eius diei, quod omnino biduum supererat, cum exercitui
frumentum metiri oporteret, et quod a Bibracte, oppido Haeduorum longe
maximo et copiosissimo, non amplius milibus passuum XVIII aberat, rei
frumentariae prospiciendum existimavit; itaque iter ab Helvetiis avertit ac
Bibracte ire contendit. Ea res per fugitivos L. Aemilii, decurionis equitum
Gallorum, hostibus nuntiatur. Helvetii, seu quod timore perterritos Romanos
discedere a se existimarent, eo magis quod pridie superioribus locis
occupatis proelium non commisissent, sive eo quod re frumentaria intercludi
posse confiderent, commutato consilio atque itinere converso nostros a
novissimo agmine insequi ac lacessere coeperunt.
 
[24] Postquam id animum advertit, copias suas Caesar in proximum collem
subduxit equitatumque, qui sustineret hostium petum, misit. Ipse interim in
colle medio triplicem aciem instruxit legionum quattuor veteranarum; in
summo iugo duas legiones quas in Gallia citeriore proxime conscripserat et
omnia auxilia conlocavit, ita ut supra se totum montem hominibus compleret;
impedimenta sarcinasque in unum locum conterri et eum ab iis qui in
superiore acie constiterant muniri iussit. Helvetii cum omnibus suis carris
secuti impedimenta in unum locum contulerunt; ipsi concertissima acie,
reiecto nostro equitatu, phalange facta sub primam nostram aciem
successerunt.
 
[25] Caesar primum suo, deinde omnium ex conspectu remotis equis, ut
aequato omnium periculo spem fugae tolleret, cohortatus suos proelium
commisit. Milites loco superiore pilis missis facile hostium phalangem
perfregerunt. Ea disiecta gladiis destrictis in eos impetum fecerunt.
Gallis magno ad pugnam erat impedimento quod pluribus eorum scutis uno ictu
pilorum transfixis et conligatis, cum ferrum se inflexisset, neque evellere
neque sinistra impedita satis commode pugnare poterant, multi ut diu
iactato bracchio praeoptarent scutum manu emittere et nudo corpore pugnare.
Tandem vulneribus defessi et pedem referre et, quod mons suberit circiter
mille passuum spatio$rangle$, eo se recipere coeperunt. Capto monte et
succedentibus nostris, Boi et Tulingi, qui hominum milibus circiter XV
agmen hostium claudebant et novissimis praesidio erant, ex itinere nostros
ab latere aperto adgressi circumvenire, et id conspicati Helvetii, qui in
montem sese receperant, rursus instare et proelium redintegrare coeperunt.
Romani [conversa] signa bipertito intulerunt: prima et secunda acies, ut
victis ac submotis resisteret, tertia, ut venientes sustineret.
 
[26] Ita ancipiti proelio diu atque acriter pugnatum est. Diutius cum
sustinere nostrorum impetus non possent, alteri se, ut coeperant, in montem
receperunt, alteri ad impedimenta et carros suos se contulerunt. Nam hoc
toto proelio, cum ab hora septima ad vesperum pugnatum sit, aversum hostem
videre nemo potuit. Ad multam noctem etiam ad impedimenta pugnatum est,
propterea quod pro vallo carros obiecerunt et e loco superiore in nostros
venientes tela coiciebant et non nulli inter carros rotasque mataras ac
tragulas subiciebant nostrosque vulnerabant. Diu cum esset pugnatum,
impedimentis castrisque nostri potiti sunt. Ibi Orgetorigis filia atque
unus e filiis captus est. Ex eo proelio circiter hominum milia CXXX
superfuerunt eaque tota nocte continenter ierunt [nullam partem noctis
itinere intermisso]; in fines Lingonum die quarto pervenerunt, cum et
propter vulnera militum et propter sepulturam occisorum nostri [triduum
morati] eos sequi non potuissent. Caesar ad Lingonas litteras nuntiosque
misit, ne eos frumento neve alia re iuvarent: qui si iuvissent, se eodem
loco quo Helvetios habiturum. Ipse triduo intermisso cum omnibus copiis eos
sequi coepit.
 
[27] Helvetii omnium rerum inopia adducti legatos de deditione ad eum
miserunt. Qui cum eum in itinere convenissent seque ad pedes proiecissent
suppliciterque locuti flentes pacem petissent, atque eos in eo loco quo tum
essent suum adventum expectare iussisset, paruerunt. Eo postquam Caesar
pervenit, obsides, arma, servos qui ad eos perfugissent, poposcit. Dum ea
conquiruntur et conferuntur, [nocte intermissa] circiter hominum milia VI
eius pagi qui Verbigenus appellatur, sive timore perterriti, ne armis
traditis supplicio adficerentur, sive spe salutis inducti, quod in tanta
multitudine dediticiorum suam fugam aut occultari aut omnino ignorari posse
existimarent, prima nocte e castris Helvetiorum egressi ad Rhenum finesque
Germanorum contenderunt.
 
[28] Quod ubi Caesar resciit, quorum per fines ierant his uti conquirerent
et reducerent, si sibi purgati esse vellent, imperavit; reductos in hostium
numero habuit; reliquos omnes obsidibus, armis, perfugis traditis in
deditionem accepit. Helvetios, Tulingos, Latobrigos in fines suos, unde
erant profecti, reverti iussit, et, quod omnibus frugibus amissis domi
nihil erat quo famem tolerarent, Allobrogibus imperavit ut iis frumenti
copiam facerent; ipsos oppida vicosque, quos incenderant, restituere
iussit. Id ea maxime ratione fecit, quod noluit eum locum unde Helvetii
discesserant vacare, ne propter bonitatem agrorum Germani, qui trans Rhenum
incolunt, ex suis finibus in Helvetiorum fines transirent et finitimi
Galliae provinciae Allobrogibusque essent. Boios petentibus Haeduis, quod
egregia virtute erant cogniti, ut in finibus suis conlocarent, concessit;
quibus illi agros dederunt quosque postea in parem iuris libertatisque
condicionem atque ipsi erant receperunt.
 
[29] In castris Hevetiorum tabulae repertae sunt litteris Graecis confectae
et ad Caesarem relatae, quibus in tabulis nominatim ratio confecta erat,
qui numerus domo exisset eorum qui arma ferre possent, et item separatim,
quot pueri, senes mulieresque. [Quarum omnium rerum] summa erat capitum
Helvetiorum milium CCLXIII, Tulingorum milium XXXVI, Latobrigorum XIIII,
Rauracorum XXIII, Boiorum XXXII; ex his qui arma ferre possent ad milia
nonaginta duo. Summa omnium fuerunt ad milia CCCLXVIII. Eorum qui domum
redierunt censu habito, ut Caesar imperaverat, repertus est numerus milium
C et X.
 
[30] Bello Helvetiorum confecto totius fere Galliae legati, principes
civitatum, ad Caesarem gratulatum convenerunt: intellegere sese, tametsi
pro veteribus Helvetiorum iniuriis populi Romani ab his poenas bello
repetisset, tamen eam rem non minus ex usu [terrae] Galliae quam populi
Romani accidisse, propterea quod eo consilio florentissimis rebus domos
suas Helvetii reliquissent uti toti Galliae bellum inferrent imperioque
potirentur, locumque domicilio ex magna copia deligerent quem ex omni
Gallia oportunissimum ac fructuosissimum iudicassent, reliquasque civitates
stipendiarias haberent. Petierunt uti sibi concilium totius Galliae in diem
certam indicere idque Caesaris facere voluntate liceret: sese habere
quasdam res quas ex communi consensu ab eo petere vellent. Ea re permissa
diem concilio constituerunt et iure iurando ne quis enuntiaret, nisi quibus
communi consilio mandatum esset, inter se sanxerunt.
 
[31] Eo concilio dimisso, idem princeps civitatum qui ante fuerant ad
Caesarem reverterunt petieruntque uti sibi secreto in occulto de sua
omniumque salute cum eo agere liceret. Ea re impetrata sese omnes flentes
Caesari ad pedes proiecerunt: non minus se id contendere et laborare ne ea
quae dixissent enuntiarentur quam uti ea quae vellent impetrarent,
propterea quod, si enuntiatum esset, summum in cruciatum se venturos
viderent. Locutus est pro his Diviciacus Haeduus: Galliae totius lactiones
esse duas; harum alterius principatum tenere Haeduos, alterius Arvernos. Hi
cum tantopere de potentatu inter se multos annos contenderent, factum esse
uti ab Arvernis Sequanisque Germani mercede arcesserentur. Horum primo
circiter milia XV Rhenum transisse; postea quam agros et cultum et copias
Gallorum homines feri ac barbari adamassent, traductos plures; nunc esse in
Gallia ad C et XX milium numerum. Cum his Haeduos eorumque clientes semel
atque iterum armis contendisse; magnam calamitatem pulsos accepisse, omnem
nobilitatem, omnem senatum, omnem equitatum amisisse. Quibus proeliis
calamitatibusque fractos, qui et sua virtute et populi Romani hospitio
atque amicitia plurimum ante in Gallia potuissent, coactos esse Sequanis
obsides dare nobilissimos civitatis et iure iurando civitatem obstringere
sese neque obsides repetituros neque auxilium a populo Romano imploraturos
neque recusaturos quo minus perpetuo sub illorum dicione atque imperio
essent. Unum se esse ex omni civitate Haeduorum qui adduci non potuerit ut
iuraret aut liberos suos obsides daret. Ob eam rem se ex civitate
profugisse et Romam ad senatum venisse auxilium postulatum, quod solus
neque iure iurando neque obsidibus teneretur. Sed peius victoribus Sequanis
quam Haeduis victis accidisse, propterea quod Ariovistus, rex Germanorum,
in eorum finibus consedisset tertiamque partem agri Sequani, qui esset
optimus totius Galliae, occupavisset et nunc de altera parte tertia
Sequanos decedere iuberet, propterea quod paucis mensibus ante Harudum
milia hominum XXIIII ad eum venissent, quibus locus ac sedes pararentur.
Futurum esse paucis annis uti omnes ex Galliae finibus pellerentur atque
omnes Germani Rhenum transirent; neque enim conferendum esse Gallicum cum
Germanorum agro neque hanc consuetudinem victus cum illa comparandam.
Ariovistum autem, ut semel Gallorum copias proelio vicerit, quod proelium
factum sit ad Magetobrigam, superbe et crudeliter imperare, obsides
nobilissimi cuiusque liberos poscere et in eos omnia exempla cruciatusque
edere, si qua res non ad nutum aut ad voluntatem eius facta sit. Hominem
esse barbarum, iracundum, temerarium: non posse eius imperia, diutius
sustineri. Nisi quid in Caesare populoque Romano sit auxilii, omnibus
Gallis idem esse faciendum quod Helvetii fecerint, ut domo emigrent, aliud
domicilium, alias sedes, remotas a Germanis, petant fortunamque, quaecumque
accidat, experiantur. Haec si enuntiata Ariovisto sint, non dubitare quin
de omnibus obsidibus qui apud eum sint gravissimum supplicium sumat.
Caesarem vel auctoritate sua atque exercitus vel recenti victoria vel
nomine populi Romani deterrere posse ne maior multitudo Germanorum Rhenum
traducatur, Galliamque omnem ab Ariovisti iniuria posse defendere.
 
[32] Hac oratione ab Diviciaco habita omnes qui aderant magno fletu
auxilium a Caesare petere coeperunt. Animadvertit Caesar unos ex omnibus
Sequanos nihil earum rerum facere quas ceteri facerent sed tristes capite
demisso terram intueri. Eius rei quae causa esset miratus ex ipsis
quaesiit. Nihil Sequani respondere, sed in eadem tristitia taciti
permanere. Cum ab his saepius quaereret neque ullam omnino vocem exprimere
posset, idem Diviacus Haeduus respondit: hoc esse miseriorem et graviorem
fortunam Sequanorum quam reliquorum, quod soli ne in occulto quidem queri
neque auxilium implorare auderent absentisque Ariovisti crudelitatem, velut
si cora adesset, horrerent, propterea quod reliquis tamen fugae facultas
daretur, Sequanis vero, qui intra fines suos Ariovistum recepissent, quorum
oppida omnia in potestate eius essent, omnes cruciatus essent perferendi.
 
[33] His rebus cognitis Caesar Gallorum animos verbis confirmavit
pollicitusque est sibi eam rem curae futuram; magnam se habere spem et
beneficio suo et auctoritate adductum Ariovistum finem iniuriis facturum.
Hac oratione habita, concilium dimisit. Et secundum ea multae res eum
hortabantur quare sibi eam rem cogitandam et suscipiendam putaret, in
primis quod Haeduos, fratres consanguineosque saepe numero a senatu
appellatos, in servitute atque [in] dicione videbat Germanorum teneri
eorumque obsides esse apud Ariovistum ac Sequanos intellegebat; quod in
tanto imperio populi Romani turpissimum sibi et rei publicae esse
arbitrabatur. Paulatim autem Germanos consuescere Rhenum transire et in
Galliam magnam eorum multitudinem venire populo Romano periculosum videbat,
neque sibi homines feros ac barbaros temperaturos existimabat quin, cum
omnem Galliam occupavissent, ut ante Cimbri Teutonique fecissent, in
provinciam exirent atque inde in Italiam contenderent [, praesertim cum
Sequanos a provincia nostra Rhodanus divideret]; quibus rebus quam
maturrime occurrendum putabat. Ipse autem Ariovistus tantos sibi spiritus,
tantam arrogantiam sumpserat, ut ferendus non videretur.
 
[34] Quam ob rem placuit ei ut ad Ariovistum legatos mitteret, qui ab eo
postularent uti aliquem locum medium utrisque conloquio deligeret: velle
sese de re publica et summis utriusque rebus cum eo agere. Ei legationi
Ariovistus respondit: si quid ipsi a Caesare opus esset, sese ad eum
venturum fuisse; si quid ille se velit, illum ad se venire oportere.
Praeterea se neque sine exercitu in eas partes Galliae venire audere quas
Caesar possideret, neque exercitum sine magno commeatu atque molimento in
unum locum contrahere posse. Sibi autem mirum videri quid in sua Gallia,
quam bello vicisset, aut Caesari aut omnino populo Romano negotii esset.
 
[35] His responsis ad Caesarem relatis, iterum ad eum Caesar legatos cum
his mandatis mittit: quoniam tanto suo populique Romani beneficio adtectus,
cum in consulatu suo rex atque amicus a senatu appellatus esset, hanc sibi
populoque Romano gratiam referret ut in conloquium venire invitatus
gravaretur neque de communi re dicendum sibi et cognoscendum putaret, haec
esse quae ab eo postularet: primum ne quam multitudinem hominum amplius
trans Rhenum in Galliam traduceret; deinde obsides quos haberet ab Haeduis
redderet Sequanisque permitteret ut quos illi haberent voluntate eius
reddere illis liceret; neve Haeduos iniuria lacesseret neve his sociisque
eorum bellum inferret. Si [id] ita fecisset, sibi populoque Romano
perpetuam gratiam atque amicitiam cum eo futuram; si non impetraret, sese,
quoniam M. Messala, M. Pisone consulibus senatus censuisset uti quicumque
Galliam provinciam obtineret, quod commodo rei publicae lacere posset,
Haeduos ceterosque amicos populi Romani defenderet, se Haeduorum iniurias
non neglecturum.
 
[36] Ad haec Ariovistus respondit: ius esse belli ut qui vicissent iis quos
vicissent quem ad modum vellent imperarent. Item populum Romanum victis non
ad alterius praescriptum, sed ad suum arbitrium imperare consuesse. Si ipse
populo Romano non praescriberet quem ad modum suo iure uteretur, non
oportere se a populo Romano in suo iure impediri. Haeduos sibi, quoniam
belli fortunam temptassent et armis congressi ac superati essent,
stipendiarios esse factos. Magnam Caesarem iniuriam facere, qui suo adventu
vectigalia sibi deteriora faceret. Haeduis se obsides redditurum non esse
neque his neque eorum sociis iniuria bellum inlaturum, si in eo manerent
quod convenisset stipendiumque quotannis penderent; si id non fecissent,
longe iis fraternum nomen populi Romani afuturum. Quod sibi Caesar
denuntiaret se Haeduorum iniurias non neglecturum, neminem secum sine sua
pernicie contendisse. Cum vellet, congrederetur: intellecturum quid invicti
Germani, exercitatissimi in armis, qui inter annos XIIII tectum non
subissent, virtute possent.
 
[37] Haec eodem tempore Caesari mandata referebantur et legati ab Haeduis
et a Treveris veniebant: Haedui questum quod Harudes, qui nuper in Galliam
transportati essent, fines eorum popularentur: sese ne obsidibus quidem
datis pacem Ariovisti redimere potuisse; Treveri autem, pagos centum
Sueborum ad ripas Rheni consedisse, qui Rhemum transire conarentur; his
praeesse Nasuam et Cimberium fratres. Quibus rebus Caesar vehementer
commotus maturandum sibi existimavit, ne, si nova manus Sueborum cum
veteribus copiis Ariovisti sese coniunxisset, minus facile resisti posset.
Itaque re frumentaria quam celerrime potuit comparata magnis itineribus ad
Ariovistum contendit.
 
[38] Cum tridui viam processisset, nuntiatum est ei Ariovistum cum suis
omnibus copiis ad occupandum Vesontionem, quod est oppidum maximum
Sequanorum, contendere [triduique viam a suis finibus processisse]. Id ne
accideret, magnopere sibi praecavendum Caesar existimabat. Namque omnium
rerum quae ad bellum usui erant summa erat in eo oppido facultas, idque
natura loci sic muniebatur ut magnam ad ducendum bellum daret facultatem,
propterea quod flumen [alduas] Dubis ut circino circumductum paene totum
oppidum cingit, reliquum spatium, quod est non amplius pedum MDC, qua
flumen intermittit, mons continet magna altitudine, ita ut radices eius
montis ex utraque parte ripae fluminis contingant, hunc murus circumdatus
arcem efficit et cum oppido coniungit. Huc Caesar magnis nocturnis
diurnisque itineribus contendit occupatoque oppido ibi praesidium conlocat.
 
[39] Dum paucos dies ad Vesontionem rei frumentariae commeatusque causa
moratur, ex percontatione nostrorum vocibusque Gallorum ac mercatorum, qui
ingenti magnitudine corporum Germanos, incredibili virtute atque
exercitatione in armis esse praedicabant (saepe numero sese cum his
congressos ne vultum quidem atque aciem oculorum dicebant ferre potuisse),
tantus subito timor omnem exercitum occupavit ut non mediocriter omnium
mentes animosque perturbaret. Hic primum ortus est a tribunis militum,
praefectis, reliquisque qui ex urbe amicitiae causa Caesarem secuti non
magnum in re militari usum habebant: quorum alius alia causa inlata, quam
sibi ad proficiscendum necessariam esse diceret, petebat ut eius voluntate
discedere liceret; non nulli pudore adducti, ut timoris suspicionem
vitarent, remanebant. Hi neque vultum fingere neque interdum lacrimas
tenere poterant: abditi in tabernaculis aut suum fatum querebantur aut cum
familiaribus suis commune periculum miserabantur. Vulgo totis castris
testamenta obsignabantur. Horum vocibus ac timore paulatim etiam ii qui
magnum in castris usum habebant, milites centurionesque quique equitatui
praeerant, perturbabantur. Qui se ex his minus timidos existimari volebant,
non se hostem vereri, sed angustias itineris et magnitudinem silvarum quae
intercederent inter ipsos atque Ariovistum, aut rem frumentariam, ut satis
commode supportari posset, timere dicebant. Non nulli etiam Caesari
nuntiabant, cum castra moveri ac signa ferri iussisset, non fore dicto
audientes milites neque propter timorem signa laturos.
 
[40] Haec cum animadvertisset, convocato consilio omniumque ordinum ad id
consilium adhibitis centurionibus, vehementer eos incusavit: primum, quod
aut quam in partem aut quo consilio ducerentur sibi quaerendum aut
cogitandum putarent. Ariovistum se consule cupidissime populi Romani
amicitiam adpetisse; cur hunc tam temere quisquam ab officio discessurum
iudicaret? Sibi quidem persuaderi cognitis suis poslulatis atque aequitate
condicionum perspecta eum neque suam neque populi Romani gratiam
epudiaturum. Quod si furore atque amentia impulsum bellum intulisset, quid
tandem vererentur? Aut cur de sua virtute aut de ipsius diligentia
desperarent? Factum eius hostis periculum patrum nostrorum emoria Cimbris
et Teutonis a C. Mario pulsis [cum non minorem laudem exercitus quam ipse
imperator meritus videbatur]; factum etiam nuper in Italia servili tumultu,
quos tamen aliquid usus ac disciplina, quam a nobis accepissent,
sublevarint. Ex quo iudicari posse quantum haberet in se boni constantia,
propterea quod quos aliquam diu inermes sine causa timuissent hos postea
armatos ac victores superassent. Denique hos esse eosdem Germanos quibuscum
saepe numero Helvetii congressi non solum in suis sed etiam in illorum
finibus plerumque superarint, qui tamen pares esse nostro exercitui non
potuerint. Si quos adversum proelium et fuga Gallorum commoveret, hos, si
quaererent, reperire posse diuturnitate belli defatigatis Gallis
Ariovistum, cum multos menses castris se ac paludibus tenuisset neque sui
potestatem fecisset, desperantes iam de pugna et dispersos subito adortum
magis ratione et consilio quam virtute vicisse. Cui rationi contra homines
barbaros atque imperitos locus fuisset, hac ne ipsum quidem sperare nostros
exercitus capi posse. Qui suum timorem in rei frumentariae simulationem
angustiasque itineris conferrent, facere arroganter, cum aut de officio
imperatoris desperare aut praescribere viderentur. Haec sibi esse curae;
frumentum Sequanos, Leucos, Lingones subministrare, iamque esse in agris
frumenta matura; de itinere ipsos brevi tempore iudicaturos. Quod non fore
dicto audientes neque signa laturi dicantur, nihil se ea re commoveri:
scire enim, quibuscumque exercitus dicto audiens non fuerit, aut male re
gesta fortunam defuisse aut aliquo facinore comperto avaritiam esse
convictam. Suam innocentiam perpetua vita, felicitatem Helvetiorum bello
esse perspectam. Itaque se quod in longiorem diem conlaturus fuisset
repraesentaturum et proxima nocte de quarta, vigilia castra moturum, ut
quam primum intellegere posset utrum apud eos pudor atque officium an timor
plus valeret. Quod si praeterea nemo sequatur, tamen se cum sola decima
legione iturum, de qua non dubitet, sibique eam praetoriam cohortem
futuram. Huic legioni Caesar et indulserat praecipue et propter virtutem
confidebat maxime.
 
[41] Hac oratione habita mirum in modum conversae sunt omnium mentes
summaque alacritas et cupiditas belli gerendi innata est, princepsque X.
legio per tribunos militum ei gratias egit quod de se optimum iudicium
fecisset, seque esse ad bellum gerendum paratissimam confirmavit. Deinde
reliquae legiones cum tribunis militum et primorum ordinum centurionibus
egerunt uti Caesari satis facerent: se neque umquam dubitasse neque
timuisse neque de summa belli suum iudicium sed imperatoris esse
existimavisse. Eorum satisfactione accepta et itinere exquisito per
Diviciacum, quod ex Gallis ei maximam fidem habebat, ut milium amplius
quinquaginta circuitu locis apertis exercitum duceret, de quarta vigilia,
ut dixerat, profectus est. Septimo die, cum iter non intermitteret, ab
exploratoribus certior factus est Ariovisti copias a nostris milia passuum
IIII et XX abesse.
 
[42] Cognito Caesaris adventu Ariovistus legatos ad eum mittit: quod antea
de conloquio postulasset, id per se fieri licere, quoniam propius
accessisset seque id sine periculo facere posse existimaret. Non respuit
condicionem Caesar iamque eum ad sanitatem reverti arbitrabatur, cum id
quod antea petenti denegasset ultro polliceretur, magnamque in spem
veniebat pro suis tantis populique Romani in eum beneficiis cognitis suis
postulatis fore uti pertinacia desisteret. Dies conloquio dictus est ex eo
die quintus. Interim saepe cum legati ultro citroque inter eos mitterentur,
Ariovistus postulavit ne quem peditem ad conloquium Caesar adduceret:
vereri se ne per insidias ab eo circumveniretur; uterque cum equitatu
veniret: alia ratione sese non esse venturum. Caesar, quod neque conloquium
interposita causa tolli volebat neque salutem suam Gallorum equitatui
committere audebat, commodissimum esse statuit omnibus equis Gallis
equitibus detractis eo legionarios milites legionis X., cui quam maxime
confidebat, imponere, ut praesidium quam amicissimum, si quid opus facto
esset, haberet. Quod cum fieret, non inridicule quidam ex militibus X.
legionis dixit: plus quam pollicitus esset Caesarem facere; pollicitum se
in cohortis praetoriae loco X. legionem habiturum ad equum rescribere.
 
[43] Planities erat magna et in ea tumulus terrenus satis grandis. Hic
locus aequum fere spatium a castris Ariovisti et Caesaris aberat. Eo, ut
erat dictum, ad conloquium venerunt. Legionem Caesar, quam equis devexerat,
passibus CC ab eo tumulo constituit. Item equites Ariovisti pari intervallo
constiterunt. Ariovistus ex equis ut conloquerentur et praeter se denos ad
conloquium adducerent postulavit. Ubi eo ventum est, Caesar initio
orationis sua senatusque in eum beneficia commemoravit, quod rex appellatus
esset a senatu, quod amicus, quod munera amplissime missa; quam rem et
paucis contigisse et pro magnis hominum officiis consuesse tribui docebat;
illum, cum neque aditum neque causam postulandi iustam haberet, beneficio
ac liberalitate sua ac senatus ea praemia consecutum. Docebat etiam quam
veteres quamque iustae causae necessitudinis ipsis cum Haeduis
intercederent, quae senatus consulta quotiens quamque honorifica in eos
facta essent, ut omni tempore totius Galliae principatum Haedui tenuissent,
prius etiam quam nostram amicitiam adpetissent. Populi Romani hanc esse
consuetudinem, ut socios atque amicos non modo sui nihil deperdere, sed
gratia, dignitate, honore auctiores velit esse; quod vero ad amicitiam
populi Romani attulissent, id iis eripi quis pati posset? Postulavit deinde
eadem quae legatis in mandatis dederat: ne aut Haeduis aut eorum sociis
bellum inferret, obsides redderet, si nullam partem Germanorum domum
remittere posset, at ne quos amplius Rhenum transire pateretur.
 
[44] Ariovistus ad postulata Caesaris pauca respondit, de suis virtutibus
multa praedicavit: transisse Rhenum sese non sua sponte, sed rogatum et
arcessitum a Gallis; non sine magna spe magnisque praemiis domum
propinquosque reliquisse; sedes habere in Gallia ab ipsis concessas,
obsides ipsorum voluntate datos; stipendium capere iure belli, quod
victores victis imponere consuerint. Non sese Gallis sed Gallos sibi bellum
intulisse: omnes Galliae civitates ad se oppugnandum venisse ac contra se
castra habuisse; eas omnes copias a se uno proelio pulsas ac superatas
esse. Si iterum experiri velint, se iterum paratum esse decertare; si pace
uti velint, iniquum esse de stipendio recusare, quod sua voluntate ad id
tempus pependerint. Amicitiam populi Romani sibi ornamento et praesidio,
non detrimento esse oportere, atque se hac spe petisse. Si per populum
Romanum stipendium remittatur et dediticii subtrahantur, non minus libenter
sese recusaturum populi Romani amicitiam quam adpetierit. Quod multitudinem
Germanorum in Galliam traducat, id se sui muniendi, non Galliae oppugnandae
causa facere; eius rei testimonium esse quod nisi rogatus non venerit et
quod bellum non intulerit sed defenderit. Se prius in Galliam venisse quam
populum Romanum. Numquam ante hoc tempus exercitum populi Romani Galliae
provinciae finibus egressum. Quid sibi vellet? Cur in suas possessiones
veniret? Provinciam suam hanc esse Galliam, sicut illam nostram. Ut ipsi
concedi non oporteret, si in nostros fines impetum faceret, sic item nos
esse iniquos, quod in suo iure se interpellaremus. Quod fratres a senatu
Haeduos appellatos diceret, non se tam barbarum neque tam imperitum esse
rerum ut non sciret neque bello Allobrogum proximo Haeduos Romanis auxilium
tulisse neque ipsos in iis contentionibus quas Haedui secum et cum Sequanis
habuissent auxilio populi Romani usos esse. Debere se suspicari simulata
Caesarem amicitia, quod exercitum in Gallia habeat, sui opprimendi causa
habere. Qui nisi decedat atque exercitum deducat ex his regionibus, sese
illum non pro amico sed pro hoste habiturum. Quod si eum interfecerit,
multis sese nobilibus principibusque populi Romani gratum esse facturum (id
se ab ipsis per eorum nuntios compertum habere), quorum omnium gratiam
atque amicitiam eius morte redimere posset. Quod si decessisset et liberam
possessionem Galliae sibi tradidisset, magno se illum praemio remuneraturum
et quaecumque bella geri vellet sine ullo eius labore et periculo
confecturum.
 
[45] Multa a Caesare in eam sententiam dicta sunt quare negotio desistere
non posset: neque suam neque populi Romani consuetudinem pati ut optime
meritos socios desereret, neque se iudicare Galliam potius esse Ariovisti
quam populi Romani. Bello superatos esse Arvernos et Rutenos a Q. Fabio
Maximo, quibus populus Romanus ignovisset neque in provinciam redegisset
neque stipendium posuisset. Quod si antiquissimum quodque tempus spectari
oporteret, populi Romani iustissimum esse in Gallia imperium; si iudicium
senatus observari oporteret, liberam debere esse Galliam, quam bello victam
suis legibus uti voluisset.
 
[46] Dum haec in conloquio geruntur, Caesari nuntiatum est equites
Ariovisti propius tumulum accedere et ad nostros adequitare, lapides
telaque in nostros coicere. Caesar loquendi finem fecit seque ad suos
recepit suisque imperavit ne quod omnino telum in hostes reicerent. Nam
etsi sine ullo periculo legionis delectae cum equitatu proelium fore
videbat, tamen committendum non putabat ut, pulsis hostibus, dici posset
eos ab se per fidem in conloquio circumventos. Postea quam in vulgus
militum elatum est qua arrogantia in conloquio Ariovistus usus omni Gallia
Romanis interdixisset, impetumque in nostros eius equites fecissent, eaque
res conloquium ut diremisset, multo maior alacritas studiumque pugnandi
maius exercitui iniectum est.
 
[47] Biduo post Ariovistus ad Caesarem legatos misit: velle se de iis rebus
quae inter eos egi coeptae neque perfectae essent agere cum eo: uti aut
iterum conloquio diem constitueret aut, si id minus vellet, ex suis legatis
aliquem ad se mitteret. Conloquendi Caesari causa visa non est, et eo magis
quod pridie eius diei Germani retineri non potuerant quin tela in nostros
coicerent. Legatum ex suis sese magno cum periculo ad eum missurum et
hominibus feris obiecturum existimabat. Commodissimum visum est C. Valerium
Procillum, C. Valerii Caburi filium, summa virtute et humanitate
adulescentem, cuius pater a C. Valerio Flacco civitate donatus erat, et
propter fidem et propter linguae Gallicae scientiam, qua multa iam
Ariovistus longinqua consuetudine utebatur, et quod in eo peccandi Germanis
causa non esset, ad eum mittere, et una M. Metium, qui hospitio Ariovisti
utebatur. His mandavit quae diceret Ariovistus cognogcerent et ad se
referrent. Quos cum apud se in castris Ariovistus conspexisset, exercitu
suo praesente conclamavit: quid ad se venirent? an speculandi causa?
Conantes dicere prohibuit et in catenas coniecit.
 
[48] Eodem die castra promovit et milibus passuum VI a Caesaris castris sub
monte consedit. Postridie eius diei praeter castra Caesaris suas copias
traduxit et milibus passuum duobus ultra eum castra fecit eo consilio uti
frumento commeatuque qui ex Sequanis et Haeduis supportaretur Caesarem
intercluderet. Ex eo die dies continuos V Caesar pro castris suas copias
produxit et aciem instructam habuit, ut, si vellet Ariovistus proelio
contendere, ei potestas non deesset. Ariovistus his omnibus diebus
exercitum castris continuit, equestri proelio cotidie contendit. Genus hoc
erat pugnae, quo se Germani exercuerant: equitum milia erant VI, totidem
numero pedites velocissimi ac fortissimi, quos ex omni copia singuli
singulos suae salutis causa delegerant: cum his in proeliis versabantur, ad
eos se equites recipiebant; hi, si quid erat durius, concurrebant, si qui
graviore vulnere accepto equo deciderat, circumsistebant; si quo erat
longius prodeundum aut celerius recipiendum, tanta erat horum exercitatione
celeritas ut iubis sublevati equorum cursum adaequarent.
 
[49] Ubi eum castris se tenere Caesar intellexit, ne diutius commeatu
prohiberetur, ultra eum locum, quo in loco Germani consederant, circiter
passus DC ab his, castris idoneum locum delegit acieque triplici instructa
ad eum locum venit. Primam et secundam aciem in armis esse, tertiam castra
munire iussit. [Hic locus ab hoste circiter passus DC, uti dictum est,
aberat.] Eo circiter hominum XVI milia expedita cum omni equitatu
Ariovistus misit, quae copiae nostros terrerent et munitione prohiberent.
Nihilo setius Caesar, ut ante constituerat, duas acies hostem propulsare,
tertiam opus perficere iussit. Munitis castris duas ibi legiones reliquit
et partem auxiliorum, quattuor reliquas legiones in castra maiora reduxit.
 
[50] Proximo die instituto suo Caesar ex castris utrisque copias suas
eduxit paulumque a maioribus castris progressus aciem instruxit hostibusque
pugnandi potestatem fecit. Ubi ne tum quidem eos prodire intellexit,
circiter meridiem exercitum in castra reduxit. Tum demum Ariovistus partem
suarum copiarum, quae castra minora oppugnaret, misit. Acriter utrimque
usque ad vesperum pugnatum est. Solis occasu suas copias Ariovistus multis
et inlatis et acceptis vulneribus in castra reduxit. Cum ex captivis
quaereret Caesar quam ob rem Ariovistus proelio non decertaret, hanc
reperiebat causam, quod apud Germanos ea consuetudo esset ut matres
familiae eorum sortibus et vaticinationibus declararent utrum proelium
committi ex usu esset necne; eas ita dicere: non esse fas Germanos
superare, si ante novam lunam proelio contendissent.
 
[51] Postridie eius diei Caesar praesidio utrisque castris quod satis esse
visum est reliquit, alarios omnes in conspectu hostium pro castris
minoribus constituit, quod minus multitudine militum legionariorum pro
hostium numero valebat, ut ad speciem alariis uteretur; ipse triplici
instructa acie usque ad castra hostium accessit. Tum demum necessario
Germani suas copias castris eduxerunt generatimque constituerunt paribus
intervallis, Harudes, Marcomanos, Tribocos, Vangiones, Nemetes, Sedusios,
Suebos, omnemque aciem suam raedis et carris circumdederunt, ne qua spes in
fuga relinqueretur. Eo mulieres imposuerunt, quae ad proelium
proficiscentes milites passis manibus flentes implorabant ne se in
servitutem Romanis traderent.
 
[52] Caesar singulis legionibus singulos legatos et quaestorem praefecit,
uti eos testes suae quisque virtutis haberet; ipse a dextro cornu, quod eam
partem minime firmam hostium esse animadverterat, proelium commisit. Ita
nostri acriter in hostes signo dato impetum fecerunt itaque hostes repente
celeriterque procurrerunt, ut spatium pila in hostes coiciendi non daretur.
Relictis pilis comminus gladiis pugnatum est. At Germani celeriter ex
consuetudine sua phalange facta impetus gladiorum exceperunt. Reperti sunt
complures nostri qui in phalanga insilirent et scuta manibus revellerent et
desuper vulnerarent. Cum hostium acies a sinistro cornu pulsa atque in
fugam coniecta esset, a dextro cornu vehementer multitudine suorum nostram
aciem premebant. Id cum animadvertisset P. Crassus adulescens, qui
equitatui praeerat, quod expeditior erat quam ii qui inter aciem
versabantur, tertiam aciem laborantibus nostris subsidio misit.
 
[53] Ita proelium restitutum est, atque omnes hostes terga verterunt nec
prius fugere destiterunt quam ad flumen Rhenum milia passuum ex eo loco
circiter L pervenerunt. Ibi perpauci aut viribus confisi tranare
contenderunt aut lintribus inventis sibi salutem reppererunt. In his fuit
Ariovistus, qui naviculam deligatam ad ripam nactus ea profugit; reliquos
omnes consecuti equites nostri interfecerunt. Duae fuerunt Ariovisti
uxores, una Sueba natione, quam domo secum eduxerat, altera Norica, regis
Voccionis soror, quam in Gallia duxerat a fratre missam: utraque in ea fuga
periit; duae filiae: harum altera occisa, altera capta est. C. Valerius
Procillus, cum a custodibus in fuga trinis catenis vinctus traheretur, in
ipsum Caesarem hostes equitatu insequentem incidit. Quae quidem res Caesari
non minorem quam ipsa victoria voluptatem attulit, quod hominem
honestissimum provinciae Galliae, suum familiarem et hospitem, ereptum ex
manibus hostium sibi restitutum videbat neque eius calamitate de tanta
voluptate et gratulatione quicquam fortuna deminuerat. Is se praesente de
se ter sortibus consultum dicebat, utrum igni statim necaretur an in aliud
tempus reservaretur: sortium beneficio se esse incolumem. Item M. Metius
repertus et ad eum reductus est.
 
[54] Hoc proelio trans Rhenum nuntiato, Suebi, qui ad ripas Rheni venerant,
domum reverti coeperunt; quos ubi qui proximi Rhenum incolunt perterritos
senserunt, insecuti magnum ex iis numerum occiderunt. Caesar una aestate
duobus maximis bellis confectis maturius paulo quam tempus anni postulabat
in hiberna in Sequanos exercitum deduxit; hibernis Labienum praeposuit;
ipse in citeriorem Galliam ad conventus agendos profectus est.
 
==Liber II==
[1] Cum esset Caesar in citeriore Gallia [in hibernis], ita uti supra
demonstravimus, crebri ad eum rumores adferebantur litterisque item Labieni
certior fiebat omnes Belgas, quam tertiam esse Galliae partem dixeramus,
contra populum Romanum coniurare obsidesque inter se dare. Coniurandi has
esse causas: primum quod vererentur ne, omni pacata Gallia, ad eos
exercitus noster adduceretur; deinde quod ab non nullis Gallis
sollicitarentur, partim qui, ut Germanos diutius in Gallia versari
noluerant, ita populi Romani exercitum hiemare atque inveterascere in
Gallia moleste ferebant, partim qui mobilitate et levitate animi novis
imperiis studebant; ab non nullis etiam quod in Gallia a potentioribus
atque iis qui ad conducendos homines facultates habebant vulgo regna
occupabantur; qui minus facile eam rem imperio nostro consequi poterant.
 
[2] His nuntiis litterisque commotus Caesar duas legiones in citeriore
Gallia novas conscripsit et inita aestate in ulteriorem Galliam qui
deduceret Q. Pedium legatum misit. Ipse, cum primum pabuli copia esse
inciperet, ad exercitum venit. Dat negotium Senonibus reliquisque Gallis
qui finitimi Belgis erant uti ea quae apud eos gerantur cognoscant seque de
his rebus certiorem faciant. Hi constanter omnes nuntiaverunt manus cogi,
exercitum in unum locum conduci. Tum vero dubitandum non existimavit quin
ad eos proficisceretur. Re frumentaria provisa castra movet diebusque
circiter XV ad fines Belgarum pervenit.
 
[3] Eo cum de improviso celeriusque omnium opinione venisset, Remi, qui
proximi Galliae ex Belgis sunt, ad eum legatos Iccium et Andebrogium,
primos civitatis, miserunt, qui dicerent se suaque omnia in fidem atque
potestatem populi Romani permittere, neque se cum reliquis Belgis
consensisse neque contra populum Romanum coniurasse, paratosque esse et
obsides dare et imperata facere et oppidis recipere et frumento ceterisque
rebus iuvare; reliquos omnes Belgas in armis esse, Germanosque qui cis
Rhenum incolant sese cum his coniunxisse, tantumque esse eorum omnium
furorem ut ne Suessiones quidem, fratres consanguineosque suos, qui eodem
iure et isdem legibus utantur, unum imperium unumque magistratum cum ipsis
habeant, deterrere potuelint quin cum iis consentirent.
 
[4] Cum ab iis quaereret quae civitates quantaeque in armis essent et quid
in bello possent, sic reperiebat: plerosque Belgos esse ortos a Germanis
Rhenumque antiquitus traductos propter loci fertilitatem ibi consedisse
Gallosque qui ea loca incolerent expulisse, solosque esse qui, patrum
nostrorum memoria omni Gallia vexata, Teutonos Cimbrosque intra suos fines
ingredi prohibuerint; qua ex re fieri uti earum rerum memoria magnam sibi
auctoritatem Illagnosque spiritus in re militari sumerent. De numero eorum
omnia se habere explorata Remi dicebant, propterea quod propinquitatibus
adfinitatibus quo coniuncti quantam quisque multitudinem in communi
Belgarum concilio ad id bellum pollicitus sit cognoverint. Plurimum inter
eos Bellovacos et virtute et auctoritate et hominum numero valere: hos
posse conficere armata milia centum, pollicitos ex eo numero electa milia
LX totiusque belli imperium sibi postulare. Suessiones suos esse finitimos;
fines latissimos teracissimosque agros possidere. Apud eos fuisse regem
nostra etiam memoria Diviciacum, totius Galliae potentissimum, qui cum
magnae partis harum regionum, tum etiam Britanniae imperium obtinuerit;
nunc esse regem Galbam: ad hunc propter iustitiam prudentiamque summam
totius belli omnium voluntate deferri; oppida habere numero XII, polliceri
milia armata L; totidem Nervios, qui maxime feri inter ipsos habeantur
longissimeque absint; XV milia Atrebates, Ambianos X milia, Morinos XXV
milia, Menapios VII milia, Caletos X milia, Veliocasses et Viromanduos
totidem, Atuatucos XVIIII milia; Condrusos, Eburones, Caerosos, Paemanos,
qui uno nomine Germani appellantur, arbitrari ad XL milia.
 
[5] Caesar Remos cohortatus liberaliterque oratione prosecutus omnem
senatum ad se convenire principumque liberos obsides ad se adduci iussit.
Quae omnia ab his diligenter ad diem facta sunt. Ipse Diviciacum Haeduum
magnopere cohortatus docet quanto opere rei publicae comnlunisque salutis
intersit manus hostium distineri, ne cum tanta multitudine uno tempore
confligendum sit. Id fieri posse, si suas copias Haedui in fines
Bellovacorum introduxerint et eorum agros populari coeperint. His
datis$\rangle$ mandatis eum a se dimittit. Postquam omnes Belgarum copias
in unum locum coactas ad se venire vidit neque iam longe abesse ab iis quos
miserat exploratoribus et ab Remis cognovit, flumen Axonam, quod est in
extremis Remorum finibus, exercitum traducere maturavit atque ibi castra
posuit. Quae res et latus ullum castrorum ripis fluminis muniebat et post
eum quae erant tuta ab hostibus reddebat et commeatus ab Remis reliquisque
civitatibus ut sine periculo ad eum portari possent efficiebat. In eo
flumine pons erat. Ibi praesidium ponit et in altera parte fluminis
Q.Titurium Sabinum legatum cum sex cohortibus relinquit; castra in
altitudinem pedum XII vallo fossaque duodeviginti pedum muniri iubet.
 
[6] Ab his castris oppidum Remorum nomine Bibrax aberat milia passuum VIII.
Id ex itinere magno impetu Belgae oppugnare coeperunt. Aegre eo die
sustentatum est. Gallorum eadem atque Belgarum oppugnatio est haec: ubi
circumiecta multitudine hominum totis moenibus undique in murum lapides
iaci coepti sunt murusque defensoribus nudatus est, testudine facta portas
succedunt murumque subruunt. Quod tum facile fiebat. Nam cum tanta
multitudo lapides ac tela coicerent, in muro consistendi potestas erat
nulli. Cum finem oppugnandi nox fecisset, Iccius Remus, summa nobilitate et
gratia inter suos, qui tum oppido praeerat, unus ex iis qui legati de pace
ad Caesarem venerant, nuntium ad eum mittit, nisi subsidium sibi
submittatur, sese diutius sustinere non posse.
 
[7] Eo de media nocte Caesar isdem ducibus usus qui nuntii ab Iccio
venerant, Numidas et Cretas sagittarios et funditores Baleares subsidio
oppidanis mittit; quorum adventu et Remis cum spe delensionis studium
propugnandi accessit et hostibus eadem de causa spes potiundi oppidi
discessit. Itaque paulisper apud oppidum morati agrosque Remorum
depopulati, omnibus vicis aedificiisque quo adire potuerant incensis, ad
castra Caesaris omnibus copiis contenderunt et a milibus passuum minus
duobus castra posuerunt; quae castra, ut fumo atque ignibus significabatur,
amplius milibus passuum VIII latitudinem patebant.
 
[8] Caesar primo et propter multitudinem hostium et propter eximiam
opinionem virtutis proelio supersedere statuit; cotidie tamen equestribus
proeliis quid hostis virtute posset et quid nostri auderent periclitabatur.
Ubi nostros non esse inferiores intellexit, loco pro castris ad aciem
instruendam natura oportuno atque idoneo, quod is collis ubi castra posita
erant paululum ex planitie editus tantum adversus in latitudinem patebat
quantum loci acies instructa occupare poterat, atque ex utraque parte
lateris deiectus habebat et in fronte leniter fastigatus paulatim ad
planitiem redibat, ab utroque latere eius collis transversam fossam obduxit
circiter passuum CCCC et ad extremas fossas castella constituit ibique
tormenta conlocavit, ne, cum aciem instruxisset, hostes, quod tantum
multitudine poterant, ab lateribus pugnantes suos circumvenire possent. Hoc
facto, duabus legionibus quas proxime conscripserat in castris relictis ut,
si quo opus esset, subsidio duci possent, reliquas VI legiones pro castris
in acie constituit. Hostes item suas copias ex castris eductas
instruxerunt.
 
[9] Palus erat non magna inter nostrum atque hostium exercitum. Hanc si
nostri transirent hostes expectabant; nostri autem, si ab illis initium
transeundi fieret, ut impeditos adgrederentur parati in armis erant.
Interim proelio equestri inter duas acies contendebatur. Ubi neutri
transeundi initium faciunt, secundiore equitum proelio nostris Caesar suos
in castra reduxit. Hostes protinus ex eo loco ad flumen Axonam
contenderunt, quod esse post nostra castra demonstratum est. Ibi vadis
repertis partem suarum copiarum traducere conati sunt eo consilio ut, si
possent, castellum, cui praeerat Q.Titurius legatus, expugnarent pontemque
interscinderent, si minus potuissent, agros Remorum popularentur, qui magno
nobis usui ad bellum gerendum erant, commeatuque nostros prohiberent.
 
[10] [Caesar] certior factus ab Titurio onlnem equitatum et levis armaturae
Numidas, funditores sagittariosque pontem traducit atque ad eos contendit.
Acriter in eo loco pugnatum est. Hostes impeditos nostri in flumine
adgressi magnum eorum numerum occiderunt; per eorum corpora reliquos
audacissime transire conantes multitudine telorum reppulerunt primosque,
qui transierant, equitatu circumventos interfecerunt. Hostes, ubi et de
expugnando oppido et de flumine transeundo spem se fefellisse intellexerunt
neque nostros in locum iniquiorum progredi pugnandi causa viderunt atque
ipsos res frumentaria deficere coepit, concilio convocato constituerunt
optimum esse domum suam quemque reverti, et quorum in fines primum Romani
exercitum introduxissent, ad eos defendendos undique convenirent, ut potius
in suis quam in alienis finibus decertarent et domesticis copiis rei
frumentariae uterentur. Ad eam sententiam cum reliquis causis haec quoque
ratio eos deduxit, quod Diviciacum atque Haeduos finibus Bellovacorum
adpropinquare cognoverant. His persuaderi ut diutius morarentur neque suis
auxilium terrent non poterat.
 
[11] Ea re constituta, secunda vigilia magno cum, strepitu ac tumultu
castris egressi nullo certo ordine neque imperio, cum sibi quisque primum
itineris locum peteret et domum pervenire properaret, fecerunt ut
consimilis fugae profectio videretur. Hac re statim Caesar per speculatores
cognita insidias veritus, quod qua de causa discederent nondum perspexerat,
exercitum equitatumque castris continuit. Prima luce, confirmata re ab
exploratoribus, omnem equitatum, qui novissimum agmen moraretur, praemisit.
His Q.Pedium et L.Aurunculeium Cottam legatos praefecit; T.Labienum legatum
cum legionibus tribus subsequi iussit. Hi novissimos adorti et multa milia
passuum prosecuti magnam multitudinem eorum fugientium conciderunt, cum ab
extremo agmine, ad quos ventum erat, consisterent fortiterque impetum
nostrorum militum sustinerent, priores, quod abesse a periculo viderentur
neque ulla necessitate neque imperio continerentur, exaudito clamore
perturbatis ordinibus omnes in fuga sibi praesidium ponerent. Ita sine ullo
periculo tantam eorum multitudinem nostri interfecerunt quantum fuit diei
spatium; sub occasum solis sequi destiterunt seque in castra, ut erat
imperatum, receperunt.
 
[12] Postridie eius diei Caesar, prius quam se hostes ex terrore ac fuga
reciperent, in fines Suessionum, qui proximi Remis erant, exercitum duxit
et magno itinere [confecto] ad oppidum Noviodunum contendit. Id ex itinere
oppugnare conatus, quod vacuum ab defensoribus esse audiebat, propter
latitudinem fossae murique altitudinem paucis defendentihus expugnare non
potuit. Castris munitis vineas agere quaeque ad oppugnandum usui erant
comparare coepit. Interim omnis ex fuga Suessionum multitudo in oppidum
proxima nocte convenit. Celeriter vineis ad oppidum actis, aggere iacto
turribusque constitutis, magnitudine operum, quae neque viderant ante Galli
neque audierant, et celeritate Romanorum permoti legatos ad Caesarem de
deditione mittunt et petentibus Remis ut conservarentur impetrant.
 
[13] Caesar, obsidibus acceptis primis civitatis atque ipsius Galbae regis
duobus filiis armisque omnibus ex oppido traditis, in deditionem Suessiones
accipit exercitumque in Bellovacos ducit. Qui cum se suaque omnia in
oppidum Bratuspantium contulissent atque ab eo oppido Caesar cum exercitu
circiter milia passuum V abesset, omnes maiores natu ex oppido egressi
manus ad Caesarem tendere et voce significare coeperunt sese in eius fidem
ac potestatem venire neque contra populum Romanum armis contendere. Item,
cum ad oppidum accessisset castraque ibi poneret, pueri mulieresque ex muro
passis mallibus suo more pacem ab Romanis petierunt.
 
[14] Pro his Diviciacus (nam post discessum Belgarum dimissis Haeduorum
copiis ad eum reverterat) facit verba: Bellovacos omni tempore in fide
atque amicitia civitatis Haeduae fuisse; impulsos ab suis principibus, qui
dicerent Haeduos a Caesare in servitutem redacto. omnes indignitates
contumeliasque perferre, et ab Haeduis defecisse et populo Romano bellum
intulisse. Qui eius consilii principes fuissent, quod intellegerent quantam
calamitatem civitati intulissent, in Britanniam profugisse. Petere non
solum Bellovacos, sed etiam pro his Haeduos, ut sua clementia ac
mansuetudine in eos utatur. Quod si fecerit, Haeduorum auctoritatem apud
omnes Belgas amplificaturum, quorum auxiliis atque opibus, si qua bella
inciderint, sustentare consuerint.
 
[15] Caesar honoris Diviciaci atque Haeduorum causa sese eos in fidem
recepturum et conservaturum dixit, et quod erat civitas magna inter Belgas
auctoritate atque hominum multitudine praestabat, DC obsides poposcit. His
traditis omnibusque armis ex oppido conlatis, ab eo loco in fines
Ambianorum pervenit; qui se suaque omnia sine mora dediderunt. Eorum fines
Nervii attingebant. Quorum de natura moribusque Caesar cum quaereret, sic
reperiebat: nullum esse aditum ad eos mercatoribus; nihil pati vini
reliquarumque rerum ad luxuriam pertinentium inferri, quod his rebus
relanguescere animos eorum et remitti virtutem existimarent; esse homines
feros magnaeque virtutis; increpitare atque incusare reliquos Belgas, qui
se populo Romano dedidissent patriamque virtutem proiecissent; confirmare
sese neque legatos missuros neque ullam condicionem pacis accepturos.
 
[16] Cum per eorum fines triduum iter fecisset, inveniebat ex captivis
Sabim flumen a castris suis non amplius milibus passuum X abesse; trans id
flumen omnes Nervios consedisse adventumque ibi Romanorum expectare una cum
Atrebatibus et Viromanduis, finitimis suis (nam his utrisque persuaserant
uti eandem belli fortunam experirentur); expectari etiam ab iis Atuatucorum
copias atque esse in itinere; mulieres quique per aetatem ad pugnam
inutiles viderentur in eum locum coniecisse quo propter paludes exercitui
aditus non esset.
 
[17] His rebus cognitis, exploratores centurionesque praemittit qui locum
castris idoneum deligant. Cum ex dediticiis Belgis reliquisque Gallis
complures Caesarem secuti una iter facerent, quidam ex his, ut postea ex
captivis cognitum est, eorum dierum consuetudine itineris nostri exercitus
perspecta, nocte ad Nervios pervenerunt atque his demonstrarunt inter
singulas legiones impedimentorum magnum numerum intercedere, neque esse
quicquam negotii, cum prima legio in castra venisset reliquaeque legiones
magnum spatium abessent, hanc sub sarcinis adoriri; qua pulsa
impedimentisque direptis, futurum ut reliquae contra consistere non
auderent. Adiuvabat etiam eorum collsilium qui rem deferebant quod Nervii
antiquitus, cum equitatu nihil possent (neque enim ad hoc tempus ei rei
student, sed quicquid possunt, pedestribus valent copiis), quo facilius
finitimorum equitatum, si praedandi causa ad eos venissent, impedirent,
teneris arboribus incisis atque inflexis crebrisque in latitudinem ramis
enatis [et] rubis sentibusque interiectis effecerant ut instar muri hae
saepes munimentum praeberent, quo non modo non intrari sed ne perspici
quidem posset. His rebus cum iter agminis nostri impediretur, non
omittendum sibi consilium Nervii existimaverunt.
 
[18] Loci natura erat haec, quem locum nostri castris delegerant. Collis ab
summo aequaliter declivis ad flumen Sabim, quod supra nominavimus,
vergebat. Ab eo flumine pari acclivitate collis nascebatur adversus huic et
contrarius, passus circiter CC infimus apertus, ab superiore parte
silvestris, ut non facile introrsus perspici posset. Intra eas silvas
hostes in occulto sese continebant; in aperto loco secundum flumen paucae
stationes equitum videbantur. Fluminis erat altitudo pedum circiter trium.
 
[19] Caesar equitatu praemisso subsequebatur omnibus copiis; sed ratio
ordoque agminis aliter se habebat ac Belgae ad Nervios detulerant. Nam quod
hostibus adpropinquabat, consuetudine sua Caesar VI legiones expeditas
ducebat; post eas totius exercitus impedimenta conlocarat; inde duae
legiones quae proxime conscriptae erant totum agmen claudebant praesidioque
impedimentis erant. Equites nostri cum funditoribus sagittariisque flumen
transgressi cum hostium equitatu proelium commiserunt. Cum se illi
identidem in silvis ad suos reciperent ac rursus ex silva in nostros
impetum facerent, neque nostri longius quam quem ad finem porrecta [ac]
loca aperta pertinebant cedentes insequi auderent, interim legiones VI quae
primae venerant, opere dimenso, castra munire coeperunt. Ubi prima
impedimenta nostri exercitus ab iis qui in silvis abditi latebant visa
sunt, quod tempus inter eos committendi proelii convenerat, ut intra silvas
aciem ordinesque constituerant atque ipsi sese confirmaverant, subito
omnibus copiis provolaverunt impetumque in nostros equites fecerunt. His
facile pulsis ac proturbatis, incredibili celeritate ad flumen
decucurrerunt, ut paene uno tempore et ad silvas et in flumine [et iam in
manibus nostris] hostes viderentur. Eadem autem celeritate adverso colle ad
nostra castra atque eos qui in opere occupati erant contenderunt.
 
[20] Caesari omnia uno tempore erant agenda: vexillum proponendum, quod
erat insigne, cum ad arma concurri oporteret; signum tuba dandum; ab opere
revocandi milites; qui paulo longius aggeris petendi causa processerant
arcessendi; acies instruenda; milites cohortandi; signum dandum. Quarum
rerum magnam partem temporis brevitas et incursus hostium impediebat. His
difficultatibus duae res erant subsidio, scientia atque usus militum, quod
superioribus proeliis exercitati quid fieri oporteret non minus commode
ipsi sibi praescribere quam ab aliis doceri poterant, et quod ab opere
singulisque legionibus singulos legatos Caesar discedere nisi munitis
castris vetuerat. Hi propter propinquitatem et celeritatem hostium nihil
iam Caesaris imperium expectabant, sed per se quae videbantur
administrabant.
 
[21] Caesar, necessariis rebus imperatis, ad cohortandos milites, quam [in]
partem fors obtulit, decucurrit et ad legionem decimam devenit. Milites non
longiore oratione cohortatus quam uti suae pristinae virtutis memoriam
retinerent neu perturbarentur animo hostiumque impetum fortiter
sustinerent, quod non longius hostes aberant quam quo telum adigi posset,
proelii committendi signum dedit. Atque in alteram item cohortandi causa
profectus pugnantibus occurrit. Temporis tanta fuit exiguitas hostiumque
tam paratus ad dimicandum animus ut non modo ad insignia accommodanda sed
etiam ad galeas induendas scutisque tegimenta detrahenda tempus defuerit.
Quam quisque ab opere in partem casu devenit quaeque prima signa conspexit,
ad haec constitit, ne in quaerendis suis pugnandi tempus dimitteret.
 
[22] Instructo exercitu magis ut loci natura [delectusque collis] et
necessitas temporis quam ut rei militaris ratio atque ordo postulabat, cum
diversae legiones aliae alia in parte hostibus resisterent saepibusque
densissimis, ut ante demonstravimus, interiectis prospectus impediretur,
neque certa subsidia conlocari neque quid in quaque parte opus esset
provideri neque ab uno omnia imperia administrari poterant. Itaque in tanta
rerum iniquitate fortunae quoque eventus varii sequebantur.
 
[23] Legionis VIIII. et X. milites, ut in sinistra parte aciei
constiterant, pilis emissis cursu ac lassitudine exanimatos vulneribusque
confectos Atrebates (nam his ea pars obvenerat) celeriter ex loco superiore
in flumen compulerunt et transire conantes insecuti gladiis magnam partem
eorum impeditam interfecerunt. Ipsi transire flumen non dubitaverunt et in
locum iniquum progressi rursus resistentes hostes redintegrato proelio in
fugam coniecerunt. Item alia in parte diversae duae legiones, XI. et VIII.,
profligatis Viromanduis, quibuscum erant congressae, ex loco superiore in
ipsis fluminis ripis proeliabantur. At totis fere castris a fronte et a
sinistra parte nudatis, cum in dextro cornu legio XII. et non magno ab ea
intervallo VII. constitisset, omnes Nervii confertissimo agmine duce
Boduognato, qui summam imperii tenebat, ad eum locum contenderunt; quorum
pars ab aperto latere legiones circumvenire, pars summum castrorum locum
petere coepit.
 
[24] Eodem tempore equites nostri levisque armaturae pedites, qui cum iis
una fuerant, quos primo hostium impetu pulsos dixeram, cum se in castra
reciperent, adversis hostibus occurrebant ac rursus aliam in partem fugam
petebant; et calones, qui ab decumana porta ac summo iugo collis nostros
victores flumen transire conspexerant, praedandi causa egressi, cum
respexissent et hostes in nostris castris versari vidissent, praecipites
fugae sese mandabant. Simul eorum qui cum impedimentis veniebant clamor
fremitusque oriebatur, aliique aliam in partem perterriti ferebantur.
Quibus omnibus rebus permoti equites Treveri, quorum inter Gallos virtutis
opinio est singularis, qui auxilii causa a civitate missi ad Caesarem
venerant, cum multitudine hostium castra [nostra] compleri, legiones premi
et paene circumventas teneri, calones, equites, tunditores, Numidas
diversos dissipatosque in omnes partes fugere vidissent, desperatis nostris
rebus domum contenderunt: Romanos pulsos superatosque, castris
impedimentisque eorum hostes potitos civitati renuntiaverunt.
 
[25] Caesar ab X. legionis cohortatione ad dextrum cornu prolectus, ubi
suos urgeri signisque in unum locum conlatis XII. legionis confertos
milites sibi ipsos ad pugnam esse impedimento vidit, quartae cohortis
omnibus centurionibus occisis signiferoque interfecto, signo amisso,
reliquarum cohortium omnibus fere centurionibus aut vulneratis aut occisis,
in his primipilo P. Sextio Baculo, fortissimo viro, multis gravibusque
vulneribus confecto, ut iam se sustinere non posset, reliquos esse
tardiores et non nullos ab novissimis deserto loco proelio excedere ac tela
vitare, hostes neque a fronte ex inferiore loco subeuntes intermittere et
ab utroque latere instare et rem esse in angusto vidit, neque ullum esse
subsidium quod submitti posset, scuto ab novissimis [uni] militi detracto,
quod ipse eo sine scuto venerat, in primam aciem processit centurionibusque
nominatim appellatis reliquos cohortatus milites signa inferre et manipulos
laxare iussit, quo facilius gladiis uti possent. Cuius adventu spe inlata
militibus ac redintegrato animo, cum pro se quisque in conspectu
imperatoris etiam in extremis suis rebus operam navare cuperet, paulum
hostium impetus tardatus est.
 
[26] Caesar, cum VII. legionem, quae iuxta constiterat, item urgeri ab
hoste vidisset, tribunos militum monuit ut paulatim sese legiones
coniungerent et conversa signa in hostes inferrent. Quo facto cum aliis
alii subsidium ferrent neque timerent ne aversi ab hoste circumvenirentur,
audacius resistere ac fortius pugnare coeperunt. Interim milites legionum
duarum quae in novissimo agmine praesidio impedimentis fuerant, proelio
nuntiato, cursu incitato in summo colle ab hostibus conspiciebantur, et
T.Labienus castris hostium potitus et ex loco superiore quae res in nostris
castris gererentur conspicatus X.legionem subsidio nostris misit. Qui cum
ex equitum et calonum fuga quo in loco res esset quantoque in periculo et
castra et legiones et imperator versaretur cognovissent, nihil ad
celeritatem sibi reliqui fecerunt.
 
[27] Horum adventu tanta rerum commutatio est facta ut nostri, etiam qui
vulneribus confecti procubuissent, scutis innixi proelium redintegrarent,
calones perterritos hostes conspicati etiam inermes armatis occurrerent,
equites vero, ut turpitudinem fugae virtute delerent, omnibus in locis
pugnae se legionariis militibus praeferrent. At hostes, etiam in extrema
spe salutis, tantam virtutem praestiterunt ut, cum primi eorum cecidissent,
proximi iacentibus insisterent atque ex eorum corporibus pugnarent, his
deiectis et coacervatis cadaveribus qui superessent ut ex tumulo tela in
nostros coicerent et pila intercepta remitterent: ut non nequiquam tantae
virtutis homines iudicari deberet ausos esse transire latissimum flumen,
ascendere altissimas ripas, subire iniquissimum locum; quae facilia ex
difficillimis animi magnitudo redegerat.
 
[28] Hoc proelio facto et prope ad internecionem gente ac nomine Nerviorum
redacto, maiores natu, quos una cum pueris mulieribusque in aestuaria ac
paludes coniectos dixeramus, hac pugna nuntiata, cum victoribus nihil
impeditum, victis nihil tutum arbitrarentur, omnium qui supererant consensu
legatos ad Caesarem miserunt seque ei dediderunt; et in commemoranda
civitatis calamitate ex DC ad tres senatores, ex hominum milibus LX vix ad
D, qui arma ferre possent, sese redactos esse dixerunt. Quos Caesar, ut in
miseros ac supplices usus misericordia videretur, diligentissime
conservavit suisque finibus atque oppidis uti iussit et finitimis imperavit
ut ab iniuria et maleficio se suosque prohiberent.
 
[29] Atuatuci, de quibus supra diximus, cum omnibus copiis auxilio Nerviis
venirent, hac pugna nuntiata ex itinere domum reverterunt; cunctis oppidis
castellisque desertis sua omnia in unum oppidum egregie natura munitum
contulerunt. Quod cum ex omnibus in circuitu partibus altissimas rupes
deiectusque haberet, una ex parte leniter acclivis aditus in latitudinem
non amplius pedum CC relinquebatur; quem locum duplici altissimo muro
munierant; tum magni ponderis saxa et praeacutas trabes in muro
conlocabant. Ipsi erant ex Cimbris Teutonisque prognati, qui, cum iter in
provinciam nostram atque Italiam; facerent, iis impedimentis quae secum
agere ac portare non poterant citra flumen Rhenum depositis custodiae [ex
suis] ac praesidio VI milia hominum una reliquerant. Hi post eorum obitum
multos annos a finitimis exagitati, cum alias bellum inferrent, alias
inlatum defenderent, consensu eorum omnium pace facta hunc sibi domicilio
locum delegerant.
 
[30] Ac primo adventu exercitus nostri crebras ex oppido excursiones
faciebant parvulisque proeliis cum nostris contendebant; postea vallo pedum
XII in circuitu milium crebrisque castellis circummuniti oppido sese
continebant. Ubi vineis actis aggere extructo turrim procul constitui
viderunt, primum inridere ex muro atque increpitare vocibus, quod tanta
machinatio a tanto spatio institueretur: quibusnam mallibus aut quibus
viribus praesertim homines tantulae staturae (nam plerumque omnibus Gallis
prae magnitudine corporum quorum brevitas nostra contemptui est) tanti
oneris turrim in muro sese posse conlocare confiderent?
 
[31] Ubi vero moveri et adpropinquare muris viderunt, nova atque inusitata
specie commoti legatos ad Caesarem de pace miserunt, qui ad hunc modum
locuti, non se existimare Romanos sine ope divina bellum gerere, qui tantae
altitudinis machinationes tanta celeritate promovere possent, se suaque
omnia eorum potestati permittere dixerunt. Unum petere ac deprecari: si
forte pro sua clementia ac mansuetudine, quam ipsi ab aliis audirent,
statuisset Atuatucos esse conservandos, ne se armis despoliaret. Sibi omnes
fere finitimos esse inimicos ac suae virtuti invidere; a quibus se
defelldere traditis armis non possent. Sibi praestare, si in eum casum
deducerentur, quamvis fortunam a populo Romano pati quam ab his per
cruciatum interfici inter quos dominari consuessent.
 
[32] Ad haec Caesar respondit: se magis consuetudine sua quam merito eorum
civitatem conservaturum, si prius quam murum aries attigisset se
dedidissent; sed deditionis nullam esse condicionem nisi armis traditis. Se
id quod in Nerviis fecisset facturum finitimisque imperaturum ne quam
dediticiis populi Romani iniuriam inferrent. Re renuntiata ad suos illi se
quae imperarentur facere dixerunt. Armorum magna multitudine de muro in
fossam, quae erat ante oppidum, iacta, sic ut prope summam muri aggerisque
altitudinem acervi armorum adaequarent, et tamen circiter parte tertia, ut
postea perspectum est, celata atque in oppido retenta, portis patefactis eo
die pace sunt usi.
 
[33] Sub vesperum Caesar portas claudi militesque ex oppido exire iussit,
ne quam noctu oppidani a militibus iniuriam acciperent. Illi ante inito, ut
intellectum est, consilio, quod deditione facta nostros praesidia
deducturos aut denique indiligentius servaturos crediderant, partim cum iis
quae retinuerant et celaverant armis, partim scutis ex cortice factis aut
viminibus intextis, quae subito, ut temporis exiguitas postulabat, pellibus
induxerant, tertia vigilia, qua minime arduus ad nostras munitiones
accensus videbatur, omnibus copiis repente ex oppido eruptionem fecerunt.
Celeriter, ut ante Caesar imperaverat, ignibus significatione facta, ex
proximis castellis eo concursum est, pugnatumque ab hostibus ita acriter
est ut a viris fortibus in extrema spe salutis iniquo loco contra eos qui
ex vallo turribusque tela iacerent pugnari debuit, cum in una virtute omnis
spes consisteret. Occisis ad hominum milibus IIII reliqui in oppidum
reiecti sunt. Postridie eius diei refractis portis, cum iam defenderet
nemo, atque intromissis militibus nostris, sectionem eius oppidi universa
Caesar vendidit. Ab iis qui emerant capitum numerus ad eum relatus est
milium LIII.
 
[34] Eodem tempore a P. Crasso, quem cum legione una miserat ad Venetos,
Venellos, Osismos, Coriosolitas, Esuvios, Aulercos, Redones, quae sunt
maritimae civitates Oceanumque attingunt, certior factus est omnes eas
civitates in dicionem potestatemque populi Romani esse redactas.
 
[35] His rebus gestis omni Gallia pacata, tanta huius belli ad barbaros
opinio perlata est uti ab iis nationibus quae trans Rhenum incolerent
legationes ad Caesarem mitterentur, quae se obsides daturas, imperata
facturas pollicerentur. Quas legationes Caesar, quod in Italiam
Illyricumque properabat, inita proxima aestate ad se reverti iussit. Ipse
in Carnutes, Andes, Turonos quaeque civitates propinquae iis locis erant
ubi bellum gesserat, legionibus in hiberna deductis, in Italiam profectus
est. Ob easque res ex litteris Caesaris dierum XV supplicatio decreta est,
quod ante id tempus accidit nulli.
==Liber III==
[1] Cum in Italiam proficisceretur Caesar, Ser. Galbam cum legione XII. et
parte equitatus in Nantuates, Veragros Sedunosque misit, qui a finibus
Allobrogum et lacu Lemanno et flumine Rhodano ad summas Alpes pertinent.
Causa mittendi fuit quod iter per Alpes, quo magno cum periculo magnisque
cum portoriis mercatores ire consuerant, patefieri volebat. Huic permisit,
si opus esse arbitraretur, uti in his locis legionem hiemandi causa
conlocaret. Galba secundis aliquot proeliis factis castellisque compluribus
eorum expugnatis, missis ad eum undique legatis obsidibusque datis et pace
facta, constituit cohortes duas in Nantuatibus conlocare et ipse cum
reliquis eius legionis cohortibus in vico Veragrorum, qui appellatur
Octodurus hiemare; qui vicus positus in valle non magna adiecta planitie
altissimis montibus undique continetur. Cum hic in duas partes flumine
divideretur, alteram partem eius vici Gallis [ad hiemandum] concessit,
alteram vacuam ab his relictam cohortibus attribuit. Eum locum vallo
fossaque munivit.
 
[2] Cum dies hibernorum complures transissent frumentumque eo comportari
iussisset, subito per exploratores certior factus est ex ea parte vici,
quam Gallis concesserat, omnes noctu discessisse montesque qui impenderent
a maxima multitudine Sedunorum et Veragrorum teneri. Id aliquot de causis
acciderat, ut subito Galli belli renovandi legionisque opprimendae
consilium caperent: primum, quod legionem neque eam plenissimam detractis
cohortibus duabus et compluribus singillatim, qui commeatus petendi causa
missi erant, absentibus propter paucitatem despiciebant; tum etiam, quod
propter iniquitatem loci, cum ipsi ex montibus in vallem decurrerent et
tela coicerent, ne primum quidem impetum suum posse sustineri existimabant.
Accedebat quod suos ab se liberos abstraetos obsidum nomine dolebant, et
Romanos non solum itinerum causa sed etiam perpetuae possessionis culmina
Alpium oceupare conari et ea loca finitimae provinciae adiungere sibi
persuasum habebant.
 
[3] His nuntiis acceptis Galba, cum neque opus hibernorum munitionesque
plene essent perfectae neque de frumento reliquoque commeatu satis esset
provisum quod deditione facta obsidibusque acceptis nihil de bello timendum
existimaverat, consilio celeriter convocato sententias exquirere coepit.
Quo in consilio, cum tantum repentini periculi praeter opinionem accidisset
ac iam omnia fere superiora loca multitudine armatorum completa
conspicerentur neque subsidio veniri neque commeatus supportari interclusis
itineribus possent, prope iam desperata salute non nullae eius modi
sententiae dicebantur, ut impedimentis relictis eruptione facta isdem
itineribus quibus eo pervenissent ad salutem contenderent. Maiori tamen
parti placuit, hoc reservato ad extremum casum consilio interim rei eventum
experiri et castra defendere.
 
[4] Brevi spatio interiecto, vix ut iis rebus quas constituissent
conlocandis atque administrandis tempus daretur, hostes ex omnibus partibus
signo dato decurrere, lapides gaesaque in vallum coicere. Nostri primo
integris viribus fortiter propugnare neque ullum flustra telum ex loco
superiore mittere, et quaecumque pars castrorum nudata defensoribus premi
videbatur, eo occurrere et auxilium ferre, sed hoc superari quod
diuturnitate pugnae hostes defessi proelio excedebant, alii integris
viribus succedebant; quarum rerum a nostris propter paucitatem fieri nihil
poterat, ac non modo defesso ex pugna excedendi, sed ne saucio quidem eius
loci ubi constiterat relinquendi ac sui recipiendi facultas dabatur.
 
[5] Cum iam amplius horis sex continenter pugnaretur, ac non solum vires
sed etiam tela nostros deficerent, atque hostes acrius instarent
languidioribusque nostris vallum scindere et fossas complere coepissent,
resque esset iam ad extremum perducta casum, P. Sextius Baculus, primi pili
centurio, quem Nervico proelio compluribus confectum vulneribus diximus, et
item C. Volusenus, tribunus militum, vir et consilii magni et virtutis, ad
Galbam accurrunt atque unam esse spem salutis docent, si eruptione facta
extremum auxilium experirentur. Itaque convocatis centurionibus celeriter
milites certiores facit, paulisper intermitterent proelium ac tantum modo
tela missa exciperent seque ex labore reficerent, post dato signo ex
castris erumperent, atque omnem spem salutis in virtute ponerent.
 
[6] Quod iussi sunt faciunt, ac subito omnibus portis eruptione facta neque
cognoscendi quid fieret neque sui colligendi hostibus facultatem
relinquunt. Ita commutata fortuna eos qui in spem potiundorum castrorum
venerant undique circumventos intercipiunt, et ex hominum milibus amplius
XXX, quem numerum barbarorum ad castra venisse constabat, plus tertia parte
interfecta reliquos perterritos in fugam coiciunt ac ne in locis quidem
superioribus consistere patiuntur. Sic omnibus hostium copiis fusis
armisque exutis se intra munitiones suas recipiunt. Quo proelio facto, quod
saepius fortunam temptare Galba nolebat atque alio se in hiberna consilio
venisse meminerat, aliis occurrisse rebus videbat, maxime frumenti
[commeatusque] inopia permotus postero die omnibus eius vici aedificiis
incensis in provinciam reverti contendit, ac nullo hoste prohibente aut
iter demorante incolumem legionem in Nantuates, inde in Allobroges perduxit
ibique hiemavit.
 
[7] His rebus gestis cum omnibus de causis Caesar pacatam Galliam
existimaret, [superatis Belgis, expulsis Germanis, victis in Alpibus
Sedunis,] atque ita inita hieme in Illyricum profectus esset, quod eas
quoque nationes adire et regiones cognoseere volebat, subitum bellum in
Gallia eoortum est. Eius belli haec fuit causa. P. Crassus adulescens eum
legione VII. proximus mare Oeeanum in Andibus hiemabat. Is, quod in his
loeis inopia frumenti erat, praefectos tribunosque militum eomplures in
finitimas civitates frumenti causa dimisit; quo in numero est T.
Terrasidius missus in Esuvios, M. Trebius Gallus in Coriosolites, Q.
Velanius eum T. Silio in Venetos.
 
[8] Huius est civitatis longe amplissima auctoritas omnis orae maritimae
regionum earum, quod et naves habent Veneti plurimas, quibus in Britanniam
navigare consuerunt, et scientia atque usu rerum nauticarum ceteros
antecedunt et in magno impetu maris atque aperto paucis portibus
interiectis, quos tenent ipsi, omnes fere qui eo mari uti consuerunt habent
vectigales. Ab his fit initium retinendi Silii atque Velanii, quod per eos
suos se obsides, quos Crasso dedissent, recuperaturos existimabant. Horum
auctoritate finitimi adducti, ut sunt Gallorum subita et repentina
consilia, eadem de causa Trebium Terrasidiumque retinent et celeriter
missis legatis per suos principes inter se coniurant nihil nisi communi
consilio acturos eundemque omnes fortunae exitum esse laturos, reliquasque
civitates sollicitant, ut in ea libertate quam a maioribus acceperint
permanere quam Romanorum servitutem perferre malint. Omni ora maritima
celeriter ad suam sententiam perducta communem legationem ad P. Crassum
mittunt, si velit suos recuperare, obsides sibi remittat.
 
[9] Quibus de rebus Caesar a Crasso certior factus, quod ipse aberat
longius, naves interim longas aedificari in flumine Ligeri, quod influit in
Oceanum, remiges ex provincia institui, nautas gubernatoresque comparari
iubet. His rebus celeriter administratis ipse, cum primum per anni tempus
potuit, ad exercitum contendit. Veneti reliquaeque item civitates cognito
Caesaris adventu [certiores facti], simul quod quantum in se facinus
admisissent intellegebant, [legatos, quod nomen ad omnes nationes sanctum
inviolatumque semper fuisset, retentos ab se et in vincula coniectos,] pro
magnitudine periculi bellum parare et maxime ea quae ad usum navium
pertinent providere instituunt, boc maiore spe quod multum natura loci
confidebant. Pedestria esse itinera concisa aestuariis, navigationem
impeditam propter inscientiam locorum paucitatemque portuum sciebant, neque
nostros exercitus propter inopiam frumenti diutius apud se morari posse
confidebant; ac iam ut omnia contra opinionem acciderent, tamen sc plurimum
navibus posse, [quam] Romanos neque ullam facultatem habere navium, neque
eorum locorum ubi bellum gesturi essent vada, portus, insulas novisse; ac
longe aliam esse navigationem in concluso mari atque in vastissimo atque
apertissimo Oceano perspiciebant. His initis consiliis oppida muniunt,
frumenta ex agris in oppida comportant, naves in Venetiam, ubi Caesarem
primum bellum gesturum constabat, quam plurimas possunt cogunt. Socios sibi
ad id bellum Osismos, Lexovios, Namnetes, Ambiliatos, Morinos, Diablintes,
Menapios adsciscunt; auxilia ex Britannia, quae contra eas regiones posita
est, arcessunt.
 
[10] Erant hae difficultates belli gerendi quas supra ostendiIrIus, sed
tamen multa Caesarem ad id bellum incitabant: iniuria retentorum equitum
Romanorum, rebellio facta post deditionem, defectio datis obsidibus, tot
civitatum coniuratio, in primis ne hac parte neglecta reliquae nationes
sibi idem licere arbitrarentur. Itaque cum intellegeret omnes fere Gallos
novis rebus studere et ad bellum mobiliter celeriterque excitari, omnes
autem homines natura libertati studere et condicionem servitutis odisse,
prius quam plures civitates conspirarent, partiendum sibi ac latius
distribuendum exercitum putavit.
 
[11] Itaque T. Labienum legatum in Treveros, qui proximi flumini Rheno
sunt, cum equitatu mittit. Huic imandat, Remos reliquosque Belgas adeat
atque in officio contineat Germanosque, qui auxilio a Belgis arcessiti
dicebantur, si per vim navibus flumen transire conentur, prohibeat. P.
Crassum cum cohortibus legionariis XII et magno numero equitatus in
Aquitaniam proficisci iubet, ne ex his nationibus auxilia in Galliam
mittantur ac tantae nationes coniungantur. Q. Titurium Sabinum legatum cum
legionibus tribus in Venellos, Coriosolites Lexoviosque mittit, qui eam
manum distinendam curet. D. Brutum adulescentem classi Gallicisque navibus,
quas ex Pictonibus et Santonis reliquisque pacatis regionibus convenirel
iusserat, praeficit et, cum primum possit, in Venetos proficisci iubet.
Ipse eo pedestribus copiis contendit.
 
[12] Erant eius modi fere situs oppidorum ut posita in extremis lingulis
promunturiisque neque pedibus aditum haberent, cum ex alto se acstus
incitavisset, quod [bis] accidit semper horarum XII spatio, neque navibus,
quod rursus minuente aestu naves in vadis adflictarentur. Ita utraque re
oppidorum oppugnatio impediebatur. Ac si quando magnitudine operis forte
superati, extruso mari aggere ac molibus atque his oppidi moenibus
adaequatis, suis fortunis desperare coeperant, magno numero navium adpulso,
cuius rei summam facultatem habebant, omnia sua deportabant seque in
proxima oppida recipiebant: ibi se rursus isdem oportunitatibus loci
defendebant. Haec eo facilius Inagnaln partem aestatis faciebant quod
nostrae naves tempestatibus detinebantur summaque erat vasto atque aperto
mari, rnagnis aestibus, raris ac prope nullis portibus difficultas
navigandi.
 
[13] Namque ipsorum naves ad hunc modum factae armataeque erant: carinae
aliquanto planiores quam nostrarum navium, quo facilius vada ac decessum
aestus excipere possent; prorae admodum erectae atque item puppes, ad
magnitudinem fluctuum tempestatumque accommodatae; naves totae factae ex
robore ad quamvis vim et contumeliam perferendam; transtra ex pedalibus in
altitudinem trabibus, confixa clavis ferreis digiti pollicis crassitudine;
ancorae pro funibus ferreis catenis revinctae; pelles pro velis alutaeque
tenuiter confectae, [hae] sive propter inopiam lini atque eius usus
inscientiam, sive eo, quod est magis veri simile, quod tantas tempestates
Oceani tantosque impetus ventorum sustineri ac tanta onera navium regi
velis non satis commode posse arbitrabantur. Cum his navibus nostrae classi
eius modi congressus erat ut una celeritate et pulsu remorum praestaret,
reliqua pro loci natura, pro vi tempestatum illis essent aptiora et
accommodatiora. Neque enim iis nostrae rostro nocere poterant (tanta in iis
erat firmitudo), neque propter altitudinem facile telum adigebatur, et
eadem de causa minus commode copulis continebautur. Accedebat ut, cum
[saevire ventus coepisset et] se vento dedissent, et tempestatem ferrent
facilius et in vadis consisterent tutius et ab aestu relictae nihil saxa et
cotes timerent; quarum rerum omnium nostris navibus casus erat
extimescendus.
 
[14] Compluribus expugnatis oppidis Caesar, ubi intellexit frustra tantum
laborem sumi neque hostium fugam captis oppidis reprimi neque iis noceri
posse, statuit expectandam classem. Quae ubi convenit ac primum ab hostibus
visa est, circiter CCXX naves eorum paratissimae atque omni genere armorum
ornatissimae profectae ex portu nostris adversae constiterunt; neque satis
Bruto, qui classi praeerat, vel tribunis militum centurionibusque, quibus
singulae naves erant attributae, constabat quid agerent aut quam rationem
pugnae insisterent. Rostro enim noceri non posse cognoverant; turribus
autem excitatis tamen has altitudo puppium ex barbaris navibus superabat,
ut neque ex inferiore loco satis commode tela adigi possent et missa a
Gallis gravius acciderent. Una erat magno usui res praeparata a nostris,
falces praeacutae insertae adfixaeque longuriis, non absimili forma
muralium falcium. His cum funes qui antemnas ad malos destinabant
comprehensi adductique erant, navigio remis incitato praerumpebantur.
Quibus abscisis antemnae necessario concidebant, ut, cum omnis Gallicis
navibus spes in velis armamentisque consisteret, his ereptis omnis usus
navium uno tempore eriperetur. Reliquum erat certamen positum in virtute,
qua nostri milites facile superabant, atque eo magis quod in conspectu
Caesaris atque omnis exercitus res gerebatur, ut nullum paulo fortius
factum latere posset; omnes enim colles ac loca superiora, unde erat
propinquus despectus in mare, ab exercitu tenebantur. [15] Deiectis, ut
diximus, antemnis, cum singulas binae ac ternae naves circumsteterant,
milites summa vi transcendere in hostium naves contendebant. Quod postquam
barbari fieri animadverterunt, expugnatis compluribus navibus, cum ei rei
nullum reperiretur auxilium, fuga salutem petere contenderunt. Ac iam
conversis in eam partem navibus quo ventus ferebat, tanta subito malacia ac
tranquillitas extitit ut se ex loco movere non possent. Quae quidem res ad
negotium conficiendum maximae fuit oportunitati: nam singulas nostri
consectati expugnaverunt, ut perpaucae ex omni numero noctis interventu ad
terram per venirent, cum ab hora fere IIII. usque ad solis occasum
pugnaretur.
 
[16] Quo proelio bellum Venetorum totiusque orae maritimae confectum est.
Nam cum omnis iuventus, omnes etiam gravioris aetatis in quibus aliquid
consilii aut dignitatis fuit eo convenerant, tum navium quod ubique fuerat
in unum locum coegerant; quibus amissis reliqui neque quo se reciperent
neque quem ad modum oppida defenderent habebant. Itaque se suaque omnia
Caesari dediderunt. In quos eo gravius Caesar vindicandum statuit quo
diligentius in reliquum tempus a barbaris ius legatorum conservaretur.
Itaque omni senatu necato reliquos sub corona vendidit. [17] Dum haec in
Venetis geruntur, Q. Titurius Sabinus cum iis copiis quas a Caesare
acceperat in fines Venellorum pervenit. His praeerat Viridovix ac summam
imperii tenebat earum omnium civitatum quae defecerant, ex quibus exercitum
[magnasque scopias] coegerat; atque his paucis diebus Aulerci Eburovices
Lexoviique, senatu suo interfecto quod auctores belli esse nolebant, portas
clauserunt seque cum Viridovice coniunxerunt; magnaque praeterea multitudo
undique ex Gallia perditorum hominum latronumque convenerat, quos spes
praedandi studiumque bellandi ab agri cultura et cotidiano labore
revocabat. Sabinus idoneo omnibus rebus loco castris sese tenebat, cum
Viridovix contra eum duorum milium spatio consedisset cotidieque productis
copiis pugnandi potestatem faceret, ut iam non solum hostibus in
contemptionem Sabinus veniret, sed etiam nostrorum militum vocibus non
nihil carperetur; tantamque opinionem timoris praebuit ut iam ad vallum
castrorum hostes accedere auderent. Id ea de causa faciebat quod cum tanta
multitudine hostium, praesertim eo absente qui summam imperii teneret, nisi
aequo loco aut oportunitate aliqua data legato dimicandum non existimabat.
 
[18] Hac confirmata opinione timoris idoneum quendam hominem et callidum
deligit, Gallum, ex iis quos auxilii causa secum habebat. Huic magnis
praemiis pollicitationibusque persuadet uti ad hostes transeat, et quid
fieri velit edocet. Qui ubi pro perfuga ad eos venit, timorem Romanorum
proponit, quibus angustiis ipse Caesar a Venetis prematur docet, eque
longius abesse quin proxima nocte Sabinus clam ex castris exercitum educat
et ad Caesarem auxilii ferendi causa proficiscatur. Quod ubi auditum est,
conclamant omnes occasionem negotii bene gerendi amittendam non esse: ad
castra iri oportere. Multae res ad hoc consilium Gallos hortabantur:
superiorum dierum Sabini cunctatio, perfugae confirmatio, inopia
cibariorum, cui rei paum diligenter ab iis erat provisum, spes Venetici
belli, et quod fere libenter. homines id quod volunt credunt. His rebus
adducti non prius Viridovicem reliquosque duces ex concilio dimittunt quam
ab iis sit concessum arma uti capiant et ad castra contendant. Qua re
concessa laeti, ut explorata victoria, sarmentis virgultisque collectis,
quibus fossas Romanorum compleant, ad castra pergunt.
 
[19] Locus erat castrorum editus et paulatim ab imo acclivis circiter
passus mille. Huc magno cursu contenderunt, ut quam minimum spatii ad se
colligendos armandosque Romanis daretur, exanimatique pervenerunt. Sabinus
suos hortatus cupientibus signum dat. Impeditis hostibus propter ea quae
ferebant onera subito duabus portis eruptionem fieri iubet. Factum est
oportunitate loci, hostium inscientia ac defatigatione, virtute militum et
superiorum pugnarum exercitatione, ut ne unum quidem nostrorum impetum
ferrent ac statim terga verterent. Quos impeditos integris viribus milites
nostri consecuti magnum numerum eorum occiderunt; reliquos equites
consectati paucos, qui ex fuga evaserant, reliquerunt. Sic uno tempore et
de navali pugna Sabinus et de Sabini victoria Caesar est certior factus,
civitatesque omnes se statim Titurio dediderunt. Nam ut ad bella
suscipienda Gallorum alacer ac promptus est animus, sic mollis ac minime
resistens ad calamitates ferendas mens eorum est.
 
[20] Eodem fere tempore P. Crassus., cum in Aquitaniam pervenisset, quae
[pars], ut ante dictum est, [et regionum latitudine et multitudine hominum]
tertia pars Galliae est [aestimanda], cum intellegeret in iis locis sibi
bellum gerendum ubi paucis ante annis L. Valerius Praeconinus legatus
exercitu pulso interfectus esset atque unde L. Manlius proconsul
impedimentis amissis profugisset, non mediocrem sibi diligentiam adhibendam
intellegebat. Itaque re frumentaria provisa, auxiliis equitatuque
comparato, multis praeterea viris fortibus Tolosa et Carcasone et Narbone,
quae sunt civitates Galliae provinciae finitimae, ex his regionibus
nominatim evocatis, in Sotiatium fines exercitum introduxit. Cuius adventu
cognito Sotiates magnis copiis coactis, equitatuque, quo plurimum valebant,
in itinere agmen nostrum adorti primum equestre proelium commiserunt,
deinde equitatu suo pulso atque insequentibus nostris subito pedestres
copias, quas in convalle in insidiis conlocaverant, ostenderunt. Hi nostros
disiectos adorti proelium renovarunt.
 
[21] Pugnatum est diu atque acriter, cum Sotiates superioribus victoriis
freti in sua virtute totius Aquitaniae salutem positam putarent, nostri
autem quid sine imperatore et sine reliquis legionibus adulescentulo duce
efficere possent perspici cuperent; tandem confecti vulneribus hostes terga
verterunt. Quorum magno numero interfecto Crassus ex itinere oppidum
Sotiatium oppugnare coepit. Quibus fortiter resistentibus vineas turresque
egit. Illi alias eruptione temptata, alias cuniculis ad aggerem vineasque
actis (cuius rei sunt longe peritissimi Aquitani, propterea quod multis
locis apud eos aerariae secturaeque sunt), ubi diligentia nostrorum nihil
his rebus profici posse intellexerunt, legatos ad Crassum mittunt seque in
deditionem ut recipiat petunt.
 
[22] Qua re impetrata arma tradere iussi faciunt. Atque in eam rem omnium
nostrorum intentis animis alia ex parte oppidi Adiatunnus, qui summam
imperii tenebat, cum DC devotis, quos illi soldurios appellant, quorum haec
est condicio, ut omnibus in vita commodis una cum iis fruantur quorum se
amicitiae dediderint, si quid his per vim accidat, aut eundem casum una
ferant aut sibi mortem consciscant; neque adhuc hominum memoria repertus
est quisquam qui, eo interfecto cuius se amicitiae devovisset, mortem
recusaret--- cum his Adiatunnus eruptionem facere conatus clamore ab ea
parte munitionis sublato cum ad arma milites concurrissent vehementerque
ibi pugnatum esset, repulsus in oppidum tamen uti eadem deditionis
condicione uteretur a Crasso impetravit.
 
[23] Armis obsidibusque acceptis, Crassus in fines Vocatium et Tarusatium
profectus est. Tum vero barbari commoti, quod oppidum et natura loci et
manu munitum paucis diebus quibus eo ventum erat expugnatum cognoverant,
legatos quoque versus dimittere, coniurare, obsides inter se dare, copias
parare coeperunt. Mittuntur etiam ad eas civitates legati quae sunt
citerioris Hispaniae finitimae Aquitaniae: inde auxilia ducesque
arcessuntur. Quorum adventu magna cum auctoritate et magna [cum] hominum
multitudine bellum gerere conantur. Duces vero ii deliguntur qui una cum Q.
Sertorio omnes annos fuerant summamque scientiam rei militaris habere
existimabantur. Hi consuetudine populi Romani loca capere, castra munire,
commeatibus nostros intercludere instituunt. Quod ubi Crassus animadvertit,
suas copias propter exiguitatem non facile diduci, hostem et vagari et vias
obsidere et castris satis praesidii relinquere, ob eam causam minus commode
frumentum commeatumque sibi supportari, in dies hostium numcrum augeri, non
cunctandum existimavit quin pugna decertaret. Hac re ad consilium delata,
ubi omnes idem sentire intellexit, posterum diem pugnae constituit.
 
[24] Prima luce productis omnibus copiis duplici acie instituta, auxiliis
in mediam aciem coniectis, quid hostes consilii caperent expectabat. Illi,
etsi propter multitudinem et veterem belli gloriam paucitatemque nostrorum
se tuto dimicaturos existimabant, tamen tutius esse arbitrabantur obsessis
viis commeatu intercluso sine vulnere victoria potiri, et si propter
inopiam rei frumentariae Romani se recipere coepissent, impeditos in agmine
et sub sarcinis infirmiores animo adoriri cogitabant. Hoc consilio probato
ab ducibus, productis Romanorum copiis, sese castris tenebant. Hac re
perspecta Crassus, cum sua cunctatione atque opinione timoris hostes
nostros milites alacriores ad pugnaudum effecissent atque omnium voces
audirentur expectari diutius non oportere quin ad castra iretur, cohortatus
suos omnibus cupientibus ad hostium castra contendit.
 
[25] Ibi cum alii fossas complerent, alii multis telis coniectis defensores
vallo munitionibusque depellerent, auxiliaresque, quibus ad pugnam non
multum Crassus confidebat, lapidibus telisque subministrandis et ad aggerem
caespitibus comportandis speciem atque opinionem pugnantium praeberent, cum
item ab hostibus constanter ac non timide pugnaretur telaque ex loco
superiore missa non frustra acciderent, equites circumitis hostium castris
Crasso renuntiaverunt non eadem esse diligentia ab decumana porta castra
munita facilemque aditum habere.
 
[26] Crassus equitum praefectos cohortatus, ut magnis praemiis
pollicitationibusque suos excitarent, quid fieri vellet ostendit. Illi, ut
erat imperatum, eductis iis cohortibus quae praesidio castris relictae
intritae ab labore erant, et longiore itinere circumductis, ne ex hostium
castris conspici possent, omnium oculis mentibusque ad pugnam intentis
celeriter ad eas quas diximus munitiones pervenerunt atque his prorutis
prius in hostium castris constiterunt quam plane ab his videri aut quid rei
gereretur cognosci posset. Tum vero clamore ab ea parte audito nostri
redintegratis viribus, quod plerumque in spe victoriae accidere consuevit,
acrius impugnare coeperunt. Hostes undique circumventi desperatis omnibus
rebus se per munitiones deicere et fuga salutem petere contenderunt. Quos
equitatus apertissimis campis consectatus ex milium L numero, quae ex
Aquitania Cantabrisque convenisse constabat, vix quarta parte relicta,
multa nocte se in castra recepit.
 
[27] Hac audita pugna maxima pars Aquitaniae sese Crasso dedidit obsidesque
ultro misit; quo in numero fuerunt Tarbelli, Bigerriones, Ptianii, Vocates,
Tarusates, Elusates, Gates, Ausci, Garumni, Sibusates, Cocosates: paucae
ultimae nationes anni tempore confisae, quod hiems suberat, id facere
neglexerunt.
 
[28] Eodem fere tempore Caesar, etsi pmpe exacta iam aestas erat, tamen,
quod omni Gallia pacata Morini Menapiique supererant, qui in armis essent
neque ad eum umquam legatos de pace misissent, arbitratus id bellum
celeriter confici posse eo exercitum duxit; qui longe alia ratione ac
reliqui Galli bellum gerere coeperunt. Nam quod intellegebant maximas
nationes, quae proelio contendissent, pulsas superatasque esse,
continentesque silvas ac paludes habebant, eo se suaque omnia contulerunt.
Ad quarum initium silvarum cum Caesar pervenisset castraque munire
instituisset neque hostis interim visus esset, dispersis in opere nostris
subito ex omnibus partibus silvae evolaverunt et in nostros impetum
fecerunt. Nostri celeriter arma ceperunt eosque in silvas repulerunt et
compluribus interfectis longius impeditioribus locis secuti paucos ex suis
deperdiderunt.
 
[29] Reliquis deinceps diebus Caesar silvas caedere instituit, et ne quis
inermibus imprudentibusque militibus ab latere impetus fieri posset, omnem
eam materiam quae erat caesa conversam ad hostem conlocabat et pro vallo ad
utrumque latus extruebat. Incredibili celeritate magno spatio paucis diebus
confecto, cum iam pecus atque extrema impedimenta a nostris tenerentur,
ipsi densiores silvas peterent, eius modi sunt tempestates consecutae uti
opus necessario intermitteretur et continuatione imbrium diutius sub
pellibus milites contineri non possent. Itaque vastatis omnibus eorum
agris, vicis aedificiisque incensis, Caesar exercitum reduxit et in
Aulercis Lexoviisque, reliquis item civitatibus quae proxime bellum
fecerant, in hibernis conlocavit.
==Liber IV==
[1] Ea quae secuta est hieme, qui fuit annus Cn. Pompeio, M. Crasso
consulibus, Usipetes Germani et item Tencteri magna [cum] multitudine
hominum flumen Rhenum transierunt, non longe a mari, quo Rhenus influit.
Causa transeundi fuit quod ab Suebis complures annos exagitati bello
premebantur et agri cultura prohibebantur. Sueborum gens est longe maxima
et bellicosissima Germanorum omnium. Hi centum pagos habere dicuntur, ex
quibus quotannis singula milia armatorum bellandi causa ex finibus educunt.
Reliqui, qui domi manserunt, se atque illos alunt; hi rursus in vicem anno
post in armis sunt, illi domi remanent. Sic neque agri cultura nec ratio
atque usus belli intermittitur. Sed privati ac separati agri apud eos nihil
est, neque longius anno remanere uno in loco colendi causa licet. Neque
multum frumento, sed maximam partem lacte atque pecore vivunt multum sunt
in venationibus; quae res et cibi genere et cotidiana exercitatione et
libertate vitae, quod a pueris nullo officio aut disciplina adsuefacti
nihil omnino contra voluntatem faciunt, et vires alit et immani corporum
magnitudine homines efficit. Atque in eam se consuetudinem adduxerunt ut
locis frigidissimis neque vestitus praeter pelles habeant quicquam, quarum
propter exiguitatem magna est corporis pars aperta, et laventur in
fluminibus.
 
[2] Mercatoribus est aditus magis eo ut quae bello ceperint quibus vendant
habeant, quam quo ullam rem ad se importari desiderent. Quin etiam
iumentis, quibus maxime Galli delectantur quaeque impenso parant pretio,
Germani importatis non utuntur, sed quae sunt apud eos nata, parva atque
deformia, haec cotidiana exercitatione summi ut sint laboris efficiunt.
Equestribus proeliis saepe ex equis desiliunt ac pedibus proeliantur, equos
eodem remanere vestigio adsue fecerunt, ad quos se celeriter, cum usus est,
recipiunt: neque eorum moribus turpius quicquam aut inertius habetur quam
ephippiis uti. Itaque ad quemvis numerum ephippiatorum equitum quamvis
pauci adire audent. Vinum omnino ad se importari non patiuntur, quod ea re
ad laborem ferendum remollescere homines atque effeminari arbitrantur.
 
[3] Publice maximam putant esse laudem quam latissime a suis finibus vacare
agros: hac re significari magnum numerum civitatum suam vim sustinere non
posse. Itaque una ex parte a Suebis circiter milia passuum C agri vacare
dicuntur. Ad alteram partem succedunt Ubii, quorum fuit civitas ampla atque
florens, ut est captus Germanorum; ii paulo, quamquam sunt eiusdem generis,
sunt ceteris humaniores, propterea quod Rhenum attingunt multum ad eos
mercatores ventitant et ipsi propter propinquitatem [quod] Gallicis sunt
moribus adsuefacti. Hos cum Suebi multis saepe bellis experti propter
amplitudinem gravitatem civitatis finibus expellere non potuissent, tamen
vectigales sibi fecerunt ac multo humiliores infirmiores redegerunt.
 
[4] In eadem causa fuerunt Usipetes et Tencteri, quos supra diximus; qui
complures annos Sueborum vim sustinuerunt, ad extremum tamen agris expulsi
et multis locis Germaniae triennium vagati ad Rhenum pervenerunt, quas
regiones Menapii incolebant. Hi ad utramque ripam fluminis agros, aedificia
vicosque habebant; sed tantae multitudinis adventu perterriti ex iis
aedificiis quae trans flumen habuerant demigraverant, et cis Rhenum
dispositis praesidiis Germanos transire prohibebant. Illi omnia experti,
cum neque vi contendere propter inopiam navium neque clam transire propter
custodias Menapiorum possent, reverti se in suas sedes regiones
simulaverunt et tridui viam progressi rursus reverterunt atque omni hoc
itinere una nocte equitatu confecto inscios inopinantes Menapios
oppresserunt, qui de Germanorum discessu per exploratores certiores facti
sine metu trans Rhenum in suos vicos remigraverant. His interfectis navibus
eorum occupatis, prius quam ea pars Menapiorum quae citra Rhenum erat
certior fieret, flumen transierunt atque omnibus eorum aedificiis occupatis
reliquam partem hiemis se eorum copiis aluerunt.
 
[5] His de rebus Caesar certior factus et infirmitatem Gallorum veritus,
quod sunt in consiliis capiendis mobiles et novis plerumque rebus student,
nihil his committendum existimavit. Est enim hoc Gallicae consuetudinis,
uti et viatores etiam invitos consistere cogant et quid quisque eorum de
quaque re audierit aut cognoverit quaerant et mercatores in oppidis vulgus
circumsistat quibus ex regionibus veniant quas ibi res cognoverint
pronuntiare cogat. His rebus atque auditionibus permoti de summis saepe
rebus consula ineunt, quorum eos in vestigio paenitere necesse est, cum
incertis rumoribus serviant et pleri ad voluntatem eorum ficta respondeant.
 
[6] Qua consuetudine cognita Caesar, ne graviori bello, occurreret,
maturius quam consuerat ad exercitum proficiscitur. Eo cum venisset, ea
quas fore suspicatus erat facta cognovit: missas legationes ab non nullis
civitatibus ad Germanos invitatos eos uti ab Rheno discederent: omnia
quae[que] postulassent ab se fore parata. Qua spe adducti Germani latius
iam vagabantur et in fines Eburonum et Condrusorum, qui sunt Treverorum
clientes, pervenerant. Principibus Gallice evocatis Caesar ea quae
cognoverat dissimulanda sibi existimavit, eorumque animis permulsis et
confirmatis equitatu imperato bellum cum Germanis gerere constituit.
 
[7] Re frumentaria comparata equitibusque delectis iter in ea loca facere
coepit, quibus in locis esse Germanos audiebat. A quibus cum paucorum
dierum iter abesset, legati ab iis venerunt, quorum haec fuit oratio:
Germanos neque priores populo Romano bellum inferre neque tamen recusare,
si lacessantur, quin armis contendant, quod Germanorum consuetudo [haec]
sit a maioribus tradita, Quicumque bellum inferant, resistere neque
deprecari. Haec tamen dicere venisse invitos, eiectos domo; si suam gratiam
Romani velint, posse iis utiles esse amicos; vel sibi agros attribuant vel
patiantur eos tenere quos armis possederint: sese unis Suebis concedere,
quibus ne di quidem immortales pares esse possint; reliquum quidem in
terris esse neminem quem non superare possint.
 
[8] Ad haec Caesar quae visum est respondit; sed exitus fuit orationis:
sibi nullam cum iis amicitiam esse posse, si in Gallia remanerent; neque
verum esse, qui suos fines tueri non potuerint alienos occupare; neque
ullos in Gallia vacare agros qui dari tantae praesertim multitudini sine
iniuria possint; sed licere, si velint, in Ubiorum finibus considere,
quorum sint legati apud se et de Sueborum iniuriis querantur et a se
auxilium petant: hoc se Ubiis imperaturus.
 
[9] Legati haec se ad suos relaturos dixerunt et re deliberata post diem
tertium ad Caesarem reversuros: interea ne propius se castra moveret
petierunt. Ne id quidem Caesar ab se impetrari posse dixit. Cognoverat enim
magnam partem equitatus ab iis aliquot diebus ante praedandi frumentandi
causa ad Ambivaritos trans Mosam missam: hos expectari equites atque eius
rei causa moram interponi arbitrabatur.
 
[10] [Mosa profluit ex monte Vosego, qui est in finibus Lingonum, et parte
quadam ex Rheno recepta, quae appellatur Vacalus insulam efficit Batavorum,
in Oceanum influit neque longius ab Oceano milibus passuum LXXX in Rhenum
influit. Rhenus autem oritur ex Lepontiis, qui Alpes incolunt, et longo
spatio per fines Nantuatium, Helvetiorum, Sequanorum, Mediomatricorum,
Tribocorum, Treverorum citatus fertur et, ubi Oceano adpropinquavit, in
plures diffluit partes multis ingentibus insulis effectis, quarum pars
magna a feris barbaris nationibus incolitur, ex quibus sunt qui piscibus
atque ovis avium vivere existimantur, multis capitibus in Oceanum influit.]
 
[11] Caesar cum ab hoste non amplius passuum XII: milibus abesset, ut erat
constitutum, ad eum legati revertuntur; qui in itinere congressi magnopere
ne longius progrederetur orabant. Cum id non impetrassent, petebant uti ad
eos [equites] qui agmen antecessissent praemitteret eos pugna prohiberet,
sibique ut potestatem faceret in Ubios legatos mittendi; quorum si
principes ac senatus sibi iure iurando fidem fecisset, ea condicione quae a
Caesare ferretur se usuros ostendebant: ad has res conficiendas sibi tridui
spatium daret. Haec omnia Caesar eodem illo pertinere arbitrabatur ut
tridui mora interposita equites eorum qui abessent reverterentur; tamen
sese non longius milibus passuum IIII aquationis causa processurum eo die
dixit: huc postero die quam frequentissimi convenirent, ut de eorum
postulatis cognosceret. Interim ad praefectos, qui cum omni equitatu
antecesserant, mittit qui nuntiarent ne hostes proelio lacesserent, et si
ipsi lacesserentur, sustinerent quoad ipse cum exercitu propius
accessisset.
 
[12] At hostes, ubi primum nostros equites conspexerunt, quorum erat V
milium numerus, cum ipsi non amplius DCCC equites haberent, quod ii qui
frumentandi causa erant trans Mosam profecti nondum redierant, nihil
timentibus nostris, quod legati eorum paulo ante a Caesare discesserant
atque is dies indutiis erat ab his petitus, impetu facto celeriter nostros
perturbaverunt; rursus his resistentibus consuetudine sua ad pedes
desiluerunt subfossis equis compluribus nostris deiectis reliquos in fugam
coniecerunt atque ita perterritos egerunt ut non prius fuga desisterent
quam in conspectum agminis nostri venissent. In eo proelio ex equitibus
nostris interficiuntur IIII et LXX, in his vir fortissimus Piso Aquitanus,
amplissimo genere natus, cuius avus in civitate sua regnum obtinuerat
amicus a senatu nostro appellatus. Hic cum fratri intercluso ab hostibus
auxilium ferret, illum ex periculo eripuit, ipse equo vulnerato deiectus,
quoad potuit, fortissime restitit; cum circumventus multis vulneribus
acceptis cecidisset atque id frater, qui iam proelio excesserat, procul
animadvertisset, incitato equo se hostibus obtulit atque interfectus est.
 
[13] Hoc facto proelio Caesar neque iam sibi legatos audiendos neque
condiciones accipiendas arbitrabatur ab iis qui per dolum atque insidias
petita pace ultro bellum intulissent; expectare vero dum hostium copiae
augerentur equitatus reverteretur summae dementiae esse iudicabat, et
cognita Gallorum infirmitate quantum iam apud eos hostes uno proelio
auctoritatis essent consecuti sentiebat; quibus ad consilia capienda nihil
spatii dandum existimabat. His constitutis rebus et consilio cum legatis et
quaestore communicato, ne quem diem pugnae praetermitteret, oportunissima
res accidit, quod postridie eius diei mane eadem et perfidia et simulatione
usi Germani frequentes, omnibus principibus maioribusque natu adhibitis, ad
eum in castra venerunt, simul, ut dicebatur, sui purgandi causa, quod
contra atque esset dictum et ipsi petissent, proelium pridie commisissent,
simul ut, si quid possent, de indutiis fallendo impetrarent. Quos sibi
Caesar oblatos gavisus illos retineri iussit; ipse omnes copias castris D
eduxit equitatumque, quod recenti proelio perterritum esse existimabat,
agmen subsequi iussit.
 
[14] Acie triplici instituta et celeriter VIII milium itinere confecto,
prius ad hostium castra pervenit quam quid ageretur Germani sentire
possent. Qui omnibus rebus subito perterriti et celeritate adventus nostri
et discessu suorum, neque consilii habendi neque arma capiendi spatio dato
perturbantur, copiasne adversus hostem ducere an castra defendere an fuga
salutem petere praestaret. Quorum timor cum fremitu et concursu
significaretur, milites nostri pristini diei perfidia incitati in castra
inruperunt. Quo loco qui celeriter arma capere potuerunt paulisper nostris
restiterunt atque inter carros impedimenta proelium commiserunt; at reliqua
multitudo puerorum mulierum (nam eum omnibus suis domo excesserant Rhenum
transierant) passim fugere coepit, ad quos consectandos Caesar equitatum
misit.
 
[15] Germani post tergum clamore audito, eum suos interfiei viderent, armis
abiectis signis militaribus relictis se ex castris eiecerunt, et eum ad
confluentem Mosae et Rheni pervenissent, reliqua fuga desperata, magno
numero interfecto, reliqui se in flumen praecipitaverunt atque ibi timore,
lassitudine, vi fluminis oppressi perierunt. Nostri ad unum omnes
incolumes, perpaucis vulneratis, ex tanti belli timore, cum hostium numerus
capitum CCCCXXX milium fuisset, se in castra receperunt. Caesar iis quos in
castris retinuerat discedendi potestatem fecit. Illi supplicia cruciatusque
Gallorum veriti, quorum agros vexaverant, remanere se apud eum velle
dixerunt. His Caesar libertatem concessit.
 
[16] Germanico bello confecto multis de causis Caesar statuit sibi Rhenum
esse transeundum; quarum illa fuit iustissima quod, cum videret Germanos
tam facile impelli ut in Galliam venirent, suis quoque rebus eos timere
voluit, cum intellegerent et posse et audere populi Romani exercitum Rhenum
transire. Accessit etiam quod illa pars equitatus Usipetum et Tencterorum,
quam supra commemoravi praedandi frumentandi causa Mosam transisse neque
proelio interfuisse, post fugam suorum se trans Rhenum in fines Sugambrorum
receperat seque cum his coniunxerat. Ad quos cum Caesar nuntios misisset,
qui postularent eos qui sibi Galliae bellum intulissent sibi dederent,
responderunt: populi Romani imperium Rhenum finire; si se invito Germanos
in Galliam transire non aequum existimaret, cur sui quicquam esse imperii
aut potestatis trans Rhenum postularet? Ubii autem, qui uni ex
Transrhenanis ad Caesarem legatos miserant, amicitiam fecerant, obsides
dederant, magnopere orabant ut sibi auxilium ferret, quod graviter ab
Suebis premerentur; vel, si id facere occupationibus rei publicae
prohiberetur, exercitum modo Rhenum transportaret: id sibi ad auxilium
spemque reliqui temporis satis futurum. Tantum esse nomen atque opinionem
eius exercitus Ariovisto pulso et hoc novissimo proelio facto etiam ad
ultimas Germanorum nationes, uti opinione et amicitia populi Romani tuti
esse possint. Navium magnam copiam ad transportandum exercitum
pollicebantur.
 
[17] Caesar his de causis quas commemoravi Rhenum transire decrevat; sed
navibus transire neque satis tutum esse arbitrabatur neque suae neque
populi Romani dignitatis esse statuebat. Itaque, etsi summa difficultas
faciendi pontis proponebatur propter latitudinem, rapiditatem
altitudinemque fluminis, tamen id sibi contendendum aut aliter non
traducendum exercitum existimabat. Rationem pontis hanc instituit. Tigna
bina sesquipedalia. paulum ab imo praeacuta dimensa ad altitudinem fluminis
intervallo pedum duorum inter se iungebat. Haec cum machinationibus immissa
in flumen defixerat fistucisque adegerat, non sublicae modo derecte ad
perpendiculum, sed prone ac fastigate, ut secundum naturam fluminis
procumberent, iis item contraria duo ad eundem modum iuncta intervallo
pedum quadragenum ab inferiore parte contra vim atque impetu fluminis
conversa statuebat. Haec utraque insuper bipedalibus trabibus immissis,
quantum eorum tignorum iunctura distabat, binis utrimque fibulis ab extrema
parte distinebantur; quibus disclusis atque in contrariam partem revinctis,
tanta erat operis firmitudo atque ea rerum natura ut, quo maior vis aquae
se incitavisset, hoc artius inligata tenerentur. Haec derecta materia
iniecta contexebantur ac longuriis cratibusque consternebantur; ac nihilo
setius sublicae et ad inferiorem partem fluminis oblique agebantur, quae
pro ariete subiectae et cum omni opere coniunctae vim fluminis exciperent,
et aliae item supra pontem mediocri spatio, ut, si arborum trunci sive
naves deiciendi operis causa essent a barbaris missae, his defensoribus
earum rerum vis minueretur neu ponti nocerent.
 
[18] Diebus X, quibus materia coepta erat comportari, omni opere effecto
exercitus traducitur. Caesar ad utramque partem pontis firmo praesidio
relicto in fines Sugambrorum contendit. Interim a compluribus civitatibus
ad eum legati veniunt; quibus pacem atque amicitiam petentibus liberaliter
respondet obsidesque ad se adduci iubet. At Sugambri, ex eo tempore quo
pons institui coeptus est fuga comparata, hortantibus iis quos ex Tencteris
atque Usipetibus apud se habebant, finibus suis excesserant suaque omnia
exportaverant seque in solitudinem ac silvas abdiderant.
 
[19] Caesar paucos dies in eorum finibus moratus, omnibus vicis
aedificiisque incensis frumentisque succisis, se in fines Ubiorum recepit
atque his auxilium suum pollicitus, si a Suebis premerentur, haec ab iis
cognovit: Suebos, postea quam per exploratores pontem fieri comperissent,
more suo concilio habito nuntios in omnes partes dimisisse, uti de oppidis
demigrarent, liberos, uxores suaque omnia in silvis deponerent atque omnes
qui arma ferre possent unum in locum convenirent. Hunc esse delectum medium
fere regionum earum quas Suebi obtinerent; hic Romanorum adventum expectare
atque ibi decertare constituisse. Quod ubi Caesar comperit, omnibus iis
rebus confectis, quarum rerum causa exercitum traducere constituerat, ut
Germanis metum iniceret, ut Sugambros ulcisceretur, ut Ubios obsidione
liberaret, diebus omnino XVIII trans Rhenum consumptis, satis et ad laudem
et ad utilitatem profectum arbitratus se in Galliam recepit pontemque
rescidit.
 
[20] Exigua parte aestatis reliqua Caesar, etsi in his locis, quod omnis
Gallia ad septentriones vergit, maturae sunt hiemes, tamen in Britanniam
proficisci contendit, quod omnibus fere Gallicis bellis hostibus nostris
inde subministrata auxilia intellegebat, et si tempus anni ad bellum
gerendum deficeret, tamen magno sibi usui fore arbitrabatur, si modo
insulam adiisset, genus hominum perspexisset, loca, portus, aditus
cognovisset; quae omnia fere Gallis erant incognita. Neque enim temere
praeter mercatores illo adit quisquam, neque his ipsis quicquam praeter
oram maritimam atque eas regiones quae sunt contra Galliam notum est.
Itaque vocatis ad se undique mercatoribus, neque quanta esset insulae
magnitudo neque quae aut quantae nationes incolerent, neque quem usum belli
haberent aut quibus institutis uterentur, neque qui essent ad maiorem
navium multitudinem idonei portus reperire poterat.
 
[21] Ad haec cognoscenda, prius quam periculum faceret, idoneum esse
arbitratus C. Volusenum cum navi longa praemittit. Huic mandat ut
exploratis omnibus rebus ad se quam primum revertatur. Ipse cum omnibus
copiis in Morinos proficiscitur, quod inde erat brevissimus in Britanniam
traiectus. Huc naves undique ex finitimis regionibus et quam superiore
aestate ad Veneticum bellum fecerat classem iubet convenire. Interim,
consilio eius cognito et per mercatores perlato ad Britannos, a compluribus
insulae civitatibus ad eum legati veniunt, qui polliceantur obsides dare
atque imperio populi Romani obtemperare. Quibus auditis, liberaliter
pollicitus hortatusque ut in ea sententia permanerent, eos domum remittit
et cum iis una Commium, quem ipse Atrebatibus superatis regem ibi
constituerat, cuius et virtutem et consilium probabat et quem sibi fidelem
esse arbitrabatur cuiusque auctoritas in his regionibus magni habebatur,
mittit. Huic imperat quas possit adeat civitates horteturque ut populi
Romani fidem sequantur seque celeriter eo venturum nuntiet. Volusenus
perspectis regionibus omnibus quantum ei facultatis dari potuit, qui navi
egredi ac se barbaris committere non auderet, V. die ad Caesarem revertitur
quaeque ibi perspexisset renuntiat.
 
[22] Dum in his locis Caesar navium parandarum causa moratur, ex magna
parte Morinorum ad eum legati venerunt, qui se de superioris temporis
consilio excusarent, quod homines barbari et nostrae consuetudinis imperiti
bellum populo Romano fecissent, seque ea quae imperasset facturos
pollicerentur. Hoc sibi Caesar satis oportune accidisse arbitratus, quod
neque post tergum hostem relinquere volebat neque belli gerendi propter
anni tempus facultatem habebat neque has tantularum rerum occupationes
Britanniae anteponendas iudicabat, magnum iis numerum obsidum imperat.
Quibus adductis eos in fidem recipit. Navibus circiter LXXX onerariis
coactis contractisque, quot satis esse ad duas transportandas legiones
existimabat, quod praeterea navium longarum habebat quaestori, legatis
praefectisque distribuit. Huc accedebant XVIII onerariae naves, quae ex eo
loco a milibus passuum VIII vento tenebantur quo minus in eundem portum
venire possent: has equitibus tribuit. Reliquum exercitum Q. Titurio Sabino
et L. Aurunculeio Cottae legatis in Menapios atque in eos pagos Morinorum a
quibus ad eum legati non venerant ducendum dedit. P. Sulpicium Rufum
legatum cum eo praesidio quod satis esse arbitrabatur portum tenere iussit.
 
[23] His constitutis rebus, nactus idoneam ad navigandum tempestatem III.
fere vigilia solvit equitesque in ulteriorem portum progredi et naves
conscendere et se sequi iussit. A quibus cum paulo tardius esset
administratum, ipse hora diei circiter IIII. cum primis navibus Britanniam
attigit atque ibi in omnibus collibus expositas hostium copias armatas
conspexit. Cuius loci haec erat natura atque ita montibus angustis mare
continebatur, uti ex locis superioribus in litus telum adigi posset. Hunc
ad egrediendum nequaquam idoneum locum arbitratus, dum reliquae naves eo
convenirent ad horam nonam in ancoris expectavit. Interim legatis
tribunisque militum convocatis et quae ex Voluseno cognovisset et quae
fieri vellet ostendit monuitque, ut rei militaris ratio, maximeque ut
maritimae res postularent, ut, cum celerem atque instabilem motum haberent,
ad nutum et ad tempus D omnes res ab iis administrarentur. His dimissis, et
VII ab eo loco progressus aperto ac plano litore naves constituit.
 
[24] At barbari, consilio Romanorum cognito praemisso equitatu et
essedariis, quo plerumque genere in proeliis uti consuerunt, reliquis
copiis subsecuti nostros navibus egredi prohibebant. Erat ob has causas
summa difficultas, quod naves propter magnitudinem nisi in alto constitui
non poterant, militibus autem, ignotis locis, impeditis manibus, magno et
gravi onere armorum oppressis simul et de navibus desiliendum et in
auctibus consistendum et cum hostibus erat pugnandum, cum illi aut ex arido
aut paulum in aquam progressi omnibus membris expeditis, notissimis locis,
audacter tela coicerent et equos insuefactos incitarent. Quibus rebus
nostri perterriti atque huius omnino generis pugnae imperiti, non eadem
alacritate ac studio quo in pedestribus uti proeliis consuerant utebantur.
 
[25] Quod ubi Caesar animadvertit, naves longas, quarum et species erat
barbaris inusitatior et motus ad usum expeditior, paulum removeri ab
onerariis navibus et remis incitari et ad latus apertum hostium constitui
atque inde fundis, sagittis, tormentis hostes propelli ac submoveri iussit;
quae res magno usui nostris fuit. Nam et navium figura et remorum motu et
inusitato genere tormentorum permoti barbari constiterunt ac paulum modo
pedem rettulerunt. Atque nostris militibus cunctantibus, maxime propter
altitudinem maris, qui X legionis aquilam gerebat, obtestatus deos, ut ea
res legioni feliciter eveniret, ' desilite', inquit, ' milites, nisi vultis
aquilam hostibus prodere; ego certe meum rei publicae atque imperatori
officium praestitero.' Hoc cum voce magna dixisset, se ex navi proiecit
atque in hostes aquilam ferre coepit. Tum nostri cohortati inter se, ne
tantum dedecus admitteretur, universi ex navi desiluerunt. Hos item ex
proximis primi navibus cum conspexissent, subsecuti hostibus
adpropinquaverunt.
 
[26] Pugnatum est ab utrisque acriter. Nostri tamen, quod neque ordines
servare neque firmiter insistere neque signa subsequi poterant atque alius
alia ex navi quibuscumque signis occurrerat se adgregabat, magnopere
perturbabantur; hostes vero, notis omnibus vadii, ubi ex litore aliquos
singulares ex navi egredientes conspexerant, incitatis equis impeditos
adoriebantur, plures paucos circumsistebant, alii ab latere aperto in
universos tela coiciebant. Quod cum animadvertisset Caesar, scaphas
longarum navium, item speculatoria navigia militibus compleri iussit, et
quos laborantes conspexerat, his subsidia submittebat. Nostri, simul in
arido constiterunt, suis omnibus consecutis, in hostes impetum fecerunt
atque eos in fugam dederunt; neque longius prosequi potuerunt, quod equites
cursum tenere atque insulam capere non potuerant. Hoc unum ad pristinam
fortunam Caesari defuit.
 
[27] Hostes proelio superati, simul atque se ex fuga: receperunt, statim ad
Caesarem legatos de pace miserunt; obsides sese daturos quaeque imperasset
facturos polliciti sunt. Una cum his legatis Commius Atrebas venit, quem
supra demonstraveram a Caesare in Britanniam praemissum. Hunc illi e navi
egressum, cum ad eos oratoris modo Caesaris mandata deferret,
comprehenderant atque in vincula coniecerant; tum proelio facto remiserunt
et in petenda pace eius rei culpam in multitudinem contulerunt et propter
imprudentiam ut ignosceretur petiverunt. Caesar questus quod, cum ultro in
continentem legatis missis pacem ab se petissent, bellum sine causa
intulissent, ignoscere se imprudentiae dixit obsidesque imperavit; quorum
illi partem statim dederunt, partem ex longinquioribus locis arcessitam
paucis diebus sese daturos dixerunt. Interea suos in agros remigrare
iusserunt, principesque undique convenire et se civitatesque suas Caesari
commendare coeperunt.
 
[28] His rebus pace confirmata, post diem quartum quam est in Britanniam
ventum naves XVIII, de quibus supra demonstratum est, quae equites
sustulerant, ex superiore portu leni vento solverunt. Quae cum
adpropinquarent Britanniae et ex castris viderentur, tanta tempestas subito
coorta est ut nulla earum cursum tenere posset, sed aliae eodem unde erant
profectae referrentur, aliae ad inferiorem partem insulae, quae est propius
solis occasum, magno suo cum periculo deicerentur; quae tamen ancoris
iactis cum fluctibus complerentur, necessario adversa nocte in altum
provectae continentem petierunt.
 
[29] Eadem nocte accidit ut esset luna plena, qui dies a maritimos aestus
maximos in Oceano efficere consuevit, nostrisque id erat incognitum. Ita
uno tempore et longas naves, [quibus Caesar exercitum transportandum
curaverat,] quas Caesar in aridum subduxerat, aestus complebat, et
onerarias, quae ad ancoras erant deligatae, tempestas adflictabat, neque
ulla nostris facultas aut administrandi ` aut auxiliandi dabatur.
Compluribus navibus fractis, reliquae cum essent funibus, ancoris
reliquisque armamentis amissis ad navigandum inutiles, magna, id quod
necesse erat accidere, totius exercitus perturbatio facta est. Neque enim
naves erant aliae quibus reportari possent, et omnia deerant quae ad
reficiendas naves erant usui, et, quod omnibus constabat hiemari in Gallia
oportere, frumentum in his locis in hiemem provisum non erat.
 
[30] Quibus rebus cognitis, principes Britanniae, qui post proelium ad
Caesarem convenerant, inter se conlocuti, cum et equites et naves et
frumentum Romanis deesse intellegerent et paucitatem militum ex castrorum
exiguitate cognoscerent, quae hoc erant etiam angustior quod sine
impedimentis Caesar legiones transportaverat, optimum factu esse duxerunt
rebellione facta frumento commeatuque nostros prohibere et rem in hiemem
producere, quod his superatis aut reditu interclusis neminem postea belli
inferendi causa in Britanniam transiturum confidebant. Itaque rursus
coniuratione facta paulatim ex castris discedere et suos clam ex agris
deducere coeperunt.
 
[31] At Caesar, etsi nondum eorum consilia cognoverat, tamen et ex eventu
navium suarum et ex eo quod obsides dare intermiserant fore id quod accidit
suspicabatur. Itaque ad omnes casus subsidia comparabat. Nam et frumentum
ex agris cotidie in castra conferebat et, quae gravissime adflictae erant
naves, earum materia atque aere ad reliquas reficiendas utebatur et quae ad
eas res erant usui ex continenti comportari iubebat. Itaque, cum summo
studio a militibus administraretur, XII navibus amissis, reliquis ut
navigari satis commode posset effecit.
 
[32] Dum ea geruntur, legione ex consuetudine una frumentatum missa, quae
appellabatur VII., neque ulla ad id tempus belli suspicione interposita,
cum pars hominum in agris remaneret, pars etiam in castra ventitaret, ii
qui pro portis castrorum in statione erant Caesari nuntiaverunt pulverem
maiorem quam consuetudo ferret in ea parte videri quam in partem legio iter
fecisset. Caesar---id quod erat---suspicatus aliquid novi a barbaris initum
consilii, cohortes quae in statione erant secum in eam partem proficisci,
ex reliquis duas in stationem succedere, reliquas armari et confestim sese
subsequi iussit. Cum paulo longius a castris processisset, suos ab hostibus
premi atque aegre sustinere et conferta legione ex omnibus partibus tela
coici animadvertit. Nam quod omni ex reliquis partibus demesso frumento
pars una erat reliqua, suspicati hostes huc nostros esse venturos noctu in
silvis delituerant; tum dispersos depositis armis in metendo occupatos
Subito adorti paucis interfectis reliquos incertis ordinibus
perturbaverant, simul equitatu atque essedis circumdederant.
 
[33] Genus hoc est ex essedis pugnae. Primo per omnes partes perequitant et
tela coiciunt atque ipso terrore equorum et strepitu rotarum ordines
plerumque perturbant, et cum se inter equitum turmas insinuaverunt, ex
essedis desiliunt et pedibus proeliantur. Aurigae interim paulatim ex
proelio excedunt atque ita currus conlocant ut, si illi a multitudine
hostium premantur, expeditum ad quos receptum habeant. Ita mobilitatem
equitum, stabilitatem peditum in proeliis praestant, ac tantum usu
cotidiano et exercitatione efficiunt uti in declivi ac praecipiti loco
incitatos equos sustinere et brevi moderari ac flectere et per temonem
percurrere et in iugo insistere et se inde in currus citissime recipere
consuerint.
 
[34] Quibus rebus perturbatis nostris [novitate pugnae] tempore
oportunissimo Caesar auxilium tulit: namque eius adventu hostes
constiterunt, nostri se ex timore receperunt. Quo facto, ad lacessendum
hostem et committendum proelium alienum esse tempus arbitratus suo se loco
continuit et brevi tempore intermisso in castra legiones reduxit. Dum haec
geruntur, nostris omnibus occupatis qui erant in agris reliqui
discesserunt. Secutae sunt continuos complures dies tempeststes, quae et
nostros in castris continerent et hostem a pugna prohiberent. Interim
barbari nuntios in omnes partes dimiserunt paucitatemque nostrorum militum
suis praedicaverunt et quanta praedae faciendae atque in perpetuum sui
liberandi facultas daretur, si Romanos castris expulissent, demonstra;
verunt. His rebus celeriter magna multitudine peditatus equitatusque coacta
ad castra venerunt.
 
[35] Caesar, etsi idem quod superioribus diebus acciderat fore videbat, ut,
si essent hostes pulsi, celeritate periculum effugerent, tamen nactus
equites circiter XXX, quos Commius Atrebas, de quo ante dictum est, secum
transportaverat, legiones in acie pro castris constituit. Commisso proelio
diutius nostrorum militum impetum hostes ferre non potuerunt ac terga
verterunt. Quos tanto spatio secuti quantum cursu et viribus efficere
potuerunt, complures ex iis occiderunt, deinde omnibus longe lateque
aedificiis incensis se in castra receperunt.
 
[36] Eodem die legati ab hostibus missi ad Caesarem de pace venerunt. His
Caesar numerum obsidum quem ante imperaverat duplicavit eosque in
continentem adduci iussit, quod propinqua die aequinoctii infirmis navibus
hiemi navigationem subiciendam non existimabat. Ipse idoneam tempestatem
nactus paulo post mediam noctem naves solvit, quae omnes incolumes ad
continentem pervenerunt; sed ex iis onerariae duae eosdem portus quos
reliquae capere non potuerunt et paulo infra delatae sunt.
 
[37] Quibus ex navibus cum essent expositi milites circiter CCC atque in
castra contenderent, Morini, quos Caesar in Britanniam proficiscens pacatos
reliquerat, spe praedae adducti primo non ita magno suorum numero
circumsteterunt ac, si sese interfici nollent, arma ponere iusserunt. Cum
illi orbe facto sese defenderent, celeriter ad clamorem hominum circiter
milia VI convenerunt; Qua re nuntiata, Caesar omnem ex castris equitatum
suis auxilio misit. Interim nostri milites impetum hostium sustinuerunt
atque amplius horis IIII fortissime pugnaverunt et paucis vulneribus
acceptis complures ex iis occiderunt. Postea vero quam equitatus noster in
conspectum venit, hostes abiectis armis terga verterunt magnusque eorum
numerus est occisus.
 
[38] Caesar postero die T. Labienum legatum cum iis legionibus quas ex
Britannia reduxerat in Morinos qui rebellionem fecerant misit. Qui cum
propter siccitates paludum quo se reciperent non haberent, quo perfugio
superiore anno erant usi, omnes fere in potestatem Labieni venerunt. At Q.
Titurius et L. Cotta legati, qui in Menapiorum fines legiones duxerant,
omnibus eorum agris vastatis, frumentis succisis, aedificiis incensis, quod
Menapii se omnes in densissimas silvas abdiderant, se ad Caesarem
receperunt. Caesar in Belgis omnium legionum hiberna constituit. Eo duae
omnino civitates ex Britannia obsides miserunt, reliquae neglexerunt. His
rebus gestis ex litteris Caesaris dierum XX supplicatio a senatu decreta
est.
==Liber V==
[1] L. Domitio Ap. Claudio consulibus, discedens ab hibernis Caesar in
Italiam, ut quotannis facere consuerat, legatis imperat quos legionibus
praefecerat uti quam plurimas possent hieme naves aedificandas veteresque
reficiendas curarent. Earum modum formamque demonstrat. Ad celeritatem
onerandi subductionesque paulo facit humiliores quam quibus in nostro mari
uti consuevimus, atque id eo magis, quod propter crebras commutationes
aestuum minus magnos ibi fluctus fieri cognoverat; ad onera, ad
multitudinem iumentorum transportandam paulo latiores quam quibus in
reliquis utimur maribus. Has omnes actuarias imperat fieri, quam ad rem
multum humilitas adiuvat. Ea quae sunt usui ad armandas naves ex Hispania
apportari iubet. Ipse conventibui Galliae citeribris peractis in Illyricum
proficiscitur, quod a Pirustis finitimam partem provinciae incursionibus
vastari audiebat. Eo cum venisset, civitatibus milites imperat certumque in
locum convenire iubet. Qua re nuntiata Pirustae legatos ad eum mittunt qui
doceant nihil earum rerum publico factum consilio, seseque paratos esse
demonstrant omnibus rationibus de iniuriis satisfacere. Accepta oratione
eorum Caesar obsides imperat eosque ad certam diem adduci iubet; nisi ita
fecerint, sese bello civitatem persecuturum demonstrat. Eis ad diem
adductis, ut imperaverat, arbitros inter civitates dat qui litem aestiment
poenamque constituant.
 
[2] His confectis rebus conventibusque peractis, in citeriorem Galliam
revertitur atque inde ad exercitum proficiscitur. Eo cum venisset,
circuitis omnibus hibernis, singulari militum studio in sumrma omnium rerum
inopia circiter sescentas eius generis cuius supra demonstravimus naves et
longas XXVIII invenit instructas neque multum abesse ab eo quin paucis
diebus deduci possint. Collaudatis militibus atque eis qui negotio
praefuerant, quid fieri velit ostendit atque omnes ad portum Itium
convenire iubet, quo ex portu commodissimum in Britanniam traiectum esse
cognoverat, circiter milium passuum XXX transmissum a continenti: huic rei
quod satis esse visum est militum reliquit. Ipse cum legionibus expeditis
IIII et equitibus DCCC in fines Treverorum proficiscitur, quod hi neque ad
concilia veniebant neque imperio parebant Germanosque Transrhenanos so
icitare dicebantur.
 
[3] Haec civitas longe plurimum totius Galliae equitatu valet magnasque
habet copias peditum Rhenumque, ut supra demonstravimus, tangit. In ea
civitate duo de principatu inter se contendebant, Indutiomarus et
Cingetorix; e quibus alter, simul atque de Caesaris legionumque adventu
cognitum est, ad eum venit, se suosque omnes in offlcio futuros neque ab
amicitia populi Romani defecturos confirmavit quaeque in Treveris
gererentur ostendit. At Indutiomarus equitatum peditatumque cogere, eisque
qui per aetatem in armis esse non poterant in silvam Arduennam abditis,
quae ingenti magnitudine per medios fines Treverorum a flumine Rheno ad
initium Remorum pertinet, bellum parare instituit. Sed posteaquam nonnulli
principes ex ea civitate et familiaritate Cingetorigis adducti et adventu
nostri exercitus perterriti ad Caesarem venerunt et de suis privatim rebus
ab eo petere coeperunt, quoniam civitati consulere non possent, veritus ne
ab omnibus desereretur Indutiomarus legatos ad Caesarem mittit: Sese
idcirco ab suis discedere atque ad eum venire noluisse, quo facilius
civitatem in offlcio contineret, ne omnis nobilitatis discessu plebs
propter imprudentiam laberetur: itaque esse civitatem in sua potestate,
seseque, si Caesar permitteret, ad eum in castra venturum, suas
civitatisque fortunas eius fidei permissurum.
 
[4] Caesar, etsi intellegebat qua de causa ea dicerentur quaeque eum res ab
instituto consilio deterreret, tamen, ne aestatem in Treveris consumere
cogeretur omnibus ad Britannicum bellum rebus comparatis, Indutiomarum ad
se cum CC obsidibus venire iussit. His adductis, in eis filio propinquisque
eius omnibus, quos nominatim evocaverat, consolatus Indutiomarum
hortatusque est uti in officio maneret; nihilo tamen setius principibus
Treverorum ad se convocatis hos singillatim Cingetorigi conciliavit, quod
cum merito eius a se fieri intellegebat, tum magni interesse arbitrabatur
eius auctoritatem inter suos quam plurimum valere, cuius tam egregiam in se
voluntatem perspexisset. Id tulit factum graviter Indutiomarus, suam
gratiam inter suos minui, et, qui iam ante inimico in nos animo fuisset,
multo gravius hoc dolore exarsit.
 
[5] His rebus constitutis Caesar ad portum Itium cum legionibus pervenit.
Ibi cognoscit LX naves, quae in Meldis factae erant, tempestate reiectas
cursum tenere non potuisse atque eodem unde erant profectae revertisse;
reliquas paratas ad navigandum atque omnibus rebus instructas invenit.
Eodem equitatus totius Galliae convenit, numero milium quattuor,
principesque ex omnibus civitatibus; ex quibus perpaucos, quorum in se
fidem perspexerat, relinquere in Gallia, reliquos obsidum loco secum ducere
decreverat, quod, cum ipse abesset, motum Galliae verebatur.
 
[6] Erat una cum ceteris Dumnorix Aeduus, de quo ante ab nobis dictum est.
Hunc secum habere in primis constituerat, quod eum cupidum rerum novarum,
cupidum imperi, magru animi, magnae inter Gallos auctoritatis cognoverat.
Accedebat huc quod in concilio Aeduorum Dumnorix dixerat sibi a Caesare
regnum civitatis deferri; quod dictum Aedui graviter ferebant, neque
recusandi aut deprecandi causa legatos ad Caesarem mittere audebant. Id
factum es suis hospitibus Caesar cognoverat. Ille omnibus primo precibus
petere contendit ut in Gallia relinqueretur, partim quod insuetus navigandi
mare timeret, partim quod religionibus impediri sese diceret. Posteaquam id
obstinate sibi negari vidit, omni spe impetrandi adempta principes Galliae
sollicitare, sevocare singulos hortarique coepit uti in continenti
remanerent metu territare: non sine causa fieri, ut Gallia omni nobilitate
spoliaretur; id esse consilium Caesaris, ut quos in conspectu Galliae
interficere vereretur, hos omnes in Britanniam traductos necaret; fidem
reliquis interponere, iusiurandum poscere, ut quod esse ex usu Galliae
intellexissent communi consilio administrarent. Haec a compluribus ad
Caesarem deferebantur.
 
[7] Qua re cognita Caesar, quod tantum civitati Aeduae dignitatis
tribuebat, coercendum atque deten endum quibuscumque rebus posset
Dumnorigem statuebat; quod longius eius amentiam progredi videbat,
prospiciendum, ne quid sibi ac rei publicae nocere posset. Itaque dies
circiter XXV in eo loco commoratus, quod Carus ventus navigationem
impediebat, qui magnam partem omnis temporis in his locis flare consuevit,
dabat operam ut in officio Dumnorigem contineret, nihilo tamen setius omnia
eius consilia cognosceret: tandem idoneam nactus tempestatem milites
equitesque conscendere in naves iubet. At omnium impeditis animis Dumnorix
cum equitibus Aeduorum a castris insciente Caesare domum discedere coepit.
Qua re nuntiata Caesar intermissa profectione atque omnibus rebus
postpositis magnam partem equitatus ad eum insequendum mittit retrahique
imperat; si vim faciat neque pareat, interfici iubet, nihil hunc se absente
pro sano facturum arbitratus, qui praesentis imperium neglexisset. Ille
enim revocatus resistere ac se manu defendere suorumque fidem implorare
coepit, saepe clamitans liberum se liberaeque esse civitatis. Illi, ut erat
imperatum, circumsistunt hominem atque interficiunt: at equites Aedui ad
Caesarem omnes revertuntur.
 
[8] His rebus gestis, Labieno in continente cum tribus legionibus et
equitum milibus duobus relicto ut portus tueretur et rem frumentariam
provideret quaeque in Gallia gererentur cognosceret consiliumque pro
tempore et pro re caperet, ipse cum quinque legionibus et pari numero
equitum, quem in continenti reliquerat, ad solis occasum naves solvit et
leni Africo provectus media circiter nocte vento intermisso cursum non
tenuit, et longius delatus aestu orta luce sub sinistra Britanniam relictam
conspexit. Tum rursus aestus commutationem secutus remis contendit ut eam
partem insulae caperet, qua optimum esse egressum superiore aestate
cognoverat. Qua in re admodum fuit militum virtus laudanda, qui vectoriis
gravibusque navigiis non intermisso remigandi labore longarum navium cursum
adaequarunt. Accessum est ad Britanniam omnibus navibus meridiano fere
tempore, neque in eo loco hostis est visus; sed, ut postea Caesar ex
captivis cognovit, cum magnae manus eo convenissent, multitudine navium
perterritae, quae cum annotinis privatisque quas sui quisque commodi
fecerat amplius octingentae uno erant visae tempore, a litore discesserant
ac se in superiora loca abdiderant.
 
[9] Caesar exposito exercitu et loco castris idoneo capto, ubi ex captivis
cognovit quo in loco hostium copiae consedissent, cohortibus decem ad mare
relictis et equitibus trecentis, qui praesidio navibus essent, de tertia
vigilia ad hostes contendit, eo minus veritus navibus, quod in litore molli
atque aperto deligatas ad ancoram relinquebat, et praesidio navibus Q.
Atrium praefecit. Ipse noctu progressus milia passuum circiter XII hostium
copias conspicatus est. Illi equitatu atque essedis ad flumen progressi ex
loco superiore nostros prohibere et proelium committere coeperuut. Repulsi
ab equitatu se in silvas abdiderunt, locum nacti egregie et natura et opere
munitum, quem domestici belli, ut videbantur, causa iam ante
praeparaverant: nam crebris arboribus succisis omnes introitus erant
praeclusi. Ipsi ex silvis rari propugnabant nostrosque intra munitiones
ingredi prohibebant. At milites legionis septimae, testudine facta et
aggere ad munitiones adiecto, locum ceperunt eosque ex silvis expulerunt
paucis vulneribus acceptis. Sed eos fugientes longius Caesar prosequi
vetuit, et quod loci naturam ignorabat, et quod magna parte diei consumpta
munitioni castrorum tempus relinqui volebat.
 
[10] Postridie eius diei mane tripertito milites equitesque in expeditionem
misit, ut eos qui fugerant persequerentur. His aliquantum itineris
progressis, cum iam extremi essent in prospectu, equites a Quinto Atrio ad
Caesarem venerunt, qui nuntiarent superiore nocte maxima coorta tempestate
prope omnes naves adflictas atque in litore eiectas esse, quod neque
ancorae funesque subsisterent, neque nautae gubernatoresque vim tempestatis
pati possent; itaque ex eo concursu navium magnum esse incommodum acceptum.
 
[11] His rebus cognitis Caesar legiones equitatumque revocari atque in
itinere resistere iubet, ipse ad naves revertitur; eadem fere quae ex
nuntiis litterisque cognoverat coram perspicit, sic ut amissis circiter XL
navibus reliquae tamen refici posse magno negotio viderentur. Itaque ex
legionibus fabros deligit et ex continenti alios arcessi iubet; Labieno
scribit, ut quam plurimas posset eis legionibus, quae sunt apud eum, naves
instituat. Ipse, etsi res erat multae operae ac laboris, tamen
commodissimum esse statuit omnes naves subduci et cum castris una munitione
coniungi. In his rebus circiter dies X consumit ne nocturnis quidem
temporibus ad laborem militum intermissis. Subductis navibus castrisque
egregie munitis easdem copias, quas ante, praesidio navibus reliquit: ipse
eodem unde redierat proficiscitur. Eo cum venisset, maiores iam undique in
eum locum copiae Britannorum convenerant summa imperi bellique
administrandi communi consilio permissa Cassivellauno, cuius fines a
maritimis civitatibus fiumen dividit, quod appellatur Tamesis, a mari
circiter milia passuum LXXX. Huic superiore tempore cum reliquis
civitatibus continentia bella intercesserant; sed nostro adventu permoti
Britanni hunc toti bello imperioque praefeceraut.
 
[12] Britanniae pars interior ab eis incolitur quos natos in insula ipsi
memoria proditum dicunt, maritima ab eis, qui praedae ac belli inferendi
causa ex Belgio transierunt (qui omnes fere eis nominibus civitatum
appellantur, quibus orti ex civitatibus eo pervenerunt) et bello illato ibi
permanserunt atque agros colere coeperunt. Hominum est infinita multitudo
creberrimaque aedificia fere Gallicis consimilia, pecorum magnus numerus.
Vtuntur aut aere aut nummo aureo aut taleis ferreis ad certum pondus
examinatis pro nummo. Nascitur ibi plumbum album in mediterraneis
regionibus, in maritimis ferrum, sed eius exigua est copia; aere utuntur
importato. Materia cuiusque generis ut in Gallia est, praeter fagum atque
abietem. Leporem et gallinam et anserem gustare fas non putant; haec tamen
alunt animi voluptatisque causa. Loca sunt temperatiora quam in Gallia,
remissioribus frigoribus.
 
[13] Insula natura triquetra, cuius unum latus est contra Galliam. Huius
lateris alter angulus, qui est ad Cantium, quo fere omnes ex Gallia naves
appelluntur, ad orientem solem, inferior ad meridiem spectat. Hoc pertinet
circiter mila passuum quingenta. Alterum vergit ad Hispaniam atque
occidentem solem; qua ex parte est Hibernia, dimidio minor, ut aestimatur,
quam Britannia, sed pari spatio transmissus atque ex Gallia est in
Britanniam. In hoc medio cursu est insula, quae appellatur Mona: complures
praeterea minores subiectae insulae existimantur, de quibus insulis
nonnulli scripserunt dies continuos triginta sub bruma esse noctem. Nos
nihil de eo percontationibus reperiebamus, nisi certis ex aqua mensuris
breviores esse quam in continenti noctes videbamus. Huius est longitudo
lateris, ut fert illorum opinio, septingentorum milium. Tertium est contra
septentriones; cui parti nulla est obiecta terra, sed eius angulus lateris
maxime ad Germaniam spectat. Hoc milia passuum octingenta in longitudinem
esse existimatur. Ita omnis insula est in circuitu vicies centum milium
passuum.
 
[14] Ex his omnibus longe sunt humanissimi qui Cantium incolunt, quae regio
est maritima omnis, neque multum a Gallica differunt consuetudine.
Interiores plerique frumenta non serunt, sed lacte et carne vivunt
pellibusque sunt vestiti. Omnes vero se Britanni vitro inficiunt, quod
caeruleum efficit colorem, atque hoc horridiores sunt in pugna aspectu;
capilloque sunt promisso atque omni parte corporis rasa praeter caput et
labrum superius. Vxores habent deni duodenique inter se communes et maxime
fratres cum fratribus parentesque cum liberis; sed qui sunt ex his nati,
eorum habentur liberi, quo primum virgo quaeque deducta est.
 
[15] Equites hostium essedariique acriter proelio cum equitatu nostro in
itinere conflixerunt, tamen ut nostri omnibus partibus superiores fuerint
atque eos in silvas collesque compulerint; sed compluribus interfectis
cupidius insecuti nonnullos ex suis amiserunt. At illi intermisso spatio
imprudentibus nostris atque occupatis in munitione castrorum subito se ex
statione pro castris collocati, acriter pugnaverunt, duabusque missis
subsidio cohortibus a Caesare atque eis primis legionum duarum, cum hae
perexiguo intermisso loci spatio inter se constitissent, novo genere pugnae
perterritis nostris per medios audacissime perruperunt seque inde incolumes
receperunt. Eo die Quintus Laberius Durus, tribunus militum, interficitur.
Illi pluribus submissis cohortibus repelluntur.
 
[16] Toto hoc in genere pugnae, cum sub oculis omnium ac pro castris
dimicaretur, intellectum est nostros propter gravitatem armorum, quod neque
insequi cedentes possent neque ab signis discedere auderent, minus aptos
esse ad huius generis hostem, equites autem magno cum periculo proelio
dimicare, propterea quod illi etiam consulto plerumque cederent et, cum
paulum ab legionibus nostros removissent, ex essedis desilirent et pedibus
dispari proelio contenderent. Equestris autem proeli ratio et cedentibus et
insequentibus par atque idem periculum inferebat. Accedebat huc ut numquam
conferti sed rari magnisque intervallis proeliarentur stationesque
dispositas haberent, atque alios alii deinceps exciperent, integrique et
recentes defetigatis succederent.
 
[17] Postero die procul a castris hostes in collibus constiterunt rarique
se ostendere et lenius quam pridie nostros equites proelio lacessere
coeperunt. Sed meridie, cum Caesar pabulandi causa tres legiones atque
omnem equitatum cum Gaio Trebonio legato misisset, repente ex omnibus
partibus ad pabulatores advolaverunt, sic uti ab signis legionibusque non
absisterent. Nostri acriter in eos impetu facto reppulerunt neque finem
sequendi fecerunt, quoad subsidio confisi equites, cum post se legiones
viderent, praecipites hostes egerunt magnoque eorum numero interfecto neque
sui colligendi neque consistendi aut ex essedis desiliendi facultatem
dederunt. Ex hac fuga protinus, quae undique convenerant, auxilia
discesserunt, neque post id tempus umquam summis nobiscum copiis hostes
contenderunt.
 
[18] Caesar cognito consilio eorum ad flumen Tamesim in fines Cassivellauni
exercitum duxit; quod flumen uno omnino loco pedibus, atque hoc aegre,
transiri potest. Eo cum venisset, animum advertit ad alteram fluminis ripam
magnas esse copias hostium instructas. Ripa autem erat acutis sudibus
praefixis munita, eiusdemque generis sub aqua defixae sudes flumine
tegebantur. His rebus cognitis a captivis perfugisque Caesar praemisso
equitatu confestim legiones subsequi iussit. Sed ea celeritate atque eo
impetu milites ierunt, cum capite solo ex aqua exstarent, ut hostes impetum
legionum atque equitum sustinere non possent ripasque dimitterent ac se
fugae mandarent.
 
[19] Cassivellaunus, ut supra demonstravimus, omni deposita spe
contentionis dimissis amplioribus copiis milibus circiter quattuor
essedariorum relictis itinera nostra servabat paulumque ex via excedebat
locisque impeditis ac silvestribus sese occultabat, atque eis regionibus
quibus nos iter facturos cognoverat pecora atque homines ex agris in silvas
compellebat et, cum equitatus noster liberius praedandi vastandique causa
se in agros eiecerat, omnibus viis semitisque essedarios ex silvis
emittebat et magno cum periculo nostrorum equitum cum eis confligebat atque
hoc metu latius vagari prohibebat. Relinquebatur ut neque longius ab agmine
legionum discedi Caesar pateretur, et tantum in agris vastandis
incendiisque faciendis hostibus noceretur, quantum labore atque itinere
legionarii milites efficere poterant.
 
[20] Interim Trinobantes, prope firmissima earum regionum civitas, ex qua
Mandubracius adulescens Caesaris fidem secutus ad eum in continentem
Galliam venerat, cuius pater in ea civitate regnum obtinuerat
interfectusque erat a Cassivellauno, ipse fuga mortem vitaverat, legatos ad
Caesarem mittunt pollicenturque sese ei dedituros atque imperata facturos;
petunt, ut Mandubracium ab iniuria Cassivellauni defendat atque in
civitatem mittat, qui praesit imperiumque obtineat. His Caesar imperat
obsides quadraginta frumentumque exercitui Mandubraciumque ad eos mittit.
Illi imperata celeriter fecerunt, obsides ad numerum frumentumque miserunt.
 
[21] Trinobantibus defensis adque ab omni militum niuria prohibitis
Cenimagni, Segontiaci, Ancalites, Bibroci, Cassi legationibus missis sese
Caesari dedumt. Ab his cognoscit non longe ex eo loco oppidum Cassivellauni
abesse silvis paludibusque munitum, quo satis magnus hominum pecorisque
numerus onvenerit. Oppidum autem Britanni vocant, cum silvas impeditas
vallo atque fossa munierunt, quo incursionis hostium vitandae causa
convenire consuerunt. Eo proficiscitur cum legionibus: locum reperit
egregie natura atque opere munitum; tamen hunc duabus ex partibus oppugnare
contendit. Hostes paulisper morati militum nostrorum impetum non tulerunt
seseque alia ex parte oppidi eiecerunt. Magnus ibi numerus pecoris
repertus, multique in fuga sunt comprehensi atque interfecti.
 
[22] Dum haec in his locis geruntur, Cassivellaunus ad Cantium, quod esse
ad mare supra demonstravimus, quibus regionibus quattuor reges praeerant,
Cingetorix, Carvilius, Taximagulus, Segovax, nuntios mittit atque eis
imperat uti coactis omnibus copiis castra navalia de improviso adoriantur
atque oppugent. Ei cum ad castra venissent, nostri eruptione facta multis
eorum interfectis, capto etiam nobili duce Lugotorige suos incolumes
reduxerunt. Cassivellaunus hoc proelio nuntiato tot detrimentis acceptis,
vastatis finibus, maxime etiam permotus defectione civitatum legatos per
Atrebatem Commium de deditione ad Caesarem mittit. Caesar, cum
constituisset hiemare in continenti propter repentinos Galliae motus, neque
multum aestatis superesset, atque id facile extrahi posse intellegeret,
obsides imperat et quid in annos singulos vectigalis populo Romano
Britannia penderet constituit; interdicit atque imperat Cassivellauno, ne
Mandubracio neu Trinobantibus noceat.
 
[23] Obsidibus acceptis exercitum reducit ad mare, naves invenit refectas.
His deductis, quod et captivorum magnum numerum habebat, et nonnullae
tempestate deperierant naves, duobus commeatibus exercitum reportare
instituit. Ac sic accidit, uti ex tanto navium numero tot navigationibus
neque hoc neque superiore anno ulla omnino navis, quae milites portaret,
desideraretur; at ex eis, quae inanes ex continenti ad eum remitterentur et
prioris commeatus expositis militibus et quas postea Labienus faciendas
curaverat numero LX, perpaucae locum caperent, reliquae fere omnes
reicerentur. Quas cum aliquamdiu Caesar frustra exspectasset, ne anni
tempore a navigatione excluderetur, quod aequinoctium suberat, necessario
angustius milites collocavit ac summa tranquillitate consecuta, secunda
inita cum solvisset vigilia, prima luce terram attigit omnesque incolumes
naves perduxit.
 
[24] Subductis navibus concilioque Gallorum Samarobrivae peracto, quod eo
anno frumentum in Gallia propter siccitates angustius provenerat, coactus
est aliter ac superioribus annis exercitum in hibernis collocare
legionesque in plures civitates distribuere. Ex quibus unam in Morinos
ducendam Gaio Fabio legato dedit, alteram in Nervios Quinto Ciceroni,
tertiam in Esubios Lucio Roscio; quartam in Remis cum Tito Labieno in
confinio Treverorum hiemare iussit. Tres in Belgis collocavit: eis Marcum
Crassum quaestorem et Lucium Munatium Plancum et Gaium Trebonium legatos
praefecit. Vnam legionem, quam proxime trans Padum conscripserat, et
cohortes V in Eburones, quorum pars maxima est inter Mosam ac Rhenum, qui
sub imperio Ambiorigis et Catuvolci erant, misit. Eis militibus Quintum
Titurium Sabinum et Lucium Aurunculeium Cottam legatos praeesse iussit. Ad
hunc modum distributis legionibus facillime inopiae frumentariae sese
mederi posse existimavit. Atque harum tamen omnium legionum hiberna praeter
eam, quam Lucio Roscio im pacatissimam et quietissimam partem ducendam
dederat, milibus passuum centum continebantur. Ipse interea, quoad legiones
collocatas munitaque hiberna cognovisset, in Gallia morari constituit.
 
[25] Erat in Carnutibus summo loco natus Tasgetius, cuius maiores in sua
civitate regnum obtinuerant. Huic Caesar pro eius virtute atque in se
benevolentia, quod in omnibus bellis singulari eius onera fuerat usus,
maiorum locum restituerat. Tertium iam hunc annum regnantem inimici, multis
palam ex civitate eius auctoribus, eum interfecerunt. Defertur ea res ad
Caesarem. Ille veritus, quod ad plures pertinebat, ne civitas eorum impulsu
deficeret, Lucium Plancum cum legione ex Belgio celeriter in Carnutes
proficisci iubet ibique hiemare quorumque opera cognoverat Tasgetium
interfectum, hos comprehensos ad se mittere. Interim ab omnibus legatis
quaestoreque, quibus legiones tradiderat, certior factus est in hiberna
perventum locumque hibernis esse munitum.
 
[26] Diebus circiter XV, quibus in hiberna ventum est, initium repentini
tumultus ac defectionis ortum est ab Ambiorige et Catuvolco; qui, cum ad
fines regni sui Sabino Cottaeque praesto fuissent frumentumque in hiberna
comportavissent, Indutiomari Treveri nuntiis impulsi suos concitaverunt
subitoque oppressis lignatoribus magna manu ad castra oppugnatum venerunt.
Cum celeriter nostri arma cepissent vallumque adscendissent atque una ex
parte Hispanis equitibus emissis equestri proelio superiores fuissent,
desperata re hostes suos ab oppugnatione reduxerunt. Tum suo more
conclamaverunt, uti aliqui ex nostris ad colloquium prodiret: habere sese,
quae de re communi dicere vellent, quibus rebus controversias minui posse
sperarent.
 
[27] Mittitur ad eos colloquendi causa Gaius Arpineius, eques Romanus,
familiaris Quinti Tituri, et Quintus Iunius ex Hispania quidam, qui iam
ante missu Caesaris ad Ambiorigem ventitare consuerat; apud quos Ambiorix
ad hunc modum locutus est: Sese pro Caesaris in se beneficiis plurimum ei
confiteri debere, quod eius opera stipendio liberatus esset, quod
Aduatucis, finitimis suis, pendere consuesset, quodque ei et filius et
fratris filius ab Caesare remissi essent, quos Aduatuci obsidum numero
missos apud in servitute et catenis tenuissent; neque id, quod tecerit de
oppugnatione castrorum, aut iudicio aut voluntate sua fecisse, sed coactu
civitatis, suaque esse eiusmodi imperia, ut non minus haberet iuris in se
multitudo quam ipse in multitudinem. Civitati porro hanc fuisse belli
causam, quod repentinae Gallorum coniurationi resistere non potuerit. Id se
facile ex humilitate sua probare posse, quod non adeo sit imperitus rerum
ut suis copiis populum Romanum superari posse confidat. Sed esse Galliae
commune consilium: omnibus hibernis Caesaris oppugnandis hunc esse dictum
diem, ne qua legio alterae legioni subsidio venire posset. Non facile
Gallos Gallis negare potuisse, praesertim cum de recuperanda communi
libertate consilium initum videretur. Quibus quoniam pro pietate
satisfecerit, habere nunc se rationem offici pro beneficiis Caesaris:
monere, orare Titurium pro hospitio, ut suae ac militum saluti consulat.
Magnam manum Germanorum conductam Rhenum transisse; hanc adfore biduo.
Ipsorum esse consilium, velintne priusquam finitimi sentiant eductos ex
hibernis milites aut ad Ciceronem aut ad Labienum deducere, quorum alter
milia passuum circiter quinquaginta, alter paulo amplius ab eis absit.
Illud se polliceri et iureiurando confirmare tutum iter per fines daturum.
Quod cum faciat, et civitati sese consulere, quod hibernis levetur, et
Caesari pro eius meritis gratiam referre. Hac oratione habita discedit
Ambiorix.
 
[28] Arpineius et Iunius, quae audierunt, ad legatoc deferunt. Illi
repentina re perturbati, etsi ab hoste ea dicebantur, tamen non neglegenda
existimabant maximeque hac re permovebantur, quod civitatem ignobilem atque
humilem Eburonum sua sponte populo Romano bellum facere ausam vix erat
credendum. Itaque ad consilium rem deferunt magnaque inter eos exsistit
controversia. Lucius Aummculeius compluresque tribuni militum et primorum
ordinum centuriones nihil temere agendum neque ex hibernis iniussu Caesaris
discedendum existimabant: quantasvis [magnas] copias etiam Germanorum
sustineri posse munitis hibernis docebant: rem esse testimonio, quod primum
hostium impetum multis ultro vulneribus illatis fortissime sustinuerint: re
frumentaria non premi; interea et ex proximis hibernis et a Caesare
conventura subsidia: postremo quid esse levius aut turpius, quam auctore
hoste de summis rebus capere consilium?
 
[29] Contra ea Titurius sero facturos clamitabat, cum maiores manus hostium
adiunctis Germanis convenis sent aut cum aliquid calamitatis in proximis
hibernis esset acceptum. Brevem consulendi esse occasionem. Caesarem
arbitrari profcctum in Italiam; neque aiiter Calnutcs interficiendi Tasgeti
consilium fuisse capturos, neque Eburones, si ille adesset, tanta
contemptione nostri ad castra venturos esse. Non hostem auctorem, sed rem
spectare: subesse Rhenum; magno esse Germanis dolori Ariovisti mortem et
superiores nostras victorias; ardere Galliam tot contumeliis acceptis sub
populi Romani imperium redactam superiore gloria rei militaris exstincta.
Postremo quis hoc sibi persuaderet, sine certa re Ambiorigem ad eiusmodi
consilium descendisse? Suam sententiam in utramque partem esse tutam: si
nihil esset durius, nullo cum periculo ad proximam legionem perventuros; si
Gallia omnis cum Germanis consentiret, unam esse in celeritate positam
salutem. Cottae quidem atque eorum, qui dissentirent, consilium quem habere
exitum? In quo si non praesens periculum, at certe longinqua obsidione
fames esset timenda.
 
[30] Hac in utramque partem disputatione habita, cum a Cotta primisque
ordinibus acriter resisteretur, " Vincite," inquit, " si ita vultis,"
Sabinus, et id clariore voce, ut magna pars militum exaudiret; " neque is
sum," inquit, "qui gravissime ex vobis mortis periculo terrear: hi sapient;
si gravius quid acciderit, abs te rationem reposcent, qui, si per te
liceat, perendino die cum proximis hibernis coniuncti communem cum reliquis
belli casum sustineant, non reiecti et relegati longe ab ceteris aut ferro
aut fame intereant."
 
[31] Consurgitur ex consilio; comprehendunt utrumque et orant, ne sua
dissensione et pertinacia rem in summum periculum deducat: facilem esse
rem, seu maneant, seu proficiscantur, si modo unum omnes sentiant ac
probent; contra in dissensione nullam se salutem perspicere. Res
disputatione ad mediam noctem perducitur. Tandem dat Cotta permotuc manus:
superat sententia Sabini. Pronuntiatu prima luce ituros. Consumitur
vigiliis reliqua pars noctis, cum sua quisque miles circumspiceret, quic
secum portare posset, quid ex instrumento hibernorum relinquere cogeretur.
Omnia excogitantur, quare nec sine periculo maneatur, et languore militulr
et vigiLus periculum augeatur. Prima luce sic ex castris proficiscuntur, ut
quibus esset persuas non ab hoste, sed ab homine amicissimo Ambiorige
consilium datum, longissimo agmine maximisque impedimentis.
 
[32] At hostes, posteaquam ex nocturno fremitu vigiliicque de profectione
eorum senserunt, collocatis in sidus bipertito in silvis opportuno atque
occulto loco a milibus passuum circiter duobus Romanorum adventum
exspectabant, et cum se maior pars agminis in magnam convallem demisisset,
ex utraque parte eius vallis subito se ostenderunt novissimosque premere et
primos prohibere ascensu atque iniquissimo nostris loco proelium committere
coeperunt.
 
[33] Tum demum Titurius, qui nihil ante providisset, trepidare et
concursare cohortesque disponere, haec tamen ipsa timide atque ut eum omnia
deficere viderentur; quod plerumque eis accidere consuevit, qui in ipso
negotio consilium capere coguntur. At Cotta, qui cogitasset haec posse in
itinere accidere atque ob eam causam profectionis auctor non fuisset, nulla
in re communi saluti deerat et in appellandis cohortandisque miLtibus
imperatoris et in pugna militis officia praestabat. Cum propter
longitudinem agminis minus facile omnia per se obire et, quid quoque loco
faciendum esset, providere possent, iusserunt pronuntiare, ut impedimenta
relinquerent atque in orbem consisterent. Quod consilium etsi in eiusmodi
casu reprehendendum non est, tarmen incommode accidit: nam et nostris
militibus spem minuit et hostes ad pugnam alacriores effecit, quod non sine
summo timore et desperatione id factum videbatur. Praeterea accidit, quod
fieri necesse erat, ut vulgo milites ab signis discederent, quae quisque
eorum carissima haberet, ab impedimentis petere atque arripere properaret,
clamore et fletu omnia complerentur.
 
[34] At barbaris consilium non defuit. Nam duces eorum tota acie
pronuntiare iusserunt, ne quis ab loco discederet: illorum esse praedam
atque illis reservari quaecumque Romani reliquissent: proinde omnia in
victoria posita existimarent. Erant et virtute et studio pugnandi pares;
nostri, tametsi ab duce et a fortuna deserebantur, tamen omnem spem salutis
in virtute ponebant, et quotiens quaeque cohors procurrerat, ab ea parte
magnus numerus hostium cadebat. Qua re animadversa Ambiorix pronuntiari
iubet, ut procul tela coniciant neu propius accedant et, quam in partem
Romani impetum fecerint, cedant (levitate armorum et cotidiana
exercitatione nihil eis noceri posse), rursus se ad signa recipientes
insequantur.
 
[35] Quo praecepto ab eis diligentissime observato, cum quaepiam cohors ex
orbe excesserat atque impetum fecerat, hostes velocissime refugiebant.
Interim eam partem nudari necesse erat et ab latere aperto tela recipi.
Rursus cum in eum locum unde erant egressi reverti coeperant, et ab eis qui
cesserant et ab eis qui proximi steterant circumveniebantur; sin autem
locum tenere vellent, nec virtuti locus relinquebatur, neque ab tanta
multitudine coniecta tela conferti vitare poterant. Tamen tot incommodis
conflictati, multis vulneribus acceptis resistebant et magna parte diei
consumpta, cum a prima luce ad horam octavam pugnaretur, nihil quod ipsis
esset indignum committebant. Tum Tito Balventio, qui superiore anno primum
pilum duxerat, viro forti et magnae auctoritatis, utrumque femur tragula
traicitur; Quintus Lucanius, eiusdem ordinis, fortissime pugnans, dum
circumvento filio subvenit, interficitur; Lucius Cotta legatus omnes
cohortes ordinesque adhortans in adversum os funda vulneratur.
 
[36] His rebus permotus Quintus Titurius, cum procul Ambiorigem suos
cohortantem conspexisset, interpretem suum Gnaeum Pompeium ad eum mittit
rogatum ut sibi militibusque parcat. Ille appellatus respondit: si velit
secum colloqui, licere; sperare a multitudine impetrari posse, quod ad
militum salutem pertineat; ipsi vero nihil nocitum iri, inque eam rem se
suam fidem interponere. Ille cum Cotta saucio communicat, si videatur,
pugna ut excedant et cum Ambiorige una colloquantur: sperare ab eo de sua
ac militum salute impetrari posse. Cotta se ad armatum hostem iturum negat
atque in eo perseverat.
 
[37] Sabinus quos in praesentia tribunos militum circum se habebat et
primorum ordinum centuriones se sequi iubet et, cum propius Ambiorigem
accessisset, iussus arma abicere imperatum facit suisque ut idem faciant
imperat. Interim, dum de condicionibus inter se agunt longiorque consulto
ab Ambiorige instituitur sermo, paulatim circumventus interficitur. Tum
vero suo more victoriam conclamant atque ululatum tollunt impetuque in
nostros facto ordines perturbant. Ibi Lucius Cotta pugnans interficitur cum
maxima parte militum. Reliqui se in castra recipiunt unde erant egressi. Ex
quibus Lucius Petrosidius aquilifer, cum magna multitudine hostium
premeretur, aquilam intra vallum proiecit; ipse pro castris fortissime
pugnans occiditur. Illi aegre ad noctem oppugnationem sustinent; noctu ad
unum omnes desperata salute se ipsi interficiunt. Pauci ex proelio lapsi
incertis itineribus per silvas ad Titum Labienum legatum in hiberna
perveniunt atque eum de rebus gestis certiorem faciunt.
 
[38] Hac victoria sublatus Ambiorix statim cum equitatu in Aduatucos, qui
erant eius regno finitimi, proficiscitur; neque noctem neque diem
intermittit pedita tumque subsequi iubet. Re demonstrata Aduatucisque
concitatis postero die in Nervios pervenit hortaturque, ne sui in perpetuum
liberandi atque ulciscendi Romanos pro eis quas acceperint iniuriis
occasionem dimittant: interfectos esse legatos duos magnamque partem
exercitus interisse demonstrat; nihil esse negoti subito oppressam legionem
quae cum Cicerone hiemet interfici; se ad eam rem profitetur adiutorem.
Facile hac oratione Nerviis persuadet.
 
[39] Itaque confestim dimissis nuntiis ad Ceutrones, Grudios, Levacos,
Pleumoxios, Geidumnos, qui omnes sub eorum imperio sunt, quam maximas manus
possunt cogunt et de improviso ad Ciceronis hiberna advolant nondum ad eum
fama de Tituri morte perlata. Huic quoque accidit, quod fuit necesse, ut
nonnulli milites, qui lignationis munitionisque causa in silvas
discessissent, repentino equitum adventu interciperentur. His circumventis
magna manu Eburones, Nervii, Aduatuci atque horum omnium socii et clientes
legionem oppugnare incipiunt. Nostri celeriter ad arma concurrunt, vallum
conscendunt. Aegre is dies sustentatur, quod omnem spem hostes in
celeritate ponebant atque hanc adepti victoriam in perpetuum se fore
victores confidebant.
 
[40] Mittuntur ad Caesarem confestim ab Cicerone litterae magnis propositis
praemiis, si pertulissent: obsessis omnibus viis missi intercipiuntur.
Noctu ex materia, quam munitionis causa comportaverant, turres admodum CXX
excitantur incredibili celeritate; quae deesse operi videbantur,
perficiuntur. Hostes postero die multo maioribus coactis copiis castra
oppugnant, fossam complent. Eadem ratione, qua pridie, ab nostris
resistitur. Hoc idem reliquis deinceps fit diebus. Nulla pars nocturni
temporis ad laborem intermittitur; non aegris, non vulneratis facultas
quietis datur. Quaecumque ad proximi diei oppugnationem opus sunt noctu
comparantur; multae praeustae sudes, magnus muralium pilorum numerus
instituitur; turres contabulantur, pinnae loricaeque ex cratibus
attexuntur. Ipse Cicero, cum tenuissima valetudine esset, ne nocturnum
quidem sibi tempus ad quietem relinquebat, ut ultro militum concursu ae
vocibus sibi parcere cogeretur.
 
[41] Tunc duces principesque Nerviorum qui aliquem cermonis aditum
causamque amicitiae cum Cicerone habebant colloqui sese velle dicunt. Facta
potestate eadem quae Ambiorix cum Titurio egerat commemorant: omnem esse in
armis Galliam; Germanos Rhenum transisse; Caesaris reliquorumque hiberna
oppugnari. Addunt etiam de Sabini morte: Ambiorigem ostentant fidei
faciendae causa. Errare eos dicunt, si quidquam ab his praesidi sperent,
qui suis rebus diffidant; sese tamen hoe esse in Ciceronem populumque
Romanum animo, ut nihil nisi hiberna recusent atque hanc inveterascere
consuetudinem nolint: licere illis incolumibus per se ex hibernis discedere
et quascumque in partes velint sine metu proficisci. Cicero ad haec unum
modo respondit: non esse consuetudinem populi Romani accipere ab hoste
armato condicionem: si ab armis discedere velint, se adiutore utantur
legatosque ad Caesarem mittant; sperare pro eius iustitia, quae petierint,
impetraturos.
 
[42] Ab hac spe repulsi Nervii vallo pedum IX et fossa pedum XV hiberna
cingunt. Haec et superiorum annorum consuetudine ab nobis cognoverant et,
quos clam de exercitu habebant captivos, ab eis docebantur; sed nulla
ferramentorum copia quae esset ad hunc usum idonea, gladiis caespites
circumcidere, manibus sagulisque terram exhaurire nitebantur. Qua quidem ex
re hominum multitudo cognosci potuit: nam minus horis tribus milium pedum
XV in circuitu munitionem perfecerunt reliquisque diebus turres ad
altitudinem valli, falces testudinesque, quas idem captivi docuerant,
parare ac facere coeperunt.
 
[43] Septimo oppugnationis die maximo coorto vento ferventes fusili ex
argilla glandes fundis et fervefacta iacula in casas, quae more Gallico
stramentis erant tectae, iacere coeperunt. Hae celeriter ignem
comprehenderunt et venti magnitudine in omnem locum castrorum distulerunt.
Hostes maximo clamore sicuti parta iam atque explorata victoria turres
testudinesque agere et scalis vallum ascendere coeperunt. At tanta militum
virtus atque ea praesentia animi fuit, ut, cum undique flamma torrerentur
maximaque telorum multitudine premerentur suaque omnia impedimenta atque
omnes fortunas conflagrare intellegerent, non modo demigrandi causa de
vallo decederet nemo, sed paene ne respiceret quidem quisquam, ac tum omnes
acerrime fortissimeque pugnarent. Hic dies nostris longe gravissimus fuit;
sed tamen hunc habuit eventum, ut eo die maximus numerus hostium
vulneraretur atque interficeretur, ut se sub ipso vallo constipaverant
recessumque primis ultimi non dabant. Paulum quidem intermissa flamma et
quodam loco turri adacta et contingente vallum tertiae cohortis centuriones
ex eo, quo stabant, loco recesserunt suosque omnes removerunt, nutu
vocibusque hostes, si introire vellent, vocare coeperunt; quorum progredi
ausus est nemo. Tum ex omni parte lapidibus coniectis deturbati, turrisque
succensa est.
 
[44] Erant in ea legione fortissimi viri, centuriones, qui primis ordinibus
appropinquarent, Titus Pullo et Lucius Vorenus. Hi perpetuas inter se
controversias habebant, quinam anteferretur, omnibusque annis de locis
summis simultatibus contendebant. Ex his Pullo, cum acerrime ad munitiones
pugnaretur, "Quid dubitas," inquit, " Vorene? aut quem locum tuae probandae
virtutis exspectas ? hic dies de nostris controversiis iudicabit." Haec cum
dixisset, procedit extra munitiones quaque pars hostium confertissma est
visa irrumpit. Ne Vorenus quidem tum sese vallo continet, sed omnium
veritus existi mationem subsequitur. Mediocri spatio relicto Pullo pilum in
hostes immittit atque unum ex multitudine procurrentem traicit; quo
percusso et exanimato hunc scutis protegunt, in hostem tela universi
coniciunt neque dant regrediendi facultatem. Transfigitur scutum Pulloni et
verutum in balteo defigitur. Avertit hic casus vaginam et gladium educere
conanti dextram moratur manum, impeditumque hostes circumsistunt. Succurrit
inimicus illi Vorenus et laboranti subvenit. Ad hunc se confestim a Pullone
omnis multitudo convertit: illum veruto arbitrantur occisum. Gladio
comminus rem gerit Vorenus atque uno interfecto reliquos paulum propellit;
dum cupidius instat, in locum deiectus inferiorem concidit. Huic rursus
circumvento fert subsidium Pullo, atque ambo incolumes compluribus
interfectis summa cum laude sese intra munitiones recipiunt. Sic fortuna in
contentione et certamine utrumque versavit, ut alter alteri inimicus
auxilio salutique esset, neque diiudicari posset, uter utri virtute
anteferendus videretur.
 
[45] Quanto erat in dies gravior atque asperior oppugnatio, et maxime quod
magna parte militum confecta vulneribus res ad paucitatem defensorum
pervenerat, tanto crebriores litterae nuntiique ad Caesarem mittebantur;
quorum pars deprehensa in conspectu nostrorum militum cum cruciatu
necabatur. Erat unus intus Nervius nomine Vertico, loco natus honesto, qui
a prima obsidione ad Ciceronem perfugerat suamque ei fidem praestiterat.
Hic servo spe libertatis magnisque persuadet praemiis, ut litteras ad
Caesarem deferat. Has ille in iaculo illigatas effert et Gallus inter
Gallos sine ulla suspicione versatus ad Caesarem pervenit. Ab eo de
periculis Ciceronis legionisque cognoscitur.
 
[46] Caesar acceptis litteris hora circiter Xl diei statim nuntium in
Bellovacos ad M. Crassum quaestorem mittit, cuius hiberna aberant ab eo
milia passuum XXV; iubet media nocte legionem proficisci celeriterque ad se
venire. Exit cum nuntio Crassus. Alterum ad Gaium Fabium legatum mittit, ut
in Atrebatium fines legionem adducat, qua sibi iter faciendum sciebat.
Scribit Labieno, si rei publicae commodo facere posset, cum legione ad
fines Nerviorum veniat. Reliquam partem exercitus, quod paulo aberat
longius, non putat exspectandam; equites circiter quadringentos ex proximis
hibernis colligit.
 
[47] Hora circiter tertia ab antecursoribus de Crassi adventu certior
factus eo die milia passuum XX pro cedit. Crassum Samarobrivae praeficit
legionemque attribuit, quod ibi impedimenta exercitus, obsides civitatum,
litteras publicas frumentumque omne quod eo tolerandae hiemis causa
devexerat relinquebat. Fabius, ut imperatum erat, non ita multum moratus in
itinere cum legione occurrit. Labienus interitu Sabini et caede cohortium
cognita, cum omnes ad eum Treverorum copiae venissent, veritus, si ex
hibernis fugae similem profectionem fecisset, ut hostium impetum sustinere
posset, praesertim quos recenti victoria efferri sciret, litteras Caesari
remittit, quanto cum periculo legionem ex hibernis educturus esset; rem
gestam in Eburonibus perscribit; docet omnes equitatus peditatusque copias
Treverorum tria milia passuum longe ab suis castris consedisse.
 
[48] Caesar consilio eius probato, etsi opinione trium legionum deiectus ad
duas redierat, tamen unum communis salutis auxilium in celeritate ponebat.
Venit magnis itineribus in Nerviorum fines. Ibi ex captivis cognoscit, quae
apud Ciceronem gerantur, quantoque in periculo res sit. Tum cuidam ex
equitibus Gallis magnis praemŸs persuadet uti ad Ciceronem epistolam
deferat. Hanc Graecis conscriptam litteris mittit, ne intercepta epistola
nostra ab hostibus consilia cognoscantur. Si adire non possit, monet ut
tragulam cum epistola ad amentum deligata intra munitionem castrorum
abiciat. In litteris scribit se cum legionibus profectum celeriter adfore;
hortatur ut pristinam virtutem retineat. Gallus periculum veritus, ut erat
praeceptum, tragulam mittit. Haec casu ad turrim adhaesit neque ab nostris
biduo animadversa tertio die a quodam milite conspicitur, dempta ad
Ciceronem defertur. Ille perlectam in conventu militum recitat maximaque
omnes laetitia adficit. Tum fumi incendiorum procul videbantur; quae res
omnem dubitationem adventus legionum expulit.
 
[49] Galli re cognita per exploratores obsidionem relinquunt, ad Caesarem
omnibus copiis contendunt. Hae erant armata circiter milia LX. Cicero data
facultate Gallum ab eodem Verticone, quem supra demonstravimus, repetit,
qui litteras ad Caesarem deferat; hunc admonet, iter caute diligenterque
faciat: perscribit in litteris hostes ab se discessisse omnemque ad eum
multitudinem convertisse. Quibus litteris circiter media nocte Caesar
adlatis suos facit certiores eosque ad dimicandum animo confirmat. Postero
die luce prima movet castra et circiter milia passuum quattuor progressus
trans vallem et rivum multitudinem hostium conspicatur. Erat magni periculi
res tantulis copiis iniquo loco dimicare; tum, quoniam obsidione liberatum
Ciceronem sciebat, aequo animo remittendum de celeritate existimabat:
consedit et quam aequissimo loco potest castra communit atque haec, etsi
erant exigua per se vix hominum milium septem praesertim nullis cum
impedimentis, tamen angustiis viarum quam maxime potest contrahit, eo
consilio, ut in summam contemptionem hostibus veniat. Interim
speculatoribus in omnes partes dimissis explorat quo commodissime itinere
vallem transire possit.
 
[50] Eo die parvulis equestribus proeliis ad aquam factis utrique sese suo
loco continent: Galli, quod ampliores copias, quae nondum convenerant,
exspectabant; Caesar, si forte timoris simulatione hostes in suum locum
elicere posset, ut citra vallem pro castris proelio contenderet, si id
efficere non posset, ut exploratis itineribus minore cum periculo vallem
rivumque transiret. Prima luce hostium equitatus ad castra accedit
proeliumque cum nostris equitibus committit. Caesar consulto equites cedere
seque in castra recipere iubet, simul es omnibus partibus castra altiore
vallo muniri portasque obstrui atque in his administrandis rebus quam
maxime concursari et cum simulatione agi timoris iubet.
 
[51] Quibus omnibus rebus hostes invitati copias traducunt aciemque iniquo
loco constituunt, nostris vero etiam de vallo deductis propius accedunt et
tela intra munitionem ex omnibus partibus coniciunt praeconibusque
circummissis pronuntiari iubent, seu quis Gallus seu Romanus velit ante
horam tertiam ad se transire, sine periculo licere; post id tempus non fore
potestatem: ac sic nostros contempserunt, ut obstructis in speciem portis
singulis ordinibus caespitum, quod ea non posse introrumpere videbantur,
alii vallum manu scindere, alii fossas complere inciperent. Tum Caesar
omnibus portis eruptione facta equitatuque emisso celeriter hostes in fugam
dat, sic uti omnino pugnandi causa resisteret nemo, magnumque ex eis
numerum occidit atque omnes armis exuit.
 
[52] Longius prosequi veritus, quod silvae paludesque intercedebant neque
etiam parvulo detrimento illorum locum relinqui videbat, omnibus suis
incolumibus copiis eodem die ad Ciceronem pervenit. Institutas turres,
testudines munitionesque hostium admiratur; legione producta cognoscit non
decimum quemque esse reliquum militem sine vulnere: ex his omnibus iudicat
rebus, quanto cum periculo et quanta cum virtute res sint administratae.
Ciceronem pro eius merito leg,ionemque collaudat; centuriones singillatim
tribunosquc militum appellat, quorum egregiam fuisse virtutem testimonio
Ciceronis cognoverat. De casu Sabini et Cottae certius ex captivis
cognoscit. Postero die contione habita rem gestam proponit, milites
consolatur et confirmat: quod detrimentum culpa et temeritate legati sit
acceptum, hoc aequiore animo ferendum docet, quod beneficio deorum
immortalium et virtute eorum expiato incommodo neque hostibus diutina
laetatio neque ipsis longior dolor relinquatur.
 
[53] Interim ad Labienum per Remos incredibili celeritate de victoria
Caesaris fama perfertur, ut, cum ab hibernis Ciceronis milia passuum
abesset circiter LX, eoque post horam nonam diei Caesar pervenisset, ante
mediam noctem ad portas castrorum clamor oreretur, quo clamore significatio
victoriae gratulatioque ab Remis Labieno fieret. Hac fama ad Treveros
perlata Indutiomarus, qui postero die castra Labieni oppugnare decreverat,
noctu profugit copiasque omnes in Treveros reducit. Caesar Fabium cum sua
legione remittit in hiberna, ipse cum tribus legionibus circum Samarobrivam
trinis hibernis hiemare constituit et, quod tanti motus Galliae
exstiterant, totam hiemem ipse ad exercitum manere decrevit. Nam illo
incommodo de Sabini morte perlato omnes fere Galliae civitates de bello
consultabant, nuntios legationesque in omnes partes dimittebant et quid
reliqui consili caperent atque unde initium belli fieret explorabant
nocturnaque in locis desertis concilia habebant. Neque ullum fere totius
hiemis tempus sine sollicitudine Caesaris intercessit, quin aliquem de
consiliis ac motu Gallorum nuntium acciperet. In his ab Lucio Roscio, quem
legioni tertiae decimae praefecerat, certior factus est magnas Gallorum
copias earum civitatum, quae Armoricae appellantur, oppugnandi sui causa
convenisse neque longius milia passuum octo ab hibernis suis afuisse, sed
nuntio allato de victoria Caesaris discessisse, adeo ut fugae similis
discessus videretur.
 
[54] At Caesar principibus cuiusque civitatis ad se evocatis alias
territando, cum se scire quae fierent denuntiaret, alias cohortando magnam
partem Galliae in offiicio tenuit. Tamen Senones, quae est civitas in
primis firma et magnae inter Gallos auctoritatis, Cavarinum, quem Caesar
apud eos regem constituerat, cuius frater Moritasgus adventu in Galliam
Caesaris cuiusque maiores regnum obtinuerant, interficere publico consilio
conati, cum ille praesensisset ac profugisset, usque ad fines insecuti
regno domoque expulerunt et, missis ad Caesarem satisfaciendi causa
legatis, cum is omnem ad se senatum venire iussisset, dicto audientes non
fuerunt. Tantum apud homines barbaros valuit esse aliquos repertos
principes inferendi belli tantamque omnibus voluntatum commutationem
attulit, ut praeter Aeduos et Remos, quos praecipuo semper honore Caesar
habuit, alteros pro vetere ac perpetua erga populum Romanum fide, alteros
pro recentibus Gallici belli officiis, nulla fere civitas fuerit non
suspecta nobis. Idque adeo haud scio mirandumne sit, cum compluribus aliis
de causis, tum maxime quod ei, qui virtute belli omnibus gentibus
praeferebantur, tantum se eius opinionis deperdidisse ut a populo Romano
imperia perferrent gravissime dolebant.
 
[55] Treveri vero atque Indutiomarus totius hiemis nullum tempus
intermiserunt, quin trans Rhenum legatos mitterent, civitates
sollicitarent, pecunias pollicerentur, magna parte exercitus nostri
interfecta multo minorem superesse dicerent partem. Neque tamen ulli
civitati Germanorum persuaderi potuit, ut Rhenum transiret, cum se bis
expertos dicerent, Ariovisti bello et Tencterorum transitu: non esse
amplius fortunam temptaturos. Hac spe lapsus Indutiomarus nihilo minus
copias cogere, exercere, a finitimis equos parare, exules damnatosque tota
Gallia magnis praemiis ad se allicere coepit. Ac tantam sibi iam his rebus
in Gallia auctoritatem comparaverat ut undique ad eum legationes
concurrerent, gratiam atque amicitiam publice privatimque peterent.
 
[56] Vbi intellexit ultro ad se veniri, altera ex parte Senones Carnutesque
conscientia facinoris instigari, altera Nervios Aduatucosque bellum Romanis
parare, neque sibi voluntariorum copias defore, si ex finibus suis progredi
coepisset, armatum concilium indicit. Hoc more Gallorum est initium belli,
quo lege communi omnes puberes armati convenire consuerunt; qui ex eis
novissimus convenit, in conspectu multitudinis omnibus cruciatibus affectus
necatur. In eo concilio Cingetorigem, alterius principem factionis, generum
suum, quem supra demonstravimus Caesaris secutum fidem ab eo non
discessisse, hostem iudicat bonaque eius publicat. His rebus confectis, in
concilio pronuntiat arcessitum se a Senonibus et Carnutibus aliisque
compluribus Galliae civitatibus; huc iturum per fines Remorum eorumque
agros popula turum ac, priusquam id faciat, castra Labieni oppugnaturum.
Quae fieri velit praecipit.
 
[57] Labienus, cum et loci natura et manu munitissumis castris sese
teneret, de suo ac legionis periculo nihil timebat; ne quam occasionem rei
bene gerendae dimitteret, cogitabat. Itaque a Cingetorige atque eius
propinquis oratione Indutiomari cognita, quam in concilio habuerat, nuntios
mittit ad finitimas civitates equitesque undique evocat: his certum diem
conveniendi dicit. Interim prope cotidie cum omni equitatu Indutiomarus sub
castris eius vagabatur, alias ut situm castrorum cognosceret, alias
colloquendi aut territandi causa: equites plerumque omnes tela intra vallum
coniciebant. Labienus suos intra munitionem continebat timorisque
opinionem, quibuscumque poterat rebus, augebat.
 
[58] Cum maiore in dies contemptione Indutiomarus ad castra accederet,
nocte una intromissis equitibus omnium finitimarum civitatum quos
arcessendos curaverat, tanta diligentia omnes suos custodiis intra castra
continuit, ut nulla ratione ea res enuntiari aut ad Treveros perferri
posset. Interim ex consuetudine cotidiana Indutiomarus ad castra accedit
atque ibi magnam partem diei consumit; equites tela coniciunt et magna cum
contumelia verborum nostros ad pugnam evocant. Nullo ab nostris dato
responso, ubi visum est, sub vesperum dispersi ac dissipati discedunt.
Subito Labienus duabus portis omnem equitatum emittit; praecipit atque
interdicit, proterritis hostibus atque in fugam coniectis (quod fore, sicut
accidit, videbat) unum omnes peterent Indutiomarum, neu quis quem prius
vulneret, quam illum interfectum viderit, quod mora reliquorum spatium
nactum illum effugere nolebat; magna proponit eis qui occiderint praemia;
summittit cohortes equitibus subsidio. Comprobat hominis consilium fortuna,
et cum unum omnes peterent, in ipso fluminis vado deprehensus Indutiomarus
interficitur, caputque eius refertur in castra: redeuntes equites quos
possunt consectantur atque occidunt. Hac re cognita omnes Eburonum et
Nerviorum quae convenerant copiae discedunt, pauloque habuit post id factum
Caesar quietiorem Galliam.
==Liber VI==
[1] Multis de causis Caesar maiorem Galliae motum exspectans per Marcum
Silanum, Gaium Antistium Reginum, Titum Sextium legatos delectum habere
instituit; simul ab Gnaeo Pompeio proconsule petit, quoniam ipse ad urbem
cum imperio rei publicae causa remaneret, quos ex Cisalpina Gallia consulis
sacramento rogavisset, ad signa convenire et ad se proficisci iuberet,
magni interesse etiam in reliquum tempus ad opinionem Galliae existimans
tantas videri Italiae facultates ut, si quid esset in bello detrimenti
acceptum, non modo id brevi tempore sarciri, sed etiam maioribus augeri
copiis posset. Quod cum Pompeius et rei publicae et amicitiae tribuisset,
celeriter confecto per suos dilectu tribus ante exactam hiemem et
constitutis et adductis legionibus duplicatoque earum cohortium numero,
quas cum Quinto Titurio amiserat, et celeritate et copiis docuit, quid
populi Romani disciplina ataue ones Dossent.
 
[2] Interfecto Indutiomaro, ut docuimus, ad eius propinquos a Treveris
imperium defertur. Illi finitimos Germanos sollicitare et pecuniam
polliceri non desistunt. Cum ab proximis impetrare non possent, ulteriores
temptant. Inventis nonnullis civitatibus iureiurando inter se confirmant
obsidibusque de pecunia cavent: Ambiorigem sibi societate et foedere
adiungunt. Quibus rebus cognitis Caesar, cum undique bellum parari videret,
Nervios, Aduatucos ac Menapios adiunctis Cisrhenanis omnibus Germanis esse
in armis, Senones ad imperatum non venire et cum Carnutibus finitimisque
civitatibus consilia communicare, a Treveris Germanos crebris legationibus
sollicitari, maturius sibi de bello cogitandum putavit.
 
[3] Itaque nondum hieme confecta proximis quattuor coactis legionibus de
improviso in fines Nerviorum contendit et, priusquam illi aut convenire aut
profugere possent, magno pecoris atque hominum numero capto atque ea praeda
militibus concessa vastatisque agris in deditionem venire atque obsides
sibi dare coegit. Eo celeriter confecto negotio rursus in hiberna legiones
reduxit. Concilio Galliae primo vere, ut instituerat, indicto, cum reliqui
praeter Senones, Carnutes Treverosque venissent, initium belli ac
defectionis hoc esse arbitratus, ut omnia postponere videretur, concilium
Lutetiam Parisiorum transfert. Confines erant hi Senonibus civitatemque
patrum memoria coniunxerant, sed ab hoc consilio afuisse esistimabantur.
Hac re pro suggestu pronuntiata eodem die cum legionibus in Senones
proficiscitur magnisque itineribus eo pervenit.
 
[4] Cognito eius adventu Acco, qui princeps eius consili fuerat, iubet in
oppida multitudinem convenire. Conantibus, priusquam id effici posset,
adesse Romanos nuntiatur. Necessario sententia desistunt legatosque
deprecandi causa ad Caesarem mittunt: adeunt per Aeduos, quorum antiquitus
erat in fide civitas. Libenter Caesar petentibus Aeduis dat veniam
excusationemque accipit, quod aestivum tempus instantis belli, non
quaestionis esse arbitrabatur. Obsidibus imperatis centum hos Aeduis
custodiendos tradit. Eodem Carnutes legatos obsidesque mittunt usi
deprecatoribus Renis, quorum erant in clientela: eadem ferunt responsa.
Peragit concilium Caesar equitesque imperat civitatibus.
 
[5] Hac parte Galliae pacata totus et mente et animo in bellum Treverorum
et Ambiorigis insistit. Cavari num cum equitatu Senonum secum proficisci
iubet, ne quis aut ex huius iracundia aut ex eo, quod meruerat, odio
civitatis motus exsistat. His rebus constitutis, quod pro explorato habebat
Ambiorigem proelio non esse concertaturum, reliqua eius consilia animo
circumspiciebat. Erant Menapii propinqui Eburonum finibus, perpetuis
paludibus silvisque muniti, qui uni ex Gallia de pace ad Caesarem legatos
numquam miserant. Cum his esse hospitium Ambiorigi sciebat; item per
Treveros venisse Germanis in amicitiam cognoverat. Haec prius illi
detrahenda auxilia existimabat quam ipsum bello lacesseret, ne desperata
salute aut se in Menapios abderet aut cum Transrhenanis congredi cogeretur.
Hoc inito consilio totius exercitus impedimenta ad Labienum in Treveros
mittit duasque legiones ad eum proficisci iubet; ipse cum legionibus
expeditis quinque in Menapios proficiscitur. Illi nulla coacta manu loci
praesidio freti in silvas paludesque confugiunt suaque eodem conferunt.
 
[6] Caesar partitis copiis cum Gaio Fabio legato et Marco Crasso quaestore
celeriterque effectis pontibus adit tripertito, aedificia vicosque
incendit, magno pecoris atque hominum numero potitur. Quibus rebus coacti
Menapii legatos ad eum pacis petendae causa mittunt. Ille obsidibus
acceptis hostium se habiturum numero confirmat, si aut Ambiorigem aut eius
legatos finibus suis recepissent. His confirmatis rebus Commium Atrebatem
cum equitatu custodis loco in Menapiis relinquit; ipse in Treveros
proficiscitur.
 
[7] Dum haec a Caesare geruntur, Treveri magnis coactis peditatus
equitatusque copiis Labienum cum una legione, quae in eorum finibus
hiemaverat, adoriri parabant, iamque ab eo non longius bidui via aberant,
cum duas venisse legiones missu Caesaris cognoscunt. Positis castris a
milibus passuum XV auxilia Germanorum esspectare constituunt. Labienus
hostium cognito consilio sperans temeritate eorum fore aliquam dimicandi
facultatem praesidio quinque cohortium impedimentis relicto cum viginti
quinque cohortibus magnoque equitatu contra hostem proficiscitur et mille
passuum intermisso spatio castra communit. Erat inter Labienum atque hostem
difficili transitu flumen ripisque praeruptis. Hoc neque ipse transire
habebat in animo neque hostes transituros existi mabat. Augebatur
auxiliorum cotidie spes. Loquitur in concilio palam, quoniam Germani
appropinquare dicantur, sese suas exercitusque fortunas in dubium non
devocaturum et postero die prima luce castra moturum. Celeriter haec ad
hostes deferuntur, ut ex magno Gallorum equitum numero nonnullos Gallicis
rebus favere natura cogebat. Labienus noctu tribunis militum primisque
ordinibus convocatis, quid sui sit consili proponit et, quo facilius
hostibus timoris det suspicionem, maiore strepitu et tumultu, quam populi
Romani fert consuetudo castra moveri iubet. His rebus fugae similem
profectionem effecit. Haec quoque per exploratores ante lucem in tanta
propinquitate castrorum ad hostes deferuntur.
 
[8] Vix agmen novissimum extra munitiones processerat, cum Galli cohortati
inter se, ne speratam praedam ex manibus dimitterent--longum esse per
territis Romanis Germanorum auxilium exspectare, neque suam pati dignitatem
ut tantis copiis tam exiguam manum praesertim fugientem atque impeditam
adoriri non audeant--flumen transire et iniquo loco committere proelium non
dubitant. Quae fore suspicatus Labienus, ut omnes citra flumen eliceret,
eadem usus simulatione itineris placide progrediebatur. Tum praemissis
paulum impedimentis atque in tumulo quodam collocatis "Habetis," inquit,
"milites, quam petistis facultatem: hostem impedito atque iniquo loco
tenetis: praestate eandem nobis ducibus virtutem, quam saepe numero
imperatori praestitistis, atque illum adesse et haec coram cernere
existimate." Simul signa ad hostem converti aciemque dirigi iubet, et
paucis turmis praesidio ad impedimenta dimissis reliquos equites ad latera
disponit. Celeriter nostri clamore sublato pila in hostes immittunt. Illi,
ubi praeter spem quos fugere credebant infestis signis ad se ire viderunt,
impetum modo ferre non potuerunt ac primo concursu in fugam coniecti
proximas silvas petierunt. Quos Labienus equitatu consectatus, magno numero
interfecto, compluribus captis, paucis post diebus civitatem recepit. Nam
Germani qui auxilio veniebant percepta Treverorum fuga sese domum
receperunt. Cum his propinqui Indutiomari, qui defectionis auctores
fuerant, comitati eos ex civitate excesserunt. Cingetorigi, quem ab initio
permansisse in officio demonstravimus, principatus atque imperium est
traditum.
 
[9] Caesar, postquam ex Menapiis in Treveros venit, duabus de causis Rhenum
transire constituit; quarum una erat, quod auxilia contra se Treveris
miseraut, altera, ne ad eos Ambiorix receptum haberet. His constitutis
rebus paulum supra eum locum quo ante exercitum traduxerat facere pontem
instituit. Nota atque instituta ratione magno militum studio paucis diebus
opus efficitur. Firmo in Treveris ad pontem praesidio relicto, ne quis ab
his subito motus oreretur, reliquas copias equitatumque traducit. Vbii, qui
ante obsides dederant atque in deditionem venerant, purgandi sui causa ad
eum legatos mittunt, qui doceant neque auxilia ex sua civitate in Treveros
missa neque ab se fidem laesam: petunt atque orant ut sibi parcat, ne
communi odio Germanorum innocentes pro nocentibus poenas pendant; si
amplius obsidum vellet, dare pollicentur. Cognita Caesar causa reperit ab
Suebis auxilia missa esse; Vbiorum satisfactionem accipit, aditus viasque
in Suebos perquirit.
 
[10] Interim paucis post diebus fit ab Vbiis certior Suebos omnes in unum
locum copias cogere atque eis nationibus quae sub eorum sint imperio
denuntiare, ut auxilia peditatus equitatusque mittant. His cognitis rebus
rem frumentariam providet, castris idoneum locum deligit; Vbiis imperat ut
pecora deducant suaque omnia ex agris in oppida conferant, sperans barbaros
atque imperitos homines inopia cibariorum adductos ad iniquam pugnandi
condicionem posse deduci; mandat, ut crebros exploratores in Suebos mittant
quaeque apud eos gerantur cognoscant. Illi imperata faciunt et paucis
diebus intermissis referunt: Suebos omnes, posteaquam certiores nuntii de
exercitu Romanorum venerint, cum omnibus suis sociorumque copiis, quas
coegissent, penitus ad extremos fines se recepisse: silvam esse ibi
infinita magnitudine, quae appellatur Bacenis; hanc longe introrsus
pertinere et pro nativo muro obiectam Cheruscos ab Suebis Suebosque ab
Cheruscis iniuriis incursionibusque prohibere: ad eius initium silvae
Suebos adventum Romanorum exspectare constituisse.
 
[11] Quoniam ad hunc locum perventum est, non alienum esse videtur de
Galliae Germaniaeque moribus et quo differant hae nationes inter sese
proponere. In Gallia non solum in omnibus civitatibus atque in omnibus
pagis partibusque, sed paene etiam in singulis domibus factiones sunt,
earumque factionum principes sunt qui summam auctoritatem eorum iudicio
habere existimantur, quorum ad arbitrium iudiciumque summa omnium rerum
consiliorumque redeat. Itaque eius rei causa antiquitus institutum videtur,
ne quis ex plebe contra potentio rem auxili egeret: suos enim quisque
opprimi et circumveniri non patitur, neque, aliter si faciat, ullam inter
suos habet auctoritatem. Haec eadem ratio est in summa totius Galliae:
namque omnes civitates in partes divisae sunt duas.
 
[12] Cum Caesar in Galliam venit, alterius factionis principes erant Aedui,
alterius Sequani. Hi cum per se minus valerent, quod summa auctoritas
antiquitus erat in Aeduis magnaeque eorum erant clientelae, Germanos atque
Ariovistum sibi adiunxerant eosque ad se magnis iacturis
pollicitationibusque perduxerant. Proeliis vero compluribus factis secundis
atque omni nobilitate Aeduorum interfecta tantum potentia antecesserant, ut
magnam partem clientium ab Aeduis ad se traducerent obsidesque ab eis
principum filios acciperent et publice iurare cogerent nihil se contra
Sequanos consili inituros et partem finitimi agri per vim occupatam
possiderent Galliaeque totius principatum obtinerent. Qua necessitate
adductus Diviciacus auxili petendi causa Romam ad senatum profectus infecta
re redierat. Adventu Caesaris facta commutatione rerum, obsidibus Aeduis
redditis, veteribus clientelis restitutis, novis per Caesarem comparatis,
quod hi, qui se ad eorum amicitiam adgregaverant, meliore condicione atque
aequiore imperio se uti videbant, reliquis rebus eorum gratia dignitateque
amplificata Sequani principatum dimiserant. In eorum locum Remi
successerant: quos quod adaequare apud Caesarem gratia intellegebatur, ei,
qui propter veteres inimicitias nullo modo cum Aeduis coniungi poterant, se
Remis in clientelam dicabant. Hos illi diligenter tuebantur: ita et novam
et repente collectam auctoritatem tene bant. Eo tum statu res erat, ut
longe principes haberentur Aedui, secundum locum dignitatis Remi
obtinerent.
 
[13] In omni Gallia eorum hominum, qui aliquo sunt numero atque honore,
genera sunt duo. Nam plebes paene servorum habetur loco, quae nihil audet
per se, nullo adhibetur consilio. Plerique, cum aut aere alieno aut
magnitudine tributorum aut iniuria potentiorum premuntur, sese in
servitutem dicant nobilibus: in hos eadem omnia sunt iura, quae dominis in
servos. Sed de his duobus generibus alterum est druidum, alterum equitum.
Illi rebus divinis intersunt, sacrificia publica ac privata procurant,
religiones interpretantur: ad hos magnus adulescentium numerus disciplinae
causa concurrit, magnoque hi sunt apud eos honore. Nam fere de omnibus
controversiis publicis privatisque constituunt, et, si quod est admissum
facinus, si caedes facta, si de hereditate, de finibus controversia est,
idem decernunt, praemia poenasque constituunt; si qui aut privatus aut
populus eorum decreto non stetit, sacrificiis interdicunt. Haec poena apud
eos est gravissima. Quibus ita est interdictum, hi numero impiorum ac
sceleratorum habentur, his omnes decedunt, aditum sermonemque defugiunt, ne
quid ex contagione incommodi accipiant, neque his petentibus ius redditur
neque honos ullus communicatur. His autem omnibus druidibus praeest unus,
qui summam inter eos habet auctoritatem. Hoc mortuo aut si qui ex reliquis
excellit dignitate succedit, aut, si sunt plures pares, suffragio druidum,
nonnumquam etiam armis de principatu contendunt. Hi certo anni tempore in
finibus Carnutum, quae regio totius Galliae media habetur, considunt in
loco consecrato. Huc omnes undique, qui controversias habent, conveniunt
eorumque decretis iudiciisque parent. Disciplina in Britannia reperta atque
inde in Galliam translata esse existimatur, et nunc, qui diligentius eam
rem cognoscere volunt, plerumque illo discendi causa proficiscuntur.
 
[14] Druides a bello abesse consuerunt neque tributa una cum reliquis
pendunt; militiae vacationem omniumque rerum habent immunitatem. Tantis
excitati praemiis et sua sponte multi in disciplinam conveniunt et a
parentibus propinquisque mittuntur. Magnum ibi numerum versuum ediscere
dicuntur. Itaque annos nonnulli vicenos in disciplina permanent. Neque fas
esse existimant ea litteris mandare, cum in reliquis fere rebus, publicis
privatisque rationibus Graecis litteris utantur. Id mihi duabus de causis
instituisse videntur, quod neque in vulgum disciplinam efferri velint neque
eos, qui discunt, litteris confisos minus memoriae studere: quod fere
plerisque accidit, ut praesidio litterarum diligentiam in perdiscendo ac
memoriam remittant. In primis hoc volunt persuadere, non interire animas,
sed ab aliis post mortem transire ad alios, atque hoc maxime ad virtutem
excitari putant metu mortis neglecto. Multa praeterea de sideribus atque
eorum motu, de mundi ac terrarum magnitudine, de rerum natura, de deorum
immortalium vi ac potestate disputant et iuventuti tradunt.
 
[15] Alterum genus est equitum. Hi, cum est usus atque aliquod bellum
incidit (quod fere ante Caesaris adventum quotannis accidere solebat, uti
aut ipsi iniurias inferrent aut illatas propulsarent), omnes in bello
versantur, atque eorum ut quisque est genere copiisque amplissimus, ita
plurimos circum se ambactos clientesque habet. Hanc unam gratiam
potentiamque noverunt.
 
[16] Natio est omnis Gallorum admodum dedita religionibus, atque ob eam
causam, qui sunt adfecti gravioribus morbis quique in proeliis periculisque
versantur, aut pro victimis homines immolant aut se immolaturos vovent
administrisque ad ea sacrificia druidibus utuntur, quod, pro vita hominis
nisi hominis vita reddatur, non posse deorum immortalium numen placari
arbitrantur, publiceque eiusdem generis habent instituta sacrificia. Alii
immani magnitudine simulacra habent, quorum contexta viminibus membra vivis
hominibus complent; quibus succensis circumventi flamma exanimantur
homines. Supplicia eorum qui in furto aut in latrocinio aut aliqua noxia
sint comprehensi gratiora dis immortalibus esse arbitrantur; sed, cum eius
generis copia defecit, etiam ad innocentium supplicia descendunt.
 
[17] Deum maxime Mercurium colunt. Huius sunt plurima simulacra: hunc
omnium inventorem artium ferunt, hunc viarum atque itinerum ducem, hunc ad
quaestus pecuniae mercaturasque habere vim maximam arbitrantur. Post hunc
Apollinem et Martem et Iovem et Minervam. De his eandem fere, quam reliquae
gentes, habent opinionem: Apollinem morbos depellere, Minervam operum atque
artificiorum initia tradere, Iovem imperium caelestium tenere, Martem bella
regere. Huic, cum proelio dimicare constituerunt, ea quae bello ceperint
plerumque devovent: cum superaverunt, animalia capta immolant reliquasque
res in unum locum conferunt. Multis in civitatibus harum rerum exstructos
tumulos locis consecratis conspicari licet; neque saepe accidit, ut
neglecta quispiam religione aut capta apud se occultare aut posita tollere
auderet, gravissimumque ei rei supplicium cum cruciatu constitutum est.
 
[18] Galli se omnes ab Dite patre prognatos praedicant idque ab druidibus
proditum dicunt. Ob eam causam spatia omnis temporis non numero dierum sed
noctium finiunt; dies natales et mensum et annorum initia sic observant ut
noctem dies subsequatur. In reliquis vitae institutis hoc fere ab reliquis
differunt, quod suos liberos, nisi cum adoleverunt, ut munus militiae
sustinere possint, palam ad se adire non patiuntur filiumque puerili aetate
in publico in conspectu patris adsistere turpe ducunt.
 
[19] Viri, quantas pecunias ab uxoribus dotis nomine acceperunt, tantas ex
suis bonis aestimatione facta cum dotibus communicant. Huius omnis pecuniae
coniunctim ratio habetur fructusque servantur: uter eorum vita superarit,
ad eum pars utriusque cum fructibus superiorum temporum pervenit. Viri in
uxores, sicuti in liberos, vitae necisque habent potestatem; et cum
paterfamiliae illustriore loco natus decessit, eius propinqui conveniunt
et, de morte si res in suspicionem venit, de uxoribus in servilem modum
quaestionem habent et, si compertum est, igni atque omnibus tormentis
excruciatas interficiunt. Funera sunt pro cultu Gallorum magnifica et
sumptuosa; omniaque quae vivis cordi fuisse arbitrantur in ignem inferunt,
etiam animalia, ac paulo supra hanc memoriam servi et clientes, quos ab eis
dilectos esse constabat, iustis funeribus confectis una cremabantur.
 
[20] Quae civitates commodius suam rem publicam administrare existimantur,
habent legibus sanctum, si quis quid de re publica a finitimis rumore aut
fama acceperit, uti ad magistratum deferat neve cum quo alio communicet,
quod saepe homines temerarios atque imperitos falsis rumoribus terreri et
ad facinus impelli et de summis rebus consilium capere cognitum est.
Magistratus quae visa sunt occultant quaeque esse ex usu iudicaverunt
multitudini produnt. De re publica nisi per concilium loqui non conceditur.
 
[21] Germani multum ab hac consuetudine differunt. Nam neque druides
habent, qui rebus divinis praesint, neque sacrificiis student. Deorum
numero eos solos ducunt, quos cernunt et quorum aperte opibus iuvantur,
Solem et Vulcanum et Lunam, reliquos ne fama quidem acceperunt. Vita omnis
in venationibus atque in studiis rei militaris consistit: ab parvulis
labori ac duritiae student. Qui diutissime impuberes permanserunt, maximam
inter suos ferunt laudem: hoc ali staturam, ali vires nervosque confirmari
putant. Intra annum vero vicesimum feminae notitiam habuisse in turpissimis
habent rebus; cuius rei nulla est occultatio, quod et promiscue in
fluminibus perluuntur et pellibus aut parvis renonum tegimentis utuntur
magna corporis parte nuda.
 
[22] Agriculturae non student, maiorque pars eorum victus in lacte, caseo,
carne consistit. Neque quisquam agri modum certum aut fines habet proprios;
sed magistratus ac principes in annos singulos gentibus cognationibusque
hominum, qui una coierunt, quantum et quo loco visum est agri attribuunt
atque anno post alio transire cogunt. Eius rei multas adferunt causas: ne
adsidua consuetudine capti studium belli gerendi agricultura commutent; ne
latos fines parare studeant, potentioresque humiliores possessionibus
expellant; ne accuratius ad frigora atque aestus vitandos aedificent; ne
qua oriatur pecuniae cupiditas, qua ex re factiones dissensionesque
nascuntur; ut animi aequitate plebem contineant, cum suas quisque opes cum
potentissimis aequari videat.
 
[23] Civitatibus maxima laus est quam latissime circum se vastatis finibus
solitudines habere. Hoc proprium virtutis existimant, expulsos agris
finitimos cedere, neque quemquam prope audere consistere; simul hoc se fore
tutiores arbitrantur repentinae incursionis timore sublato. Cum bellum
civitas aut illa tum defendit aut infert, magistratus, qui ei bello
praesint, ut vitae necisque habeant potestatem, deliguntur. In pace nullus
est communis magistratus, sed principes regionum atque pagorum inter suos
ius dicunt controversiasque minuunt. Latrocinia nullam habent infamiam,
quae extra fines cuiusque civitatis fiunt, atque ea iuventutis exercendae
ac desidiae minuendae causa fieri praedicant. Atque ubi quis ex principibus
in concilio dixit se ducem fore, qui sequi velint, profiteantur, consurgunt
ei qui et causam et hominem probant suumque auxilium pollicentur atque ab
multitudine collaudantur: qui ex his secuti non sunt, in desertorum ac
proditorum numero ducuntur, omniumque his rerum postea fides derogatur.
Hospitem violare fas non putant; qui quacumque de causa ad eos venerunt, ab
iniuria prohibent, sanctos habent, hisque omnium domus patent victusque
communicatur.
 
[24] Ac fuit antea tempus, cum Germanos Galli virtute superarent, ultro
bella inferrent, propter hominum multitudinem agrique inopiam trans Rhenum
colonias mitterent. Itaque ea quae fertilissima Germaniae sunt loca circum
Hercyniam silvam, quam Eratostheni et quibusdam Graecis fama notam esse
video, quam illi Orcyniam appellant, Volcae Tectosages occupaverunt atque
ibi consederunt; quae gens ad hoc tempus his sedibus sese continet
summamque habet iustitiae et bellicae laudis opinionem. Nunc quod in eadem
inopia, egestate, patientia qua Germani permanent, eodem victu et cultu
corporis utuntur; Gallis autem provinciarum propinquitas et transmarinarum
rerum notitia multa ad copiam atque usus largitur, paulatim adsuefacti
superari multisque victi proeliis ne se quidem ipsi cum illis virtute
comparant.
 
[25] Huius Hercyniae silvae, quae supra demonstrata est, latitudo novem
dierum iter expedito patet: non enim aliter finiri potest, neque mensuras
itinerum noverunt. Oritur ab Helvetiorum et Nemetum et Rauracorum finibus
rectaque fluminis Danubi regione pertinet ad fines Dacorum et Anartium;
hinc se flectit sinistrorsus diversis ab flumine regionibus multarumque
gentium fines propter magnitudinem adtingit; neque quisquam est huius
Germaniae, qui se aut adisse ad initium eius silvae dicat, cum dierum iter
LX processerit, aut, quo ex loco oriatur, acceperit: multaque in ea genera
ferarum nasci constat, quae reliquis in locis visa non sint; ex quibus quae
maxime differant ab ceteris et memoriae prodenda videantur haec sunt.
 
[26] Est bos cervi figura, cuius a media fronte inter aures unum cornu
exsistit excelsius magisque directum his, quae nobis nota sunt, cornibus:
ab eius summo sicut palmae ramique late divunduntur. Eadem est feminae
marisque natura, eadem forma magnitudoque cornuum.
 
[27] Sunt item, quae appellantur alces. Harum est consimilis capris figura
et varietas pellium, sed magrutudine paulo antecedunt mutilaeque sunt
cornibus et crura sine nodis articulisque habent neque quietis causa
procumbunt neque, si quo adflictae casu conciderunt, erigere sese aut
sublevare possunt. His sunt arbores pro cubilibus: ad eas se applicant
atque ita paulum modo reclinatae quietem capiunt. Quarum ex vestigiis cum
est animadversum a venatoribus, quo se recipere consuerint, omnes eo loco
aut ab radicibus subruunt aut accidunt arbores, tantum ut summa species
earum stantium relinquatur. Huc cum se consuetudine reclinaverunt, infirmas
arbores pondere adfligunt atque una ipsae concidunt.
 
[28] Tertium est genus eorum, qui uri appellantur. Hi sunt magnitudine
paulo infra elephantos, specie et colore et figura tauri. Magna vis eorum
est et magna velocitas, neque homini neque ferae quam conspexerunt parcunt.
Hos studiose foveis captos interficiunt. Hoc se labore durant adulescentes
atque hoc genere venationis exercent, et qui plurimos ex his interfecerunt,
relatis in publicum cornibus, quae sint testimonio, magnam ferunt laudem.
Sed adsuescere ad homines et mansuefieri ne parvuli quidem excepti possunt.
Amplitudo cornuum et figura et species multum a nostrorum boum cornibus
differt. Haec studiose conquisita ab labris argento circumcludunt atque in
amplissimis epulis pro poculis utuntur.
 
[29] Caesar, postquam per Vbios exploratores comperit Suebos sese in silvas
recepisse, inopiam frumenti veritus, quod, ut supra demonstravimus, minime
omnes Germani agriculturae student, constituit non progredi longius; sed,
ne omnino metum reditus sui barbaris tolleret atque ut eorum auxilia
tardaret, reducto exercitu partem ultimam pontis, quae ripas Vbiorum
contingebat, in longitudinem pedum ducentorum rescindit atque in extremo
ponte turrim tabulatorum quattuor constituit praesidiumque cohortium
duodecim pontis tuendi causa ponit magnisque eum locum munitionibus firmat.
Ei loco praesidioque Gaium Volcatium Tullum adulescentem praefecit. Ipse,
cum maturescere frumenta inciperent, ad bellum Ambiorigis profectus per
Arduennam silvam, quae est totius Galliae maxima atque ab ripis Rheni
finibusque Treverorum ad Nervios pertinet milibusque amplius quingentis in
longitudinem patet, Lucium Minucium Basilum cum omni equitatu praemittit,
si quid celeritate itineris atque opportunitate temporis proficere possit;
monet, ut ignes in castris fieri prohibeat, ne qua eius adventus procul
significatio fiat: sese confestim subsequi dicit.
 
[30] Basilus, ut imperatum est, facit. Celeriter contraque omnium opinionem
confecto itinere multos in agris inopinantes deprehendit: eorum indicio ad
ipsum Ambiorigem contendit, quo in loco cum paucis equitibus esse
dicebatur. Multum cum in omnibus rebus tum in re militari potest fortuna.
Nam magno accidit casu ut in ipsum incautum etiam atque imparatum
incideret, priusque eius adventus ab omnibus videretur, quam fama ac
nuntius adferretur: sic magnae fuit fortunae omni militari instrumento,
quod circum se habebat, erepto, raedis equisque comprehensis ipsum effugere
mortem. Sed hoc quoque factum est, quod aedificio circumdato silva, ut sunt
fere domicilia Gallorum, qui vitandi aestus causa plerumque silvarum atque
fluminum petunt propinquitates, comites familiaresque eius angusto in loco
paulisper equitum nostrorum vim sustinuerunt. His pugnantibus illum in
equum quidam ex suis intulit: fugientem silvae texerunt. Sic et ad
subeundum periculum et ad vitandum multum fortuna valuit.
 
[31] Ambiorix copias suas iudicione non conduxerit, quod proelio dimicandum
non existimarit, an tempore exclusus et repentino equitum adventu
prohibitus, cum reliquum exercitum subsequi crederet, dubium est. Sed certe
dimissis per agros nuntiis sibi quemque consulere iussit. Quorum pars in
Arduennam silvam, pars in continentes paludes profugit; qui proximi Oceano
fuerunt, his insulis sese occultaverunt, quas aestus efficere consuerunt:
multi ex suis finibus egressi se suaque omnia alienissimis crediderunt.
Catuvolcus, rex dimidiae partis Eburonum, qui una cum Ambiorige consilium
inierat, aetate iam confectus, cum laborem aut belli aut fugae ferre non
posset, omnibus precibus detestatus Ambiorigem, qui eius consilii auctor
fuisset, taxo, cuius magna in Gallia Germaniaque copia est, se exanimavit.
 
[32] Segni Condrusique, ex gente et numero Germanorum, qui sunt inter
Eburones Treverosque, legatos ad Caesarem miserunt oratum, ne se in hostium
nurnero duceret neve omnium Germanorum, qui essent citra Rhenum, unam esse
causam iudicaret: nihil se de bello cogitavisse, nulla Ambiorigi auxilia
misisse. Caesar explorata re quaestione captivorum, si qui ad eos Eburones
ex fuga convenissent, ad se ut reducerentur, imperavit; si ita fecissent,
fines eorum se violaturum negavit. Tum copiis in tres partes distributis
impedimenta omnium legionum Aduatucam contulit. Id castelli nomen est. Hoc
fere est in mediis Eburonum finibus, ubi Titurius atque Aurunculeius
hiemandi causa consederant. Hunc cum reliquis rebus locum probabat, tum
quod superioris anni munitiones integrae manebant, ut militum laborem
sublevaret. Praesidio impedi mentis legionem quartamdecimam reliquit, unam
ex eis tribus, quas proxime conscriptas ex Italia traduxerat. Ei legioni
castrisque Quintum Tullium Ciceronem praeficit ducentosque equites
attribuit.
 
[33] Partito exercitu Titum Labienum cum legionibus tribus ad Oceanum
versus in eas partes quae Menapios attingunt proficisci iubet; Gaium
Trebonium cum pari legionum numero ad eam regionem quae ad Aduatucos
adiacet depopulandam mittit; ipse cum reliquis tribus ad flumen Scaldem,
quod influit in Mosam, extremasque Arduennae partis ire constituit, quo cum
paucis equitibus profectum Ambiorigem audiebat. Discedens post diem
septimum sese reversurum confirmat; quam ad diem ei legioni quae in
praesidio relinquebatur deberi frumentum sciebat. Labienum Treboniumque
hortatur, si rei publicae commodo facere possint, ad eum diem revertantur,
ut rursus communicato consilio exploratisque hostium rationibus aliud
initium belli capere possint.
 
[34] Erat, ut supra demonstravimus, manus certa nulla, non oppidum, non
praesidium, quod se armis defenderet, sed in omnes partes dispersa
multitudo. Vbi cuique aut valles abdita aut locus silvestris aut palus
impedita spem praesidi aut salutis aliquam offerebat, consederat. Haec loca
vicinitatibus erant nota, magnamque res diligentiam requirebat non in summa
exercitus tuenda (nullum enim poterat universis perterritis ac dispersis
periculum accidere), sed in singulis militibus conservandis; quae tamen ex
parte res ad salutem exercitus pertinebat. Nam et praedae cupiditas multos
longius evocabat, et silvae incertis occultisque itineribus confertos adire
prohibebant. Si negotium confici stirpemque hominum sceleratorum interfici
vellet, dimittendae plures manus diducendique erant milites; si continere
ad signa manipulos vellet, ut instituta ratio et consuetudo exercitus
Romani postulabat, locus ipse erat praesidio barbaris, neque ex occulto
insidiandi et dispersos circumveniendi singulis deerat audacia. Vt in
eiusmodi difficultatibus, quantum diligentia provideri poterat
providebatur, ut potius in nocendo aliquid praetermitteretur, etsi omnium
animi ad ulciscendum ardebant, quam cum aliquo militum detrimento
noceretur. Dimittit ad finitimas civitates nuntios Caesar: omnes ad se
vocat spe praedae ad diripiendos Eburones, ut potius in silvis Gallorum
vita quam legionarius miles periclitetur, simul ut magna multitudine
circumfusa pro tali facinore stirps ac nomen civitatis tollatur. Magnus
undique numerus celeriter convenit.
 
[35] Haec in omnibus Eburonum partibus gerebantur, diesque appetebat
septimus, quem ad diem Caesar ad impedimenta legionemque reverti
constituerat. Hic quantum in bello fortuna possit et quantos adferat casus
cognosci potuit. Dissipatis ac perterritis hostibus, ut demonstravimus,
manus erat nulla quae parvam modo causam timoris adferret. Trans Rhenum ad
Germanos pervenit fama, diripi Eburones atque ultro omnes ad praedam
evocari. Cogunt equitum duo milia Sugambri, qui sunt proximi Rheno, a
quibus receptos ex fuga Tencteros atque Vsipetes supra docuimus. Transeunt
Rhenum navibus ratibusque triginta milibus passuum infra eum locum, ubi
pons erat perfectus praesidiumque ab Caesare relictum: primos Eburonum
fines adeunt; multos ex fuga dispersos excipiunt, magno pecoris numero,
cuius sunt cupidissimi barbari, potiuntur. Invitati praeda longius
procedunt. Non hos palus in bello latrociniisque natos, non silvae
morantur. Quibus in locis sit Caesar ex captivis quaerunt; profectum
longius reperiunt omnemque exercitum discessisse cognoscunt. Atque unus ex
captivis "Quid vos," inquit, "hanc miseram ac tenuem sectamini praedam,
quibus licet iam esse fortunatissimos? Tribus horis Aduatucam venire
potestis: huc omnes suas fortunas exercitus Romanorum contulit: praesidi
tantum est, ut ne murus quidem cingi possit, neque quisquam egredi extra
munitiones audeat." Oblata spe Germani quam nacti erant praedam in occulto
relinquunt; ipsi Aduatucam contendunt usi eodem duce, cuius haec indicio
cognoverant.
 
[36] Cicero, qui omnes superiores dies praeceptis Caesaris cum summa
diligentia milites in castris continuisset ac ne calonem quidem quemquam
extra munitionem egredi passus esset, septimo die diffidens de numero
dierum Caesarem fidem servaturum, quod longius progressum audiebat, neque
ulla de reditu eius fama adferebatur, simul eorum permotus vocibus, qui
illius patientiam paene obsessionem appellabant, siquidem ex castris egredi
non liceret, nullum eiusmodi casum exspectans, quo novem oppositis
legionibus maximoque equitatu dispersis ac paene deletis hostibus in
milibus passuum tribus offendi posset, quinque cohortes frumentatum in
proximas segetes mittit, quas inter et castra unus omnino collis intererat.
Complures erant ex legionibus aegri relicti; ex quibus qui hoc spatio
dierum convaluerant, circiter CCC, sub vexillo una mittuntur; magna
praeterea multitudo calonum, magna vis iumentorum, quae in castris
subsederant, facta potestate sequitur.
 
[37] Hoc ipso tempore et casu Germani equites interveniunt protinusque
eodem illo, quo venerant, cursu ab decumana porta in castra irrumpere
conantur, nec prius sunt visi obiectis ab ea parte silvis, quam castris
appropinquarent, usque eo ut qui sub vallo tenderent mercatores recipiendi
sui facultatem non haberent. Inopinantes nostri re nova perturbantur, ac
vix primum impetum cohors in statione sustinet. Circumfunduntur ex reliquis
hostes partibus, si quem aditum reperire possent. Aegre portas nostri
tuentur, reliquos aditus locus ipse per se munitioque defendit. Totis
trepidatur castris, atque alius ex alio causam tumultus quaerit; neque quo
signa ferantur neque quam in partem quisque conveniat provident. Alius iam
castra capta pronuntiat, alius deleto exercitu atque imperatore victores
barbaros venisse contendit; plerique novas sibi ex loco religiones fingunt
Cottaeque et Tituri calamitatem, qui in eodem occiderint castello, ante
oculos ponunt. Tali timore omnibus perterritis confirmatur opinio barbaris,
ut ex captivo audierant, nullum esse intus praesidium. Perrumpere nituntur
seque ipsi adhortantur, ne tantam fortunam ex manibus dimittant.
 
[38] Erat aeger cum praesidio relictus Publius Sextius Baculus, qui primum
pilum ad Caesarem duxerat, cuius mentionem superioribus proeliis fecimus,
ac diem iam quintum cibo caruerat. Hic diffisus suae atque omnium saluti
inermis ex tabernaculo prodit: videt imminere hostes atque in summo esse
rem discrimine: capit arma a proximis atque in porta consistit.
Consequuntur hunc centuriones eius cohortis quae in statione erat:
paulisper una proelium sustinent. Relinquit animus Sextium gravibus
acceptis vulneribus: aegre per manus tractus servatur. Hoc spatio
interposito reliqui sese confirmant tantum, ut in munitionibus consistere
audeant speciemque defensorum praebeant.
 
[39] Interim confecta frumentatione milites nostri clamorem exaudiunt:
praecurrunt equites; quanto res sit in periculo cognoscunt. Hic vero nulla
munitio est quae perterritos recipiat: modo conscripti atque usus militaris
imperiti ad tribunum militum centurionesque ora convertunt; quid ab his
praecipiatur exspectant. Nemo est tam fortis quin rei novitate perturbetur.
Barbari signa procul conspicati oppugnatione desistunt: redisse primo
legiones credunt, quas longius discessisse ex captivis cognoverant; postea
despecta paucitate ex omnibus partibus impetum faciunt.
 
[40] Calones in proximum tumulum procurrunt. Hinc celeriter deiecti se in
signa manipulosque coniciunt: eo magis timidos perterrent milites. Alii
cuneo facto ut celeriter perrumpant censent, quoniam tam propinqua sint
castra, et si pars aliqua circumventa ceciderit, at reliquos servari posse
confidunt; alii, ut in iugo consistant atque eundem omnes ferant casum. Hoc
veteres non probant milites, quos sub vexillo una profectos docuimus.
Itaque inter se cohortati duce Gaio Trebonio, equite Romano, qui eis erat
praepositus, per medios hostes perrumpunt incolumesque ad unum omnes in
castra perveniunt. Hos subsecuti calones equitesque eodem impetu militum
virtute servantur. At ei qui in iugo constiterant, nullo etiam nunc usu rei
militaris percepto neque in eo quod probaverant consilio permanere, ut se
loco superiore defenderent, neque eam quam prodesse aliis vim
celeritatemque viderant imitari potuerunt, sed se in castra recipere conati
iniquum in locum demiserunt. Centuriones, quorum nonnulli ex inferioribus
ordinibus reliquarum legionum virtutis causa in superiores erant ordines
huius legionis traducti, ne ante partam rei militaris laudem amitterent,
fortissime pugnantes conciderunt. Militum pars horum virtute summotis
hostibus praeter spem incolumis in castra pervenit, pars a barbaris
circumventa periit.
 
[41] Germani desperata expugnatione castrorum, quod nostros iam constitisse
in munitionibus videbant, cum ea praeda quam in silvis deposuerant trans
Rhenum sese receperunt. Ac tantus fuit etiam post discessum hostium terror
ut ea nocte, cum Gaius Volusenus missus cum equitatu ad castra venisset,
fidem non faceret adesse cum incolumi Caesarem exercitu. Sic omnino animos
timor praeoccupaverat ut paene alienata mente deletis omnibus copiis
equitatum se ex fuga recepisse dicerent neque in columi exercitu Germanos
castra oppugnaturos fuisse contenderent. Quem timorem Caesaris adventus
sustulit.
 
[42] Reversus ille eventus belli non ignorans unum, quod cohortes ex
statione et praesidio essent emissae, questus ne minimo quidem casu locum
relinqui debuisse, multum fortunam in repentino hostium adventu potuisse
iudicavit, multo etiam amplius, quod paene ab ipso vallo portisque
castrorum barbaros avertisset. Quarum omnium rerum maxime admirandum
videbatur, quod Germani, qui eo consilio Rhenum transierant, ut Ambiorigis
fines depopularentur, ad castra Romanorum delati optatissimum Ambiorigi
beneficium obtulerunt.
 
[43] Caesar rursus ad vexandos hostes profectus magno coacto numero ex
finitimis civitatibus in omnes partes dimittit. Omnes vici atque omnia
aedificia quae quisque conspexerat incendebantur; praeda ex omnibus locis
agebatur; frumenta non solum tanta multitudine iumentorum atque hominum
consumebantur, sed etiam anni tempore atque imbribus procubuerant ut, si
qui etiam in praesentia se occultassent, tamen his deducto exercitu rerum
omnium inopia pereundum videretur. Ac saepe in eum locum ventum est tanto
in omnes partes diviso equitatu, ut modo visum ab se Ambiorigem in fuga
circumspicerent captivi nec plane etiam abisse ex conspectu contenderent,
ut spe consequendi illata atque infinito labore suscepto, qui se summam ab
Caesare gratiam inituros putarent, paene naturam studio vincerent,
semperque paulum ad summam felicitatem defuisse videretur, atque ille
latebris aut saltibus se eriperet et noctu occultatus alias regiones
partesque peteret non maiore equitum praesidio quam quattuor, quibus solis
vitam suam committere audebat.
 
[44] Tali modo vastatis regionibus exercitum Caesar duarum cohortium damno
Durocortorum Remorum reducit concilioque in eum locum Galliae indicto de
coniuratione Senonum et Carnutum quaestionem habere instituit et de Accone,
qui princeps eius consili fuerat, graviore sententia pronuntiata more
maiorum supplicium sumpsit. Nonnulli iudicium veriti profugerunt. Quibus
cum aqua atque igni interdixisset, duas legiones ad fines Treverorum, duas
in Lingonibus, sex reliquas in Senonum finibus Agedinci in hibernis
collocavit frumentoque exercitui proviso, ut iustituerat, in Italiam ad
conventus agendos profectus est.
==Liber VII==
[1] Quieta Gallia Caesar, ut constituerat, in Italiam ad conventus agendos
proficiscitur. Ibi cognoscit de Clodii caede [de] senatusque consulto
certior factus, ut omnes iuniores Italiae coniurarent, delectum tota
provincia habere instituit. Eae res in Galliam Transalpinam celeriter
perferuntur. Addunt ipsi et ad fingunt rumoribus Galli, quod res poscere
videbatur, retineri urbano motu Caesarem neque in tantis dissensionibus ad
exercitum venire posse. Hac impulsi occasione, qui iam ante se populi
Romani imperio subiectos dolerent liberius atque audacius de bello consilia
inire incipiunt. Indictis inter se principes Galliae conciliis silvestribus
ac remotis locis queruntur de Acconis morte; posse hunc casum ad ipsos
recidere demonstrant: miserantur communem Galliae fortunam: omnibus
pollicitationibus ac praemius deposcunt qui belli initium faciant et sui
capitis periculo Galliam in libertatem vindicent. In primis rationem esse
habendam dicunt, priusquam eorum clandestina consilia efferantur, ut Caesar
ab exercitu intercludatur. Id esse facile, quod neque legiones audeant
absente imperatore ex hibernis egredi, neque imperator sine praesidio ad
legiones pervenire possit. Postremo in acie praestare interfici quam non
veterem belli gloriam libertatemque quam a maioribus acce perint
recuperare.
 
[2] His rebus agitatis profitentur Carnutes se nullum periculum communis
salutis causa recusare principesque ex omnibus bellum facturos pollicentur
et, quoniam in praesentia obsidibus cavere inter se non possint ne res
efferatur, ut iureiurando ac fide sanciatur, petunt, collatis militaribus
signis, quo more eorum gravissima caerimonia continetur, ne facto initio
belli ab reliquis deserantur. Tum collaudatis Carnutibus, dato iureiurando
ab omnibus qui aderant, tempore eius rei constituto ab concilio disceditur.
 
[3] Vbi ea dies venit, Carnutes Cotuato et Conconnetodumno ducibus,
desperatis hominibus, Cenabum signo dato concurrunt civesque Romanos, qui
negotiandi causa ibi constiterant, in his Gaium Fufium Citam, honestum
equitem Romanum, qui rei frumentariae iussu Caesaris praeerat, interficiunt
bonaque eorum diripiunt. Celeriter ad omnes Galliae civitates fama
perfertur. Nam ubicumque maior atque illustrior incidit res, clamore per
agros regionesque significant; hunc alii deinceps excipiunt et proximis
tradunt, ut tum accidit. Nam quae Cenabi oriente sole gesta essent, ante
primam confectam vigiliam in finibus Arvernorum audita sunt, quod spatium
est milium passuum circiter centum LX.
 
[4] Simili ratione ibi Vercingetorix, Celtilli filius, Arveruus, summae
potentiae adulescens, cuius pater principatum Galliae totius obtinuerat et
ob eam causam, quod regnum appetebat, ab civitate erat interfectus,
convocatis suis clientibus facile incendit. Cognito eius consilio ad arma
concurritur. Prohibetur ab Gobannitione, patruo suo, reliquisque
principibus, qui hanc temptandam fortunam non existimabant; expellitur ex
oppido Gergovia; non destitit tamen atque in agris habet dilectum egentium
ac perditorum. Hac coacta manu, quoscumque adit ex civitate ad suam
sententiam perducit; hortatur ut communis libertatis causa arma capiant,
magnisque coactis copiis adversarios suos a quibus paulo ante erat eiectus
expellit ex civitate. Rex ab suis appellatur. Dimittit quoque versus
legationes; obtestatur ut in fide maneant. Celeriter sibi Senones,
Parisios, Pictones, Cadurcos, Turonos, Aulercos, Lemovices, Andos
reliquosque omnes qui Oceanum attingunt adiungit: omnium consensu ad eum
defertur imperium. Qua oblata potestate omnibus his civitatibus obsides
imperat, certum numerum militum ad se celeriter adduci iubet, armorum
quantum quaeque civitas domi quodque ante tempus efficiat constituit; in
primis equitatui studet. Summae diligentiae summam imperi severitatem
addit; magnitudine supplici dubitantes cogit. Nam maiore commisso delicto
igni atque omnibus tormentis necat, leviore de causa auribus desectis aut
singulis effossis oculis domum remittit, ut sint reliquis documento et
magnitudine poenae perterreant alios.
 
[5] His suppliciis celeriter coacto exercitu Lucterium Cadurcum, summae
hominem audaciae, cum parte copiarum in Rutenos mittit; ipse in Bituriges
proficiscitur. Eius adventu Bituriges ad Aeduos, quorum erant in fide,
legatos mittunt subsidium rogatum, quo facilius hostium copias sustinere
possint. Aedui de consilio legatorum, quos Caesar ad exercitum reliquerat,
copias equitatus peditatusque subsidio Biturigibus mittunt. Qui cum ad
flumen Ligerim venissent, quod Bituriges ab Aeduis dividit, paucos dies ibi
morati neque flumen transire ausi domum revertuntur legatisque nostris
renuntiant se Biturigum perfidiam veritos revertisse, quibus id consili
fuisse cognoverint, ut, si flumen transissent, una ex parte ipsi, altera
Arverni se circumsisterent. Id eane de causa, quam legatis pronuntiarunt,
an perfidia adducti fecerint, quod nihil nobis constat, non videtur pro
certo esse proponendum. Bituriges eorum discessu statim cum Arvernis
iunguntur.
 
[6] His rebus in Italiam Caesari nuntiatis, cum iam ille urbanas res
virtute Cn. Pompei commodiorem in statum pervenisse intellegeret, in
Transalpinam Galliam profectus est. Eo cum venisset, magna difficultate
adficiebatur, qua ratione ad exercitum pervenire posset. Nam si legiones in
provinciam arcesseret, se absente in itinere proelio dimicaturas
intellegebat; si ipse ad exercitum contenderet, ne eis quidem eo tempore
qui quieti viderentur suam salutem recte committi videbat.
 
[7] Interim Lucterius Cadurcus in Rutenos missus eam civitatem Arvernis
conciliat. Progressus in Nitiobriges et Gabalos ab utrisque obsides accipit
et magna coacta manu in provinciam Narbonem versus eruptionem facere
contendit. Qua re nuntiata Caesar omnibus consiliis antevertendum
existimavit, ut Narbonem proficisceretur. Eo cum venisset, timentes
confirmat, praesidia in Rutenis provincialibus, Volcis Arecomicis,
Tolosatibus circumque Narbonem, quae loca hostibus erant finitima,
constituit; partem copiarum ex provincia supplementumque, quod ex Italia
adduxerat, in Helvios, qui fines Arvernorum contingunt, convenire iubet.
 
[8] His rebus comparatis, represso iam Lucterio et remoto, quod intrare
intra praesidia periculosum putabat, in Helvios proficiscitur. Etsi mons
Cevenna, qui Arvernos ab Helviis discludit, durissimo tempore anni
altissima nive iter impediebat, tamen discussa nive sex in altitudinem
pedum atque ita viis patefactis summo militum sudore ad fines Arvernorum
pervenit. Quibus oppressis inopinantibus, quod se Cevenna ut muro munitos
existimabant, ac ne singulari quidem umquam homini eo tempore anni semitae
patuerant, equitibus imperat, ut quam latissime possint vagentur et quam
maximum hostibus terrorem inferant. Celeriter haec fama ac nuntiis ad
Vercingetorigem perferuntur; quem perterriti omnes Arverni circumsistunt
atque obsecrant, ut suis fortunis consulat, neve ab hostibus diripiautur,
praesertim cum videat omne ad se bellum translatum. Quorum ille precibus
per motus castra ex Biturigibus movet in Arveruos versus.
 
[9] At Caesar biduum in his locis moratus, quod haec de Vercingetorige usu
ventura opinione praeceperat, per causam supplementi equitatusque cogendi
ab exercitu discedit; Brutum adulescentem his copiis praeficit; hunc monet,
ut in omnes partes equites quam latissime pervagentur: daturum se operam,
ne longius triduo ab castris absit. His constitutis rebus suis
inopinantibus quam maximis potest itineribus Viennam pervenit. Ibi nactus
recentem equitatum, quem multis ante diebus eo praemiserat, neque diurno
neque nocturno itinere intermisso per fines Aeduorum in Lingones contendit,
ubi duae legiones hiemabant, ut, si quid etiam de sua salute ab Aeduis
iniretur consili, celeritate praecurreret. Eo cum pervenisset, ad reliquas
legiones mittit priusque omnes in unum locum cogit quam de eius adventu
Arvernis nuntiari posset. Hac re cognita Vercingetorix rursus in Bituriges
exercitum reducit atque inde profectus Gorgobinam, Boiorum oppidum, quos
ibi Helvetico proelio victos Caesar collocaverat Aeduisque attribuerat,
oppugnare instituit.
 
[10] Magnam haec res Caesari difficultatem ad consilium capiendum
adferebat, si reliquam partem hiemis uno loco legiones contineret, ne
stipendiariis Aeduorum expugnatis cuncta Gallia deficeret, quod nullum
amicis in eo praesidium videretur positum esse; si maturius ex hibernis
educeret, ne ab re frumentaria duris subvectionibus laboraret. Praestare
visum est tamen omnis difficultates perpeti, quam tanta contumelia accepta
omnium suorum voluntates alienare. Itaque cohortatus Aeduos de supportando
commeatu praemittit ad Boios qui de suo adventu doceant hortenturque ut in
fide maneant atque hostium impetum magno animo sustineant. Duabus Agedinci
legionibus atque impedimentis totius exer citus relictis ad Boios
proficiscitur.
 
[11] Altero die cum ad oppidum Senonum Vellaunodunum venisset, ne quem post
se hostem relinqueret, quo expeditiore re frumentaria uteretur, oppugnare
instituit idque biduo circumvallavit; tertio die missis ex oppido legatis
de deditione arma conferri, iumenta produci, sescentos obsides dari iubet.
Ea qui conficeret, a. Trebonium legatum relinquit. Ipse, ut quam primum
iter faceret, Cenabum Carnutum proficiscitur; qui tum primum allato nuntio
de oppugnatione Vellaunoduni, cum longius eam rem ductum iri existimarent,
praesidium Cenabi tuendi causa, quod eo mitterent, comparabant. Huc biduo
pervenit. Castris ante oppidum positis diei tempore exclusus in posterum
oppugnationem differt quaeque ad eam rem usui sint militibus imperat et,
quod oppidum Cenabum pons fluminis Ligeris contingebat, veritus ne noctu ex
oppido profugerent, duas legiones in armis excubare iubet. Cenabenses paulo
ante mediam noctem silentio ex oppido egressi flumen transire coeperunt.
Qua re per exploratores nuntiata Caesar legiones quas expeditas esse
iusserat portis incensis intromittit atque oppido potitur, perpaucis ex
hostium numero desideratis quin cuncti caperentur, quod pontis atque
itinerum angustiae multitudinis fugam intercluserant. Oppidum diripit atque
incendit, praedam militibus donat, exercitum Ligerem traducit atque in
Biturigum fines pervenit.
 
[12] Vercingetorix, ubi de Caesaris adventu cognovit, oppuguatione destitit
atque obviam Caesari proficiscitur. Ille oppidum Biturigum positum in via
Noviodunum oppugnare instituerat. Quo ex oppido cum legati ad eum venissent
oratum ut sibi ignosceret suaeque vitae consuleret, ut celeritate reliquas
res conficeret, qua pleraque erat consecutus, arma conferri, equos produci,
obsides dari iubet. Parte iam obsidum tradita, cum reliqua
administrarentur, centurionibus et paucis militibus intromissis, qui arma
iumentaque conquirerent, equitatus hostium procul visus est, qui agmen
Vercingetorigis antecesserat. Quem simul atque oppidani conspexerunt atque
in spem auxili venerunt, clamore sublato arma capere, portas claudere,
murum complere coeperunt. Centuriones in oppido, cum ex significatione
Gallorum novi aliquid ab eis iniri consili intellexissent, gladiis
destrictis portas occupaverunt suosque omnes incolumes receperunt.
 
[13] Caesar ex castris equitatum educi iubet, proelium equestre committit:
laborantibus iam suis Germanos equites circiter CCCC summittit, quos ab
initio habere secum instituerat. Eorum impetum Galli sustinere non
potuerunt atque in fugam coniecti multis amissis se ad agmen receperunt.
Quibus profligatis rursus oppidani perterriti comprehensos eos, quorum
opera plebem concitatam existimabant, ad Caesarem perduxerunt seseque ei
dediderunt. Quibus rebus confectis, Caesar ad oppidum Avaricum, quod erat
maximum munitissimumque in finibus Biturigum atque agri fertilissima
regione, profectus est, quod eo oppido recepto civitatem Biturigum se in
potestatem redacturum confidebat.
 
[14] Vercingetorix tot continuis incommodis Vellaunoduni, Cenabi, Novioduni
acceptis suos ad concilium convocat. Docet longe alia ratione esse bellum
gerendum atque antea gestum sit. Omnibus modis huic rei studendum, ut
pabulatione et commeatu Romani prohibeantur. Id esse facile, quod equitatu
ipsi abundent et quod anni tempore subleventur. Pabulum secari non posse;
necessario dispersos hostes ex aedificiis petere: hos omnes cotidie ab
equitibus deligi posse. Praeterea salutis causa rei familiaris commoda
neglegenda: vicos atque aedificia incendi oportere hoc spatio ab via quoque
versus, quo pabulandi causa adire posse videantur. Harum ipsis rerum copiam
suppetere, quod, quorum in finibus bellum geratur, eorum opibus
subleventur: Romanos aut inopiam non laturos aut magno periculo longius ab
castris processuros; neque interesse, ipsosne interficiant, impedimentisne
exuant, quibus amissis bellum geri non possit. Praeterea oppida incendi
oportere, quae non munitione et loci natura ab omni sint periculo tuta, neu
suis sint ad detractandam militiam receptacula neu Romanis proposita ad
copiam commeatus praedamque tollendam. Haec si gravia aut acerba videautur,
multo illa gravius aestimare, liberos, coniuges in servitutem abstrahi,
ipsos interfici; quae sit necesse accidere victis.
 
[15] Omnium consensu hac sententia probata uno die amplius XX urbes
Biturigum iucenduntur. Hoc idem fit in reliquis civitatibus: in omnibus
partibus incendia conspiciuntur; quae etsi magno cum dolore omnes ferebant,
tamen hoc sibi solati proponebant, quod se prope explorata victoria
celeriter amissa reciperaturos confidebant. Deliberatur de Avarico in
communi concilio, incendi placeret an defendi. Procumbunt omnibus Gallis ad
pedes Bituriges, ne pulcherrimam prope totius Galliae urbem, quae praesidio
et ornamento sit civitati, suis manibus succendere cogerentur: facile se
loci natura defensuros dicunt, quod prope ex omnibus partibus flumine et
palude circumdata unum habeat et perangustum aditum. Datur petentibus venia
dissuadente primo Vercingetorige, post concedente et precibus ipsorum et
misericordia vulgi. Defensores oppido idonei deliguntur.
 
[16] Vercingetorix minoribus Caesarem itineribus subsequitur et locum
castris deligit paludibus silvisque munitum ab Avarico longe milia passuum
XVI. Ibi per certos exploratores in singula diei tempora quae ad Avaricum
agerentur cognoscebat et quid fieri vellet imperabat. Omnes nostras
pabulationes frumentationesque observabat dispersosque, cum longius
necessario procederent, adoriebatur magnoque incommodo adficiebat, etsi,
quantum ratione provideri poterat, ab nostris occurrebatur, ut incertis
temporibus diversisque itineribus iretur.
 
[17] Castris ad eam partem oppidi positis Caesar, quae intermissa [a]
flumine et a paludibus aditum, ut supra diximus, angustum habebat, aggerem
apparare, vineas agere, turres duas constituere coepit: nam circumvallare
loci natura prohibebat. De re frumentaria Boios atque Aeduos adhortari non
destitit; quorum alteri, quod nullo studio agebant, non multum adiuvabant,
alteri non magnis facultatibus, quod civitas erat exigua et infirma,
celeriter quod habuerunt consumpserunt. Summa difficultate rei frumentariae
adfecto exercitu tenuitate Boiorum, indiligentia Aeduorum, incendiis
aedificiorum, usque eo ut complures dies frumento milites caruerint et
pecore ex longinquioribus vicis adacto extremam famem sustentarent, nulla
tamen vox est ab eis audita populi Romani maiestate et superioribus
victoriis indigna. Quin etiam Caesar cum in opere singulas legiones
appellaret et, si acerbius inopiam ferrent, se dimissurum oppugnationem
diceret, universi ab eo, ne id faceret, petebant: sic se complures anuos
illo imperante meruisse, ut nullam ignominiam acciperent, nusquam infecta
re discederent: hoc se ignominiae laturos loco, si inceptam oppugnationem
reliquissent: praestare omnes perferre acerbitates, quam non civibus
Romanis, qui Cenabi perfidia Gallorum interissent, parentarent. Haec eadem
centurionibus tribunisque militum mandabant, ut per eos ad Caesarem
deferrentur.
 
[18] Cum iam muro turres appropinquassent, ex captivis Caesar cognovit
Vercingetorigem consumpto pabulo castra movisse propius Avaricum atque
ipsum cum equitatu expeditisque, qui inter equites proeliari consuessent,
insidiarum causa eo profectum, quo nostros postero die pabulatum venturos
arbitraretur. Quibus rebus cognitis media nocte silentio profectus ad
hostium castra mane pervenit. Illi celeriter per exploratores adventu
Caesaris cognito carros impedimentaque sua in artiores silvas abdiderunt,
copias omnes in loco edito atque aperto instruxerunt. Qua re nuntiata
Caesar celeriter sarcinas conferri, arma expediri iussit.
 
[19] Collis erat leniter ab infimo acclivis. Hunc ex omnibus fere partibus
palus difficilis atque impedita cingebat non latior pedibus quinquaginta.
Hoc se colle interruptis pontibus Galli fiducia loci continebant
generatimque distributi in civitates omnia vada ac saltus eius paludis
obtinebant sic animo parati, ut, si eam paludem Romani perrumpere
conarentur, haesitantes premerent ex loco superiore; ut qui propinquitatem
loci videret paratos prope aequo Marte ad dimicandum existimaret, qui
iniqui tatem condicionis perspiceret inani simulatione sese ostentare
cognosceret. Indignantes milites Gaesar, quod conspectum suum hostes
perferre possent tantulo spatio interiecto, et signum proeli exposcentes
edocet, quanto detrimento et quot virorum tortium morte necesse sit
constare victoriam; quos cum sic animo paratos videat, ut nullum pro sua
laude periculum recusent, summae se iniquitatis condemnari debere, nisi
eorum vitam sua salute habeat cariorem. Sic milites consolatus eodem die
reducit in castra reliquaque quae ad oppugnationem pertinebant oppidi
administrare instituit.
 
[20] Vereingetorix, cum ad suos redisset, proditionis insimulatus, quod
castra propius Romanos movisset, quod cum omni equitatu discessisset, quod
sine imperio tantas copias reliquisset, quod eius discessu Romani tanta
opportunitate et celeritate venissent: non haec omnia fortuito aut sine
consilio accidere potuisse; regnum illum Galliae malle Caesaris concessu
quam ipsorum habere beneficio--tali modo accusatus ad haec respondit: Quod
castra movisset, factum inopia pabuli etiam ipsis hortantibus; quod propius
Romanos accessisset, persuasum loci opportunitate, qui se ipsum munitione
defenderet: equitum vero operam neque in loco palustri desiderari debuisse
et illic fuisse utilem, quo sint profecti. Summam imperi se consulto nulli
discedentem tradidisse, ne is multitudinis studio ad dimicandum
impelleretur; cui rei propter animi mollitiem studere omnes videret, quod
diutius laborem ferre non possent. Romani si casu intervenerint, fortunae,
si alicuius indicio vocati, huic habendam gratiam, quod et paucitatem eorum
ex loco superiore cognoscere et virtutem despicere potuerint, qui dimicare
non ausi turpiter se in castra receperint. Imperium se ab Caesare per
proditionem nullum desiderare, quod habere victoria posset, quae iam esset
sibi atque omnibus Gallis explorata: quin etiam ipsis remittere, si sibi
magis honorem tribuere, quam ab se salutem accipere videantur. "Haec ut
intellegatis," inquit, "a me sincere pronuntiari, audite Romauos milites."
Producit servos, quos in pabulatione paucis ante diebus exceperat et fame
vinculisque excruciaverat. Hi iam ante edocti quae interrogati
pronuntiarent, milites se esse legionarios dicunt; fame et inopia adductos
clam ex castris exisse, si quid frumenti aut pecoris in agris reperire
possent: simili omnem exercitum inopia premi, nec iam vires sufficere
cuiusquam nec ferre operis laborem posse: itaque statuisse imperatorem, si
nihil in oppugnatione oppidi profecissent, triduo exercitum deducere.
"Haec," inquit, "a me," Vercingetorix, "beneficia habetis, quem proditionis
insimulatis; cuius opera sine vestro sanguine tantum exercitum victorem
fame consumptum videtis; quem turpiter se ex fuga recipientem ne qua
civitas suis finibus recipiat a me provisum est."
 
[21] Conclamat omnis multitudo et suo more armis concrepat, quod facere in
eo consuerunt cuius orationem approbant: summum esse Vercingetorigem ducem,
nec de eius fide dubitandum, nec maiore ratione bellum administrari posse.
Statuunt, ut X milia hominum delecta ex omnibus copiis in oppidum
mittantur, nec solis Biturigibus communem salutem committendam censent,
quod paene in eo, si id oppidum retinuissent, summam victoriae constare
intellegebant.
 
[22] Singulari militum nostrorum virtuti consilia cuius que modi Gallorum
occurrebant, ut est summae genus sollertiae atque ad omnia imitanda et
efficienda, quae ab quoque traduntur, aptissimum. Nam et laqueis falces
avertebant, quas, cum destinaverant, tormentis introrsus reducebant, et
aggerem cuniculis subtrahebant, eo scientius quod apud eos magnae sunt
ferrariae atque omne genus cuniculorum notum atque usitatum est. Totum
autem murum ex omni parte turribus contabulaverant atque has coriis
intexerant. Tum crebris diurnis nocturnisque eruptionibus aut aggeri ignem
inferebant aut milites occupatos in opere adoriebantur, et nostrarum
turrium altitudinem, quantum has cotidianus agger expresserat, commissis
suarum turrium malis adaequabant, et apertos cuniculos praeusta et
praeacuta materia et pice fervefacta et maximi ponderis saxis morabantur
moenibusque appropinquare prohibebant.
 
[23] Muri autem omnes Gallici hac fere forma sunt. Trabes derectae
perpetuae in longitudinem paribus iutervallis, distantes inter se binos
pedes, in solo collocantur. Hae revinciuntur introrsus et multo aggere
vestiuntur: ea autem, quae diximus, inter valla grandibus in fronte saxis
effarciuntur. His collocatis et coagmentatis alius insuper ordo additur, ut
idem illud intervallum servetur neque inter se contingaut trabes, sed
paribus intermissae spatiis singulae singulis saxis interiectis arte
contineantur. Sic deinceps omne opus contexitur, dum iusta muri altitudo
expleatur. Hoc cum in speciem varietatemque opus deforme non est alternis
trabibus ac saxis, quae rectis lineis suos ordines servant, tum ad
utilitatem et defensionem urbium summam habet opportunitatem, quod et ab
incendio lapis et ab ariete materia defendit, quae perpetuis trabibus pedes
quadragenos plerumque introrsus revincta neque perrumpi neque distrahi
potest.
 
[24] His tot rebus impedita oppugnatione milites, cum toto tempore frigore
et assiduis imbribus tardarentur, tamen continenti labore omnia haec
superaverunt et diebus XXV aggerem latum pedes CCCXXX, altum pedes LXXX
exstruxerunt. Cum is murum hostium paene contingeret, et Caesar ad opus
consuetudine excubaret milites que hortaretur, ne quod omnino tempus ab
opere intermitteretur, paulo ante tertiam vigiliam est animadversum fumare
aggerem, quem cuniculo hostes succenderant, eodemque tempore toto muro
clamore sublato duabus portis ab utroque latere turrium eruptio fiebat,
alii faces atque aridam materiem de muro in aggerem eminus iaciebant, picem
reliquasque res, quibus ignis excitari potest, fundebant, ut quo primum
curreretur aut cui rei ferretur auxilium vix ratio iniri posset. Tamen,
quod instituto Caesaris semper duae legiones pro castris excubabant
pluresque partitis temporibus erant in opere, celeriter factum est, ut alii
eruptionibus re sisterent, alii turres reducerent aggeremque inter
sciuderent, omnis vero ex castris multitudo ad restinguendum concurreret.
 
[25] Cum in omnibus locis consumpta iam reliqua parte noctis pugnaretur,
semperque hostibus spes victoriae redintegraretur, eo magis, quod deustos
pluteos turrium videbant nec facile adire apertos ad auxiliandum
animadvertebant, semperque ipsi recentes defessis succederent omnemque
Galliae salutem in illo vestigio temporis positam arbitrarentur, accidit
inspectantibus nobis quod dignum memoria visum praetereundum non
existimavimus. Quidam ante portam oppidi Gallus per manus sebi ac picis
traditas glebas in ignem e regione turris proiciebat: scorpione ab latere
dextro traiectus exanimatusque concidit. Hunc ex proximis unus iacentem
transgressus eodem illo munere fungebatur; eadem ratione ictu scorpionis
exanimato alteri successit tertius et tertio quartus, nec prius ille est a
propugnatoribus vacuus relictus locus quam restincto aggere atque omni ex
parte summotis hostibus finis est pugnandi factus.
 
[26] Omnia experti Galli, quod res nulla successerat, postero die consilium
ceperunt ex oppido profugere hortante et iubente Vercingetorige. Id
silentio noctis conati non magna iactura suorum sese effecturos sperabant,
propterea quod neque longe ab oppido castra Vercingetorigis aberant, et
palus, quae perpetua intercedebat, Romanos ad insequendum tardabat. Iamque
hoc facere noctu apparabant, cum matres familiae repente in publicum
procurrerunt flentesque proiectae ad pedes suorum omnibus precibus
petierunt, ne se et communes liberos hostibus ad supplicium dederent, quos
ad capiendam fugam naturae et virium infirmitas impediret. Vbi eos in
sententia perstare viderunt, quod plerumque in summo periculo timor
misericordiam non recipit, conclamare et significare de fuga Romanis
coeperunt. Quo timore perterriti Galli, ne ab equitatu Romanorum viae
praeoccuparentur, consilio destiterunt.
 
[27] Postero die Caesar promota turri perfectisque operibus quae facere
instituerat, magno coorto imbre non inutilem hanc ad capiendum consilium
tempestatem arbitratus est, quod paulo incautius custodias in muro
dispositas videbat, suosque languidius in opere versari iussit et quid
fieri vellet ostendit. Legionibusque intra vineas in occulto expeditis,
cohortatus ut aliquando pro tantis laboribus fructum victoriae perciperent,
eis qui primi murum ascendissent praemia proposuit militibusque signum
dedit. Illi subito ex omnibus partibus evolaverunt murumque celeriter
compleverunt.
 
[28] Hostes re nova perterriti muro turribusque deiecti in foro ac locis
patentioribus cuneatim constiterunt, hoc animo ut si qua ex parte obviam
contra veniretur acie instructa depugnarent. Vbi neminem in aequum loeum
sese demittere, sed toto undique muro circum fundi viderunt, veriti ne
omnino spes fugae tolleretur, abiectis armis ultimas oppidi partes
continenti impetu petiverunt, parsque ibi, cum angusto exitu portarum se
ipsi premerent, a militibus, pars iam egressa portis ab equitibus est
interfecta; nec fuit quisquam, qui praedae studeret. Sic et Cenabi caede et
labore operis incitati non aetate confectis, non mulieribus, non infantibus
pepercerunt. Denique ex omni numero, qui fuit circiter milium XL, vix DCCC,
qui primo clamore audito se ex oppido eiecerunt, incolumes ad
Vercingetorigem pervenerunt. Quos ille multa iam nocte silentio ex fuga
excepit, veritus ne qua in castris ex eorum concursu et misericordia vulgi
seditio oreretur, ut procul in via dispositis familiaribus suis
principibusque civitatum disparandos deducendosque ad suos curaret, quae
cuique civitati pars eastrorum ab initio obvenerat.
 
[29] Postero die concilio convocato consolatus cohortatusque est ne se
admodum animo demitterent, ne perturbarentur incommodo. Non virtute neque
in acie vicisse Romanos, sed artificio quodam et scientia oppugnationis,
cuius rei fuerint ipsi imperiti. Errare, si qui in bello omnes secundos
rerum proventus exspectent. Sibi numquam placuisse Avaricum defendi, cuius
rei testes ipsos haberet; sed factum imprudentia Biturigum et nimia
obsequentia reliquorum uti hoc incommodum acciperetur. Id tamen se
celeriter maioribus commodis sanaturum. Nam quae ab reliquis Gallis
civitates dissentirent, has sua diligentia adiuncturum atque unum consilium
totius Galliae effecturum, cuius consensui ne orbis quidem terrarum possit
obsistere; idque se prope iam effectum habere. Interea aequum esse ab eis
communis salutis causa impetrari ut castra munire instituerent, quo
facilius repentinos hostium impetus sustinerent.
 
[30] Fuit haec oratio non ingrata Gallis, et maxime, quod ipse animo non
defecerat tanto accepto incommodo neque se in occultum abdiderat et
conspectum multitudinis fugerat; plusque animo providere et praesentire
existimabatur, quod re integra primo incendendum Avaricum, post deserendum
censuerat. Itaque ut reliquorum imperatorum res adversae auctoritatem
minuunt, sic huius ex contrario dignitas incommodo accepto in dies
augebatur. Simul in spem veniebant eius adfirmatione de reliquis
adiungendis civitatibus; primumque eo tempore Galli castra munire
instituerunt et sic sunt animo confirmati, homines insueti laboris, ut
omnia quae imperarentur sibi patienda existimarent.
 
[31] Nec minus quam est pollicitus Vercingetorix animo laborabat ut
reliquas civitates adiungeret, atque eas donis pollicitationibusque
alliciebat. Huic rei idoneos homines deligebat, quorum quisque aut oratione
sub dola aut amicitia facillime capere posset. Qui Avarico expugnato
refugerant, armandos vestiendosque curat; simul, ut deminutae copiae
redintegrarentur, imperat certum numerum militum civitatibus, quem et quam
ante diem in castra adduci velit, sagittariosque omnes, quorum erat
permagnus numerus in Gallia, conquiri et ad se mitti iubet. His rebus
celeriter id quod Avarici deperierat expletur. Interim Teutomatus,
Olloviconis filius, rex Nitiobrigum, cuius pater ab senatu nostro amicus
erat appellatus, cum magno equitum suorum numero et quos ex Aquitania
conduxerat ad eum pervenit.
 
[32] Caesar Avarici complures dies commoratus summamque ibi copiam frumenti
et reliqui commeatus nactus exercitum ex labore atque inopia refecit. Iam
prope hieme confecta cum ipso anni tempore ad gerendum bellum vocaretur et
ad hostem proficisci constituisset, sive eum ex paludibus silvisque elicere
sive obsidione premere posset, legati ad eum principes Aeduorum veniunt
oratum ut maxime necessario tempore civitati subveniat: Summo esse in
periculo rem, quod, cum singuli magistratus antiquitus creari atque regiam
potestatem annum obtinere consuessent, duo magistratum gerant et se uterque
eorum legibus creatum esse dicat. Horum esse alterum Convictolitavem,
florentem et illustrem adulescentem, alterum Cotum, antiquissima familia
natum atque ipsum hominem summae potentiae et magnae cognationis, cuius
frater Valetiacus proximo anno eundem magistratum gesserit. Civitatem esse
omnem in armis; divisum senatum, divisum populum, suas cuiusque eorum
clientelas. Quod si diutius alatur controversia, fore uti pars cum parte
civitatis confligat. Id ne accidat, positum in eius diligentia atque
auctoritate.
 
[33] Caesar, etsi a bello atque hoste discedere detrimentosum esse
existimabat, tamen non ignorans quanta ex dissensionibus incommoda oriri
consuessent, ne tanta et tam coniuncta populo Romano civitas, quam ipse
semper aluisset omnibusque rebus ornasset, ad vim atque arma descenderet,
atque ea pars quae minus sibi confideret auxilia a Vercingetorige
arcesseret, huic rei praevertendum existimavit et, quod legibus Aeduorum
eis, qui summum magistra tum obtinerent, excedere ex finibus non liceret,
ne quid de iure aut de legibus eorum deminuisse videretur, ipse in Aeduos
proficisci statuit senatumque omnem et quos inter controversia esset ad se
Decetiam evocavit. Cum prope omnis civitas eo convenisset, docereturque
paucis clam convocatis alio loco, alio tempore atque oportuerit fratrem a
fratre renuntiatum, cum leges duo ex una familia vivo utroque non solum
magistratus creari vetarent, sed etiam in senatu esse prohiberent, Cotum
imperium deponere coegit, Convictolitavem, qui per sacerdotes more
civitatis intermissis magistratibus esset creatus, potestatem obtinere
iussit.
 
[34] Hoc decreto interposito cohortatus Aeduos, ut controversiarum ac
dissensionis obliviscerentur atque omnibus omissis his rebus huic bello
servirent eaque quae meruissent praemia ab se devicta Gallia exspectarent
equitatumque omnem et peditum milia decem sibi celeriter mitterent, quae in
praesidiis rei frumentariae causa disponeret, exercitum in duas partes
divisit: quattuor legiones in Senones Parisiosque Labieno ducendas dedit,
sex ipse in Arvernos ad oppidum Gergoviam secundum flumen Elaver duxit;
equitatus partem illi attribuit, partem sibi reliquit. Qua re cognita
Vercingetorix omnibus interruptis eius fluminis pontibus ab altera fluminis
parte iter facere coepit.
 
[35] Cum uterque utrimque exisset exercitus, in conspectu fereque e regione
castris castra ponebant dispositis exploratoribus, necubi effecto ponte
Romani copias traducerent. Erat in magnis Caesaris difficultatibus res, ne
maiorem aestatis partem flumine impediretur, quod non fere ante autumnum
Elaver vado transiri solet. Itaque, ne id accideret, silvestri loco castris
positis e regione unius eorum pontium, quos Vercingetorix rescindendos
curaverat, postero die cum duabus legionibus in occulto restitit; reliquas
copias cum omnibus impedimentis, ut consueverat, misit, apertis quibusdam
cohortibus, uti numerus legionum constare videretur. His quam longissime
possent egredi iussis, eum iam ex diei tempore coniecturam ceperat in
castra perventum, isdem sublicis, quarum pars inferior integra remanebat,
pontem reficere coepit. Celeriter effecto opere legionibusque traductis et
loco castris idoneo delecto reliquas copias revocavit. Vercingetorix re
cognita, ne contra suam voluntatem dimicare cogeretur, magnis itineribus
antecessit.
 
[36] Caesar ex eo loco quintis castris Gergoviam pervenit equestrique eo
die proelio levi facto perspecto urbis situ, quae posita in altissimo monte
omnes aditus difficiles habebat, de expugnatione desperavit, de obsessione
non prius agendum constituit, quam rem frumentariam expedisset. At
Vercingetorix castris, prope oppidum positis, mediocribus circum se
intervallis separatim singularum civitatium copias collocaverat atque
omnibus eius iugi collibus occupatis, qua despici poterat, horribilem
speciem praebebat; principesque earum civitatium, quos sibi ad consilium
capiendum delegerat, prima luce cotidie ad se convenire iubebat, seu quid
communicandum, seu quid administrandum videretur; neque ullum fere diem
intermittebat quin equestri proelio interiectis sagittariis, quid in quoque
esset animi ac virtutis suorum perspiceret. Erat e regione oppidi collis
sub ipsis radicibus montis, egregie munitus atque ex omni parte
circumcisus; quem si tenerent nostri, et aquae magna parte et pabulatione
libera prohibituri hostes videbantur. Sed is locus praesidio ab his non
nimis firmo tenebatur. Tamen silentio noctis Caesar ex castris egressus,
priusquam subsidio ex oppido veniri posset, deiecto praesidio potitus loco
duas ibi legiones collocavit fossamque duplicem duodenum pedum a maioribus
castris ad minora perduxit, ut tuto ab repentino hostium incursu etiam
singuli commeare possent.
 
[37] Dum haec ad Gergoviam geruntur, Convictolitavis Aeduus, cui
magistratum adiudicatum a Caesare demonstravimus, sollicitatus ab Arvernis
pecunia cum quibusdam adulescentibus colloquitur; quorum erat princeps
Litaviccus atque eius fratres, amplissima familia nati adulescentes. Cum
his praemium communicat hortaturque, ut se liberos et imperio natos
meminerint. Vnam esse Aeduorum civitatem, quae certissimam Galliae
victoriam detineat; eius auctoritate reliquas contineri; qua traducta locum
consistendi Romanis in Gallia non fore. Esse nonnullo se Caesaris beneficio
adfectum, sic tamen, ut iustissimam apud eum causam obtinuerit; sed plus
communi libertati tribuere. Cur enim potius Aedui de suo iure et de legibus
ad Caesarem disceptatorem, quam Romani ad Aeduos veniant? Celeriter
adulescentibus et oratione magistratus et praemio deductis, cum se vel
priucipes eius consili fore profiterentur, ratio perficiendi quaerebatur,
quod civitatem temere ad suscipiendum bellum adduci posse non confidebant.
Placuit ut Litaviccus decem illis milibus, quae Caesari ad bellum
mitterentur, praeficeretur atque ea ducenda curaret, fratresque eius ad
Caesarem praecurrerent. Reliqua qua ratione agi placeat constituunt.
 
[38] Litaviccus accepto exercitu, cum milia passuum circiter XXX ab
Gergovia abesset, convocatis subito militibus lacrimans, "Quo
proficiscimur," inquit, "milites? Omnis noster equitatus, omnis nobilitas
interiit; principes civitatis, Eporedorix et Viridomarus, insimulati
proditionis ab Romanis indicta causa interfecti sunt. Haec ab ipsis
cognoscite, qui ex ipsa caede fugerunt: nam ego fratribus atque omnibus
meis propinquis interfectis dolore prohibeor, quae gesta sunt,
pronuntiare." Producuntur hi quos ille edocuerat quae dici vellet, atque
eadem, quae Litaviccus pronuntiaverat, multitudini exponunt: multos equites
Aeduorum interfectos, quod collocuti cum Arvernis dicerentur; ipsos se
inter multitudinem militum occultasse atque ex media caede fugisse.
Conclamant Aedui et Litaviccum obsecrant ut sibi consulat. "Quasi vero,"
inquit ille, "consili sit res, ac non necesse sit nobis Gergoviam
contendere et cum Arvernis nosmet coniungere. An dubitamus quin nefario
facinore admisso Romani iam ad nos interficiendos concurrant? Proinde, si
quid in nobis animi est, persequamur eorum mortem qui indignissime
interierunt, atque hos latrones interficiamus." Ostendit cives Romanos, qui
eius praesidi fiducia una erant: magnum numerum frumenti commeatusque
diripit, ipsos crudeliter excruciatos interficit. Nuntios tota civitate
Aeduorum dimittit, eodem mendacio de caede equitum et principum permovet;
hortatur ut simili ratione atque ipse fecerit suas iniurias per sequantur.
 
[39] Eporedorix Aeduus, summo loco natus adulescens et summae domi
potentiae, et una Viridomarus, pari aetate et gratia, sed genere dispari,
quem Caesar ab Diviciaeo sibi traditum ex humili loco ad summam dignitatem
perduxerat, in equitum numero convenerant nominatim ab eo evocati. His erat
inter se de principatu contentio, et in illa magistratuum controversia
alter pro Convictolitavi, alter pro Coto summis opibus pugnaverant. Ex eis
Eporedorix cognito Litavicci consilio media fere noete rem ad Caesarem
defert; orat ne patiatur civitatem pravis adulescentium consiliis ab
amicitia populi Romani deficere; quod futurum provideat, si se tot hominum
milia cum hostibus coniunxerint, quorum salutem neque propinqui neglegere,
neque civitas levi momento aestimare posset.
 
[40] Magna adfectus sollicitudine hoc nuntio Caesar, quod semper Aeduorum
civitati praecipue indulserat, nulla interposita dubitatione legiones
expeditas quattuor equitatumque omnem ex castris educit; nec fuit spatium
tali tempore ad contrahenda castra, quod res posita in celeritate
videbatur; Gaium Fabium legatum eum legionibus duabus castris praesidio
relinquit. Fratres Litavicci eum comprehendi iussisset, paulo ante reperit
ad hostes fugisse. Adhortatus milites, ne necessario tempore itineris
labore per moveantur, cupidissimis omnibus progressus milia passuum XXV
agmen Aeduorum conspicatus immisso equitatu iter eorum moratur atque
impedit interdicitque omnibus ne quemquam interficiant. Eporedorigem et
Viridomarum, quos illi interfectos existimabant, inter equites versari
suosque appellare iubet. His cognitis et Litavicci fraude perspecta Aedui
manus tendere, deditionem significare et proiectis armis mortem deprecari
incipiunt. Litaviccus cum suis clientibus, quibus more Gallorum nefas est
etiam in extrema fortuna deserere patronos, Gergoviam profugit.
 
[41] Caesar nuntiis ad civitatem Aeduorum missis, qui suo beneficio
conservatos docerent quos iure belli interficere potuisset, tribusque horis
noctis exercitui ad quietem datis castra ad Gergoviam movit. Medio fere
itinere equites a Fabio missi, quanto res in periculo fuerit, exponunt.
Summis copiis castra oppugnata demonstrant, cum crebro integri defessis
succederent nostrosque assiduo labore defatigarent, quibus propter
magnitudinem castrorum perpetuo esset isdem in vallo permanendum.
Multitudine sagittarum atque omnis generis telorum multos vulneratos; ad
haec sustinenda magno usui fuisse tormenta. Fabium discessu eorum duabus
relictis portis obstruere ceteras pluteosque vallo addere et se in posterum
diem similemque casum apparare. His rebus cognitis Caesar summo studio
militum ante ortum solis in castra pervenit.
 
[42] Dum haec ad Gergoviam geruntur, Aedui primis nuntiis ab Litavicco
acceptis nullum sibi ad cognoscendum spatium relinquunt. Impellit alios
avaritia, alios iracundia et temeritas, quae maxime illi hominum generi est
innata, ut levem auditionem habeant pro re comperta. Bona civium Romanorum
diripiunt, caedes faciunt, in servitutem abstrahunt. Adiuvat rem
proclinatam Convictolitavis plebemque ad furorem impellit, ut facinore
admisso ad sanitatem reverti pudeat. Marcum Aristium, tribunum militum,
iter ad legionem facientem fide data ex oppido Cabillono educunt: idem
facere cogunt eos, qui negotiandi causa ibi constiterant. Hos continuo (in)
itinere adorti omnibus impedimentis exuunt; repugnantes diem noctemque
obsident; multis utrimque interfectis maiorem multitudinem armatorum
concitant.
 
[43] Interim nuntio allato omnes eorum milites in potestate Caesaris
teneri, concurrunt ad Aristium, nihil publico factum consilio demonstrant;
quaestionem de bonis direptis decernunt, Litavicci fatrumque bona
publicant, legatos ad Caesarem sui purgandi gratia mittunt. Haec faciunt
reciperandorum suorum causa; sed contaminati facinore et capti compendio ex
direptis bonis, quod ea res ad multos pertinebat, timore poenae exterriti
consilia clam de bello inire incipiunt civitatesque reliquas legationibus
sollicitant. Quae tametsi Caesar intellegebat, tamen quam mitissime potest
legatos appellat: nihil se propter inscientiam levitatemque vulgi gravius
de civitate iudicare neque de sua in Aeduos benevolentia deminuere. Ipse
maiorem Galliae motum exspectans, ne ab omnibus civitatibus
circumsisteretur, consilia inibat quemadmodum ab Gergovia discederet ac
rursus omnem exercitum contraheret, ne profectio nata ab timore defectionis
similis fugae videretur.
 
[44] Haec cogitanti accidere visa est facultas bene rei gerendae. Nam cum
in minora castra operis perspiciendi causa venisset, animadvertit collem,
qui ab hostibus tenebatur, nudatum hominibus, qui superioribus diebus vix
prae multitudine cerni poterat. Admiratus quaerit ex perfugis causam,
quorum magnus ad eum cotidie numerus confluebat. Constabat inter omnes,
quod iam ipse Caesar per exploratores cognoverat, dorsum esse eius iugi
prope aequum, sed hunc silvestrem et angustum, qua esset aditus ad alteram
partem oppidi; huic loco vehementer illos timere nec iam aliter sentire,
uno colle ab Romanis occupato, si alterum amisissent, quin paene
circumvallati atque omni exitu et pabulatione interclusi viderentur: ad
hunc muniendum omnes a Vercingetorige evocatos.
 
[45] Hac re cognita Caesar mittit complures equitum turmas; eis de media
nocte imperat, ut paulo tumultuosius omnibus locis vagarentur. Prima luce
magnum numerum impedimentorum ex castris mulorumque produci deque his
stramenta detrahi mulionesque cum cassidibus equitum specie ac simulatione
collibus circumvehi iubet. His paucos addit equites qui latius
ostentationis causa vagarentur. Longo circuitu easdem omnes iubet petere
regiones. Haec procul ex oppido videbantur, ut erat a Gergovia despectus in
castra, neque tanto spatio certi quid esset explorari poterat. Legionem
unam eodem iugo mittit et paulum progressam inferiore constituit loco
silvisque occultat. Augetur Gallis suspicio, atque omnes illo ad munitionem
copiae traducuntur. Vacua castra hostium Caesar conspicatus tectis
insignibus suorum occultatisque signis militaribus raros milites, ne ex
oppido animadverterentur, ex maioribus castris in minora traducit
legatisque, quos singulis legionibus praefecerat, quid fieri velit
ostendit: in primis monet ut contineant milites, ne studio pugnandi aut spe
praedae longius progrediantur; quid iniquitas loci habeat incommodi
proponit: hoc una celeritate posse mutari; occasionis esse rem, non proeli.
His rebus expositis signum dat et ab dextra parte alio ascensu eodem
tempore Aeduos mittit.
 
[46] Oppidi murus ab planitie atque initio ascensus recta regione, si
nullus anfractus intercederet, MCC passus aberat: quidquid huc circuitus ad
molliendum clivum accesserat, id spatium itineris augebat. A medio fere
colle in longitudinem, ut natura montis ferebat, ex grandibus saxis sex
pedum murum qui nostrorum impetum tardaret praeduxerant Galli, atque
inferiore omni spatio vacuo relicto superiorem partem collis usque ad murum
oppidi densissimis castris compleverant. Milites dato signo celeriter ad
munitionem perveniunt eamque transgressi trinis castris potiuntur; ac tanta
fuit in castris capiendis celeritas, ut Teutomatus, rex Nitiobrigum, subito
in tabernaculo oppressus, ut meridie conquieverat, superiore corporis parte
nudata vulnerato equo vix se ex manibus praedantium militum eriperet.
 
[47] Consecutus id quod animo proposuerat, Caesar receptui cani iussit
legionique decimae, quacum erat, continuo signa constituit. Ac reliquarum
legionum milites non exaudito sono tubae, quod satis magna valles
intercedebat, tamen ab tribunis militum legatisque, ut erat a Caesare
praeceptum, retinebantur. Sed elati spe celeris victoriae et hostium fuga
et superiorum temporum secundis proeliis nihil adeo arduum sibi esse
existimaverunt quod non virtute consequi possent, neque finem prius
sequendi fecerunt quam muro oppidi portisque appropinquarunt. Tum vero ex
omnibus urbis partibus orto clamore, qui longius aberant repentino tumultu
perterriti, cum hostem intra portas esse existimarent, sese ex oppido
eiecerunt. Matres familiae de muro vestem argentumque iactabant et pectore
nudo prominentes passis manibus obtestabantur Romanos, ut sibi parcerent
neu, sicut Avarici fecissent, ne a mulieribus quidem atque infantibus
abstinerent: nonnullae de muris per manus demissae sese militibus
tradebant. Lucius Fabius, centurio legionis VIII, quem inter suos eo die
dixisse constabat excitari se Avaricensibus praemiis neque commissurum, ut
prius quisquam murum ascenderet, tres suos nactus manipulares atque ab eis
sublevatus murum ascendit: hos ipse rursus singulos exceptans in murum
extulit.
 
[48] Interim ei qui ad alteram partem oppidi, ut supra demonstravimus,
munitionis causa convenerant, primo exaudito clamore, inde etiam crebris
nuntiis incitati, oppidum a Romanis teneri, praemissis equitibus magno
concursu eo contenderunt. Eorum ut quisque primus venerat, sub muro
consistebat suorumque pugnantium numerum augebat. Quorum cum magna
multitudo convenisset, matres familiae, quae paulo ante Romanis de muro
manus tendebant, suos obtestari et more Gallico passum capillum ostentare
liberosque in conspectum proferre coeperunt. Erat Romanis nec loco nec
numero aequa contentio; simul et cursu et spatio pugnae defatigati non
facile recentes atque integros sustinebant.
 
[49] Caesar, cum iniquo loco pugnari hostiumque augeri copias videret,
praemetuens suis ad Titum Sextium legatum, quem minoribus castris praesidio
reliquerat, misit, ut cohortes ex castris celeriter educeret et sub infimo
colle ab dextro latere hostium constitueret, ut, si nostros loco depulsos
vidisset, quo minus libere hostes insequerentur terreret. Ipse paulum ex eo
loco cum legione progressus, ubi constiterat, eventum pugnae exspectabat.
 
[50] Cum acerrime comminus pugnaretur, hostes loco et numero, nostri
virtute confiderent, subito sunt Aedui nsi ab latere nostris aperto, quos
Caesar ab dextra parte alio ascensu manus distinendae causa miserat. Hi
similitudine armorum vehementer nostros perterruerunt, ac tametsi dextris
humeris ex sertis animadvertebantur, quod insigne pactum esse consuerat,
tamen id ipsum sui fallendi causa milites ab hostibus factum existimabant.
Eodem tempore Lucius Fabius centurio quique una murum ascenderant
circumventi atque interfecti muro praecipitabantur. Marcus Petronius,
eiusdem legionis centurio, cum portam excidere conatus esset, a multitudine
oppressus ac sibi desperans multis iam vulneribus acceptis manipularibus
suis, qui illum secuti erant, "Quoniam," inquit, "me una vobiscum servare
non possum, vestrae quidem certe vitae prospiciam, quos cupiditate gloriae
adductus in periculum deduxi. Vos data facultate vobis consulite." Simul in
medios hostes irrupit duobusque interfectis reliquos a porta paulum
summovit. Conantibus auxiliari suis "Frustra," inquit, "meae vitae
subvenire conamini, quem iam sanguis viresque deficiunt. Proinde abite, dum
est facultas, vosque ad legionem recipite." Ita puguans post paulum
concidit ac suis saluti fuit.
 
[51] Nostri, cum undique premerentur, XLVI centurionibus amissis deiecti
sunt loco. Sed intolerantius Gallos insequentes legio decima tardavit, quae
pro subsidio paulo aequiore loco constiterat. Hanc rursus XIII legionis
cohortes exceperunt, quae ex castris minoribus eductae cum Tito Sextio
legato ceperant locum superiorem. Legiones, ubi primum planitiem
attigerunt, infestis contra hostes signis constiterunt. Vercingetorix ab
radicibus collis suos intra munitiones reduxit. Eo die milites sunt paulo
minus septingenti desiderati.
 
[52] Postero die Caesar contione advocata temeritatem cupiditatemque
militum reprehendit, quod sibi ipsi iudicavissent quo procedendum aut quid
agendum videretur, neque signo recipiendi dato constitissent neque ab
tribunis militum legatisque retineri potuissent. Exposuit quid iniquitas
loci posset, quid ipse ad Avaricum sensisset, cum sine duce et sine
equitatu deprehensis hostibus exploratam victoriam dimisisset, ne parvum
modo detrimentum in contentione propter iniquitatem loci accideret. Quanto
opere eorum animi magnitudinem admiraretur, quos non castrorum munitiones,
non altitudo montis, non murus oppidi tardare potuisset, tanto opere
licentiam arrogantiamque reprehendere, quod plus se quam imperatorem de
victoria atque exitu rerum sentire existimarent; nec minus se ab milite
modestiam et continentiam quam virtutem atque animi magnitudinem
desiderare.
 
[53] Hac habita contione et ad extremam orationem confirmatis militibus, ne
ob hanc causam animo permoverentur neu quod iniquitas loci attulisset id
virtuti hostium tribuerent, eadem de profectione cogitans quae ante
senserat legiones ex castris eduxit aciemque idoneo loco constituit. Cum
Vercingetorix nihil magis in aequum locum descenderet, levi facto equestri
proelio atque secundo in castra exercitum reduxit. Cum hoc idem postero die
fecisset, satis ad Gallicam ostentationem minuendam militumque animos
confirmandos factum existimans in Aeduos movit castra. Ne tum quidem
insecutis hostibus tertio die ad flumen Elaver ; pontem refecit
exercitumque traduxit.
 
[54] Ibi a Viridomaro atque Eporedorige Aeduis appellatus discit cum omni
equitatu Litaviccum ad sollicitandos Aeduos profectum: opus esse ipsos
antecedere ad confirmandam civitatem. Etsi multis iam rebus perfidiam
Aeduorum perspectam habebat atque horum discessu admaturari defectionem
civitatis existimabat, tamen eos retinendos non constituit, ne aut inferre
iniuriam videretur aut dare timoris aliquam suspicionem. Discedentibus his
breviter sua in Aeduos merita exposuit, quos et quam humiles accepisset,
compulsos in oppida, multatos agris omnibus ereptis copiis, imposito
stipendio, obsidibus summa cum contumelia extortis, et quam in fortunam
quamque in amplitudinem deduxisset, ut non solum in pristinum statum
redissent, sed omnium temporum dignitatem et gratiam antecessisse
viderentur. His datis mandatis eos ab se dimisit.
 
[55] Noviodunum erat oppidum Aeduorum ad ripas Ligeris opportuno loco
positum. Huc Caesar omnes obsides Galliae, frumentum, pecuniam publicam,
suorum atque exercitus impedimentorum magnam partem contulerat; huc magnum
numerum equorum huius belli causa in Italia atque Hispania coemptum
miserat. Eo cum Eporedorix Viridomarusque venissent et de statu civitatis
cognovissent, Litaviccum Bibracti ab Aeduis receptum, quod est oppidum apud
eos maximae auctoritatis, Convictolitavim magistratum magnamque partem
senatus ad eum convenisse, legatos ad Vercingetorigem de pace et amicitia
concilianda publice missos, non praetermittendum tantum commodum
existimaverunt. Itaque interfectis Novioduni custodibus quique eo
negotiandi causa convenerant pecuniam atque equos inter se partiti sunt;
obsides civitatum Bibracte ad magistratum deducendos curaverunt; oppidum,
quod a se teneri non posse iudicabant, ne cui esset usui Romanis,
incenderunt; frumenti quod subito potuerunt navibus avexerunt, reliquum
flumine atque incendio corruperunt. Ipsi ex finitimis regionibus copias
cogere, praesidia custodiasque ad ripas Ligeris disponere equitatumque
omnibus locis iniciendi timoris causa ostentare coeperunt, si ab re
frumentaria Romanos excludere aut adductos inopia in provinciam espellere
possent. Quam ad spem multum eos adiuvabat, quod Liger ex nivibus creverat,
ut omnino vado non posse transiri videretur.
 
[56] Quibus rebus cognitis Caesar maturandum sibi censuit, si esset in
perficiendis pontibus periclitandum, ut prius quam essent maiores eo
coactae copiae dimicaret. Nam ut commutato consilio iter in provinciam
converteret, id ne metu quidem necessario faciendum existimabat; cum
infamia atque indignitas rei et oppositus mons Cevenna viarumque
difficultas impediebat, tum maxime quod abiuncto Labieno atque eis
legionibus quas una miserat vehementer timebat. Itaque admodum magnis
diurnis nocturnisque itineribus confectis contra omnium opinionem ad
Ligerem venit vadoque per equites invento pro rei necessitate opportuno, ut
brachia modo atque humeri ad sustinenda arma liberi ab aqua esse possent,
disposito equitatu qui vim fluminis refringeret, atque hostibus primo
aspectu perturbatis, incolumem exercitum traduxit frumentumque in agris et
pecoris copiam nactus repleto his rebus exercitu iter in Senones facere
instituit.
 
[57] Dum haec apud Caesarem geruntur, Labienus eo supplemento, quod nuper
ex Italia venerat, relicto Agedinci, ut esset impedimentis praesidio, cum
quattuor legionibus Lutetiam proficiscitur. Id est oppidum Parisiorum, quod
positum est in insula fluminis Sequanae. Cuius adventu ab hostibus cognito
magnae ex finitimis civitatibus copiae convenerunt. Summa imperi traditur
Camulogeno Aulerco, qui prope confectus aetate tamen propter singularem
scientiam rei militaris ad eum est honorem evocatus. Is cum animadvertisset
perpetuam esse paludem, quae influeret in Sequanam atque illum omnem locum
magnopere impediret, hic consedit nostrosque transitu prohibere instituit.
 
[58] Labienus primo vineas agere, cratibus atque aggere paludem explere
atque iter munire conabatur. Postquam id difficilius confieri animadvertit,
silentio e castris tertia vigilia egressus eodem quo venerat itinere
Metiosedum pervenit. Id est oppidum Senonum in insula Sequanae positum, ut
paulo ante de Lutetia diximus. Deprensis navibus circiter quinquaginta
celeriterque coniunctis atque eo militibus iniectis et rei novitate
perterritis oppidanis, quorum magna pars erat ad bellum evocata, sine
contentione oppido potitur. Refecto ponte, quem superioribus diebus hostes
resciderant, exercitum traducit et secundo flumine ad Lutetiam iter facere
coepit. Hostes re cogmta ab eis, qui Metiosedo fugerant, Lutetiam incendi
pontesque eius oppidi rescindi iubent; ipsi profecti a palude ad ripas
Sequanae e regione Lutetiae contra Labieni castra considunt.
 
[59] Iam Caesar a Gergovia discessisse audiebatur, iam de Aeduorum
defectione et secundo Galliae motu rumores adferebantur, Gallique in
colloquiis interclusum itinere et Ligeri Caesarem inopia frumenti coactum
in provinciam contendisse confirmabant. Bellovaci autem defectione Aeduorum
cognita, qui ante erant per se infideles, manus cogere atque aperte bellum
parare coeperunt. Tum Labienus tanta rerum commutatione longe aliud sibi
capiendum consilium adque antea senserat intellegebat, neque iam, ut
aliquid adquireret proelioque hostes lacesseret, sed ut incolumem exercitum
Agedincum reduceret, cogitabat. Namque altera ex parte Bellovaci, quae
civitas in Gallia maximam habet opinionem virtutis, instabant, alteram
Camulogenus parato atque instructo exercitu tenebat; tum legiones a
praesidio atque impedimentis interclusas maximum flumen distinebat. Tantis
subito difficultatibus obiectis ab animi virtute auxilium petendum videbat.
 
[60] Sub vesperum consilio convocato cohortatus ut ea quae imperasset
diligenter industrieque administrarent, naves, quas Metiosedo deduxerat,
singulas equitibus Romanis attribuit, et prima confecta vigilia quattuor
milia passuum secundo flumine silentio progredi ibique se exspectari iubet.
Quinque cohortes, quas minime firmas ad dimicandum esse existimabat,
castris praesidio relinquit; quinque eiusdem legionis reliquas de media
nocte cum omnibus impedimentis adverso flumine magno tumultu proficisci
imperat. Conquirit etiam lintres: has magno sonitu remorum incitatus in
eandem partem mittit. Ipse post paulo silentio egressus cum tribus
legionibus eum locum petit quo naves appelli iusserat.
 
[61] Eo cum esset ventum, exploratores hostium, ut omni fluminis parte
erant dispositi, inopinantes, quod magna subito erat coorta tempestas, ab
nostris opprimumtur; exercitus equitatusque equitibus Romanis
administrantibus, quos ei negotio praefecerat, celeriter transmittitur. Vno
fere tempore sub lucem hostibus nuntiatur in castris Romanorum praeter
consuetudinem tumultuari et magnum ire agmen adverso flumine sonitumque
remorum in eadem parte exaudiri et paulo infra milites navibus
transportari. Quibus rebus auditis, quod existimabant tribus locis transire
legiones atque omnes perturbatos defectione Aeduorum fugam parare, suas
quoque copias in tres partes distribuerunt. Nam praesidio e regione
castrorum relicto et parva manu Metiosedum versus missa, quae tantum
progrediatur, quantum naves processissent, reliquas copias contra Labienum
duxerunt.
 
[62] Prima luce et nostri omnes erant transportati, et hostium acies
cernebatur. Labienus milites cohortatus ut suae pristinae virtutis et
secundissimorum proeliorum retinerent memoriam atque ipsum Caesarem, cuius
ductu saepe numero hostes superassent, praesentem adesse existimarent, dat
signum proeli. Primo concursu ab dextro cornu, ubi septima legio
constiterat, hostes pelluntur atque in fugam coniciuntur; ab sinistro, quem
locum duodecima legio tenebat, cum primi ordines hostium transfixi telis
concidissent, tamen acerrime reliqui resistebant, nec dabat suspicionem
fugae quisquam. Ipse dux hostium Camulogenus suis aderat atque eos
cohortabatur. Incerto nunc etiam exitu victoriae, cum septimae legionis
tribunis esset nuntiatum quae in sinistro cornu gererentur, post tergum
hostium legionem ostenderunt signaque intulerunt. Ne eo quidem tempore
quisquam loco cessit, sed circumventi omnes interfectique sunt. Eandem
fortunam tulit Camulogenus. At ei qui praesidio contra castra Labieni erant
relicti, cum proelium commissum audissent, subsidio suis ierunt collemque
ceperunt, neque nostrorum militum victorum impetum sustinere potuerunt. Sic
cum suis fugientibus permixti, quos non silvae montesque texerunt, ab
equitatu sunt interfecti. Hoc negotio confecto Labienus revertitur
Agedincum, ubi impedimenta totius exercitus relicta erant: inde cum omnibus
copiis ad Caesarem pervenit.
 
[63] Defectione Aeduorum cognita bellum augetur. Legationes in omnes partes
circummittuntur: quantum gratia, auctoritate, pecunia valent, ad
sollicitandas civitates nituntur; nacti obsides, quos Caesar apud eos
deposuerat, horum supplicio dubitantes territant. Petunt a Vercingetorige
Aedui ut ad se veniat rationesque belli gerendi communicet. Re impetrata
contendunt ut ipsis summa imperi tradatur, et re in controversiam deducta
totius Galliae concilium Bibracte indicitur. Eodem conveniunt undique
frequentes. Multitudinis suffragiis res permittitur: ad unum omnes
Vercingetorigem probant imperatorem. Ab hoc concilio Remi, Lingones,
Treveri afuerunt: illi, quod amicitiam Romanorum sequebantur; Treveri, quod
aberant longius et ab Germanis premebantur, quae fuit causa quare toto
abessent bello et neutris auxilia mitterent. Magno dolore Aedui ferunt se
deiectos principatu, queruntur fortunae commutationem et Caesaris
indulgentiam in se requirunt, neque tamen suscepto bello suum consilium ab
reliquis separare audent. Inviti summae spei adulescentes Eporedorix et
Viridomarus Vercingetorigi parent.
 
[64] Ipse imperat reliquis civitatibus obsides diemque ei rei constituit.
Omnes equites, quindecim milia numero, celeriter convenire iubet; peditatu
quem antea habuerit se fore contentum dicit, neque fortunam temptaturum aut
in acie dimicaturum, sed, quoniam abundet equitatu, perfacile esse factu
frumentationibus pabulationibusque Romanos prohibere, aequo modo animo sua
ipsi frumenta corrumpant aedificiaque incendant, qua rei familiaris iactura
perpetuum imperium libertatemque se consequi videant. His constitutis rebus
Aeduis Segusiavisque, qui sunt finitimi provinciae, decem milia peditum
imperat; huc addit equites octingentos. His praeficit fratrem Eporedorigis
bellumque inferri Allobrogibus iubet. Altera ex parte Gabalos proximosque
pagos Arvernorum in Helvios, item Rutenos Cadurcosque ad fines Volcarum
Arecomicorum depopulandos mittit. Nihilo minus clandestinis nuntiis
legationibusque Allobrogas sollicitat, quorum mentes nondum ab superiore
bello resedisse sperabat. Horum principibus pecunias, civitati autem
imperium totius provinciae pollicetur.
 
[65] Ad hos omnes casus provisa erant praesidia cohortium duarum et
viginti, quae ex ipsa provincia ab Lucio Caesare legato ad omnes partes
opponebantur. Helvii sua sponte cum finitimis proelio congressi pelluntur
et Gaio Valerio Donnotauro, Caburi filio, principe civitatis,
compluribusque aliis interfectis intra oppida ac muros compelluntur.
Allobroges crebris ad Rhodanum dispositis praesidiis magna cum cura et
diligentia suos fines tuentur. Caesar, quod hostes equitatu superiores esse
intellegebat et interclusis omnibus itineribus nulla re ex provincia atque
Italia sublevari poterat, trans Rhenum in Germaniam mittit ad eas civitates
quas superioribus annis pacaverat, equitesque ab his arcessit et levis
armaturae pedites, qui inter eos proeliari consuerant. Eorum adventu, quod
minus idoneis equis utebantur, a tribunis militum reliquisque equitibus
Romanis atque evocatis equos sumit Germanisque distribuit.
 
[66] Interea, dum haec geruntur, hostium copiae ex Arvernis equitesque qui
toti Galliae erant imperati conveniunt. Magno horum coacto numero, cum
Caesar in Sequanos per extremos Lingonum fines iter faceret, quo facilius
subsidium provinciae ferri posset, circiter milia passuum decem ab Romanis
trinis castris Vercingetorix consedit convocatisque ad concilium praefectis
equitum venisse tempus victoriae demonstrat. Fugere in provinciam Romanos
Galliaque excedere. Id sibi ad praesentem obtinendam libertatem satis esse;
ad reliqui temporis pacem atque otium parum profici: maioribus enim coactis
copiis reversuros neque finem bellandi facturos. Proinde agmine impeditos
adorirentur. Si pedites suis auxilium ferant atque in eo morentur, iter
facere non posse; si, id quod magis futurum confidat, relictis impedimentis
suae saluti consulant, et usu rerum necessariarum et dignitate spoliatum
iri. Nam de equitibus hostium, quin nemo eorum progredi modo extra agmen
audeat, et ipsos quidem non debere dubitare, et quo maiore faciant animo,
copias se omnes pro castris habiturum et terrori hostibus futurum.
Conclamant equites sanctissimo iureiurando confirmari oportere, ne tecto
recipiatur, ne ad liberos, ne ad parentes, ad uxorem aditum habeat, qui non
bis per agmen hostium perequitasset.
 
[67] Probata re atque omnibus iureiurando adactis postero die in tres
partes distributo equitatu duae se acies ab duobus lateribus ostendunt, una
primo agmine iter impedire coepit. Qua re nuntiata Caesar suum quoque
equitatum tripertito divisum contra hostem ire iubet. Pugnatur una omnibus
in partibus. Consistit agmen; impedimenta intra legiones recipiuntur. Si
qua in parte nostri laborare aut gravius premi videbantur, eo signa inferri
Caesar aciemque constitui iubebat; quae res et hostes ad insequendum
tardabat et nostros spe auxili confirmabat. Tandem Germani ab dextro latere
summum iugum nacti hostes loco depellunt; fugientes usque ad flumen, ubi
Vercingetorix cum pedestribus copiis consederat, persecuntur compluresque
interficiunt. Qua re animadversa reliqui ne circumirentur veriti se fugae
mandant. Omnibus locis fit caedes. Tres nobilissimi Aedui capti ad Caesarem
perducuntur: Cotus, praefectus equitum, qui controversiam cum
Convictolitavi proximis comitiis habuerat, et Cavarillus, qui post
defectionem Litavicci pedestribus copiis praefuerat, et Eporedorix, quo
duce ante adventum Caesaris Aedui cum Sequanis bello contenderant.
 
[68] Fugato omni equitatu Vercingetorix copias, ut pro castris
collocaverat, reduxit protinusque Alesiam, quod est oppidum Mandubiorum,
iter facere coepit celeriterque impedimenta ex castris educi et se subsequi
iussit. Caesar impedimentis in proximum collem deductis, duabus legionibus
praesidio relictis, secutus quantum diei tempus est passum, circiter tribus
milibus hostium ex novissimo agmine interfectis altero die ad Alesiam
castra fecit. Perspecto urbis situ perterritisque hostibus, quod equitatu,
qua maxime parte exercitus confidebant, erant pulsi, adhortatus ad laborem
milites circumvallare instituit.
 
[69] Ipsum erat oppidum Alesia in colle summo admodum edito loco, ut nisi
obsidione expugnari non posse videretur; cuius collis radices duo duabus ex
partibus flumina subluebant. Ante id oppidum planities circiter milia
passuum tria in longitudinem patebat: reliquis ex omnibus partibus colles
mediocri interiecto spatio pari altitudinis fastigio oppidum cingebant. Sub
muro, quae pars collis ad orientem solem spectabat, hunc omnem locum copiae
Gallorum compleverant fossamque et maceriam sex in altitudinem pedum
praeduxerant. Eius munitionis quae ab Romanis instituebatur circuitus XI
milia passuum tenebat. Castra opportunis locis erant posita ibique castella
viginti tria facta, quibus in castellis interdiu stationes ponebantur, ne
qua subito eruptio fieret: haec eadem noctu excubitoribus ac firmis
praesidiis tenebantur.
 
[70] Opere instituto fit equestre proelium in ea planitie, quam intermissam
collibus tria milia passuum in longitudinem patere supra demonstravimus.
Summa vi ab utrisque contenditur. Laborantibus nostris Caesar Germanos
summittit legionesque pro castris constituit, ne qua subito irruptio ab
hostium peditatu fiat. Praesidio legionum addito nostris animus augetur:
hostes in fugam coniecti se ipsi multitudine impediunt atque angustioribus
portis relictis coacervantur. Germani acrius usque ad munitiones secuntur.
Fit magna caedes: nonnulli relictis equis fossam transire et maceriam
transcendere conantur. Paulum legiones Caesar quas pro vallo constituerat
promoveri iubet. Non minus qui intra munitiones erant perturbantur Galli:
veniri ad se confestim existimantes ad arma conclamant; nonnulli perterriti
in oppidum irrumpunt. Vercingetorix iubet portas claudi, ne castra
nudentur. Multis interfectis, compluribus equis captis Germani sese
recipiunt.
 
[71] Vercingetorix, priusquam munitiones ab Romanis perficiantur, consilium
capit omnem ab se equitatum noctu dimittere. Discedentibus mandat ut suam
quisque eorum civitatem adeat omnesque qui per aetatem arma ferre possint
ad bellum cogant. Sua in illos merita proponit obtestaturque ut suae
salutis rationem habeant neu se optime de communi libertate meritum in
cruciatum hostibus dedant. Quod si indiligentiores fuerint, milia hominum
delecta octoginta una secum interitura demonstrat. Ratione inita se exigue
dierum triginta habere frumentum, sed paulo etiam longius tolerari posse
parcendo. His datis mandatis, qua opus erat intermissum, secunda vigilia
silentio equitatum mittit. Frumentum omne ad se referri iubet; capitis
poenam eis qui non paruerint constituit: pecus, cuius magna erat copia ab
Mandubiis compulsa, viritim distribuit; frumentum parce et paulatim metiri
instituit; copias omnes quas pro oppido collocaverat in oppidum recepit.
His rationibus auxilia Galliae exspectare et bellum parat administrare.
 
[72] Quibus rebus cognitis ex perfugis et captivis, Caesar haec genera
munitionis instituit. Fossam pedum viginti directis lateribus duxit, ut
eius fossae solum tantundem pateret quantum summae fossae labra distarent.
Reliquas omnes munitiones ab ea fossa pedes quadringentos reduxit, [id] hoc
consilio, quoniam tantum esset necessario spatium complexus, nec facile
totum corpus corona militum cingeretur, ne de improviso aut noctu ad
munitiones hostium multitudo advolaret aut interdiu tela in nostros operi
destinatos conicere possent. Hoc intermisso spatio duas fossas quindecim
pedes latas, eadem altitudine perduxit, quarum interiorem campestribus ac
demissis locis aqua ex flumine derivata complevit. Post eas aggerem ac
vallum duodecim pedum exstruxit. Huic loricam pinnasque adiecit grandibus
cervis eminentibus ad commissuras pluteorum atque aggeris, qui ascensum
hostium tardarent, et turres toto opere circumdedit, quae pedes LXXX inter
se distarent.
 
[73] Erat eodem tempore et materiari et frumentari et tantas munitiones
fieri necesse deminutis nostris copiis quae longius ab castris
progrediebantur: ac nonnum quam opera nostra Galli temptare atque
eruptionem ex oppido pluribus portis summa vi facere conabantur. Quare ad
haec rursus opera addendum Caesar putavit, quo minore numero militum
munitiones defendi possent. Itaque truncis arborum aut admodum firmis ramis
abscisis atque horum delibratis ac praeacutis cacuminibus perpetuae fossae
quinos pedes altae ducebantur. Huc illi stipites demissi et ab infimo
revincti, ne revelli possent, ab ramis eminebant. Quini erant ordines
coniuncti inter se atque implicati; quo qui intraverant, se ipsi
acutissimis vallis induebant. Hos cippos appellabant. Ante quos obliquis
ordinibus in quincuncem dispositis scrobes tres in altitudinem pedes
fodiebantur paulatim angustiore ad infimum fastigio. Huc teretes stipites
feminis crassitudine ab summo praeacuti et praeusti demittebantur, ita ut
non amplius digitis quattuor ex terra eminerent; simul confirmandi et
stabiliendi causa singuli ab infimo solo pedes terra exculcabantur, reliqua
pars scrobis ad occultandas insidias viminibus ac virgultis integebatur.
Huius generis octoni ordines ducti ternos inter se pedes distabant. Id ex
similitudine floris lilium appellabant. Ante haec taleae pedem longae
ferreis hamis infixis totae in terram infodiebantur mediocribusque
intermissis spatiis omnibus locis disserebantur; quos stimulos nominabant.
 
[74] His rebus perfectis regiones secutus quam potuit aequissimas pro loci
natura quattuordecim milia passuum complexus pares eiusdem generis
munitiones, diversas ab bis, contra exteriorem hostem perfecit, ut ne magna
quidem multitudine, si ita accidat, munitionum praesidia circumfundi
possent; ac ne cum periculo ex castris egredi cogatur, dierum triginta
pabulum frumentumque habere omnes convectum iubet.
 
[75] Dum haec apud Alesiam geruntur, Galli concilio principum indicto non
omnes eos qui arma ferre possent, ut censuit Vercingetorix, convocandos
statuunt, sed certum numerum cuique ex civitate imperandum, ne tanta
multitudine confusa nec moderari nec discernere suos nec frumentandi
rationem habere possent. Imperant Aeduis atque eorum clientibus,
Segusiavis, Ambivaretis, Aulercis Brannovicibus, Blannoviis, milia XXXV;
parem numerum Arvernis adiunctis Eleutetis, Cadurcis, Gabalis, Vellaviis,
qui sub imperio Arvernorum esse consuerunt; Sequanis, Senonibus,
Biturigibus, Santonis, Rutenis, Carnutibus duodena milia; Bellovacis X;
totidem Lemovicibus; octona Pictonibus et Turonis et Parisiis et Helvetiis;
[Suessionibus,] Ambianis, Mediomatricis, Petrocoriis, Nerviis, Morinis,
Nitiobrigibus quina milia; Aulercis Cenomanis totidem; Atrebatibus [IIII
milibus]; Veliocassis, Lexoviis et Aulercis Eburovicibus terna; Rauracis et
Boiis bina; [XXX milia] universis civitatibus, quae Oceanum attingunt
quaeque eorum consuetudine Armoricae appellantur, quo sunt in numero
Curiosolites, Redones, Ambibarii, Caletes, Osismi, Veneti, Lemovices,
Venelli. Ex his Bellovaci suum numerum non compleverunt, quod se suo nomine
atque arbitrio cum Romanis bellum gesturos dicebant neque cuiusquam imperio
obtemperaturos; rogati tamen ab Commio pro eius hospitio duo milia una
miserunt.
 
[76] Huius opera Commi, ut antea demonstravimus, fideli atque utili
superioribus annis erat usus in Britannia Caesar; quibus ille pro meritis
civitatem eius immunem esse iusserat, iura legesque reddiderat atque ipsi
Morinos attribuerat. Tamen tanta universae Galliae consensio fuit
libertatis vindicandae et pristinae belli laudis recuperandae, ut neque
beneficiis neque amicitiae memoria moverentur, omnesque et animo et opibus
in id bellum incumberent. Coactis equitum VIII milibus et peditum circiter
CCL haec in Aeduorum finibus recensebantur, numerusque inibatur, praefecti
constituebantur. Commio Atrebati, Viridomaro et Eporedorigi Aeduis,
Vercassivellauno Arverno, consobrino Vercingetorigis, summa imperi
traditur. His delecti ex civitatibus attribuuntur, quorum consilio bellum
administraretur. Omnes alacres et fiduciae pleni ad Alesiam proficiscuntur,
neque erat omnium quisquam qui aspectum modo tantae multitudinis sustineri
posse arbitraretur, praesertim ancipiti proelio, cum ex oppido eruptione
pugnaretur, foris tantae copiae equitatus peditatusque cernerentur.
 
[77] At ei, qui Alesiae obsidebantur praeterita die, qua auxilia suorum
exspectaverant, consumpto omni frumento, inscii quid in Aeduis gereretur,
concilio coacto de exitu suarum fortunarum consultabant. Ac variis dictis
sententiis, quarum pars deditionem, pars, dum vires suppeterent, eruptionem
censebat, non praetereunda oratio Critognati videtur propter eius
singularem et nefariam crudelitatem. Hic summo in Arvernis ortus loco et
magnae habitus auctoritatis, "Nihil," inquit, "de eorum sententia dicturus
sum, qui turpissimam servitutem deditionis nomine appellant, neque hos
habendos civium loco neque ad concilium adhibendos censeo. Cum his mihi res
sit, qui eruptionem probant; quorum in consilio omnium vestrum consensu
pristinae residere virtutis memoria videtur. Animi est ista mollitia, non
virtus, paulisper inopiam ferre non posse. Qui se ultro morti offerant
facilius reperiuntur quam qui dolorem patienter ferant. Atque ego hanc
sententiam probarem (tantum apud me dignitas potest), si nullam praeterquam
vitae nostrae iacturam fieri viderem: sed in consilio capiendo omnem
Galliam respiciamus, quam ad nostrum auxilium concitavimus. Quid hominum
milibus LXXX uno loco interfectis propinquis consanguineisque nostris animi
fore existimatis, si paene in ipsis cadaveribus proelio decertare cogentur?
Nolite hos vestro auxilio exspoliare, qui vestrae salutis causa suum
periculum neglexerunt, nec stultitia ac temeritate vestra aut animi
imbecillitate omnem Galliam prosternere et perpetuae servituti subicere.
An, quod ad diem non venerunt, de eorum fide constantiaque dubitatis? Quid
ergo? Romanos in illis ulterioribus munitionibus animine causa cotidie
exerceri putatis? Si illorum nuntiis confirmari non potestis omni aditu
praesaepto, his utimini testibus appropinquare eorum adventum; cuius rei
timore exterriti diem noctemque in opere versantur. Quid ergo mei consili
est? Facere, quod nostri maiores nequaquam pari bello Cimbrorum Teutonumque
fecerunt; qui in oppida compulsi ac simili inopia subacti eorum corporibus
qui aetate ad bellum inutiles videbantur vitam toleraverunt neque se
hostibus tradiderunt. Cuius rei si exemplum non haberemus, tamen libertatis
causa institui et posteris prodi pulcherrimum iudicarem. Nam quid illi
simile bello fuit? Depopulata Gallia Cimbri magnaque illata calamitate
finibus quidem nostris aliquando excesserunt atque alias terras petierunt;
iura, leges, agros, libertatem nobis reliquerunt. Romani vero quid petunt
aliud aut quid volunt, nisi invidia adducti, quos fama nobiles potentesque
bello cognoverunt, horum in agris civitatibusque considere atque his
aeternam iniungere servitutem? Neque enim ulla alia condicione bella
gesserunt. Quod si ea quae in longinquis nationibus geruntur ignoratis,
respicite finitimam Galliam, quae in provinciam redacta iure et legibus
commutatis securibus subiecta perpetua premitur servitute."
 
[78] Sententiis dictis constituunt ut ei qui valetudine aut aetate inutiles
sunt bello oppido excedant, atque omnia prius experiantur, quam ad
Critognati sententiam descendant: illo tamen potius utendum consilio, si
res cogat atque auxilia morentur, quam aut deditionis aut pacis subeundam
condicionem. Mandubii, qui eos oppido receperant, cum liberis atque
uxoribus exire coguntur. Hi, cum ad munitiones Romanorum accessissent,
flentes omnibus precibus orabant, ut se in servitutem receptos cibo
iuvarent. At Caesar dispositis in vallo custodibus recipi prohibebat.
 
[79] Interea Commius reliquique duces quibus summa imperi permissa erat cum
omnibus copiis ad Alesiam perveniunt et colle exteriore occupato non
longius mille passibus ab nostris munitionibus considunt. Postero die
equitatu ex castris educto omnem eam planitiem, quam in longitudinem tria
milia passuum patere demonstravimus, complent pedestresque copias paulum ab
eo loco abditas in locis superioribus constituunt. Erat ex oppido Alesia
despectus in campum. Concurrunt his auxiliis visis; fit gratulatio inter
eos, atque omnium animi ad laetitiam excitantur. Itaque productis copiis
ante oppidum considunt et proximam fossam cratibus integunt atque aggere
explent seque ad eruptionem atque omnes casus comparant.
 
[80] Caesar omni exercitu ad utramque partem munitionum disposito, ut, si
usus veniat, suum quisque locum teneat et noverit, equitatum ex castris
educi et proelium committi iubet. Erat ex omnibus castris, quae summum
undique iugum tenebant, despectus, atque omnes milites intenti pugnae
proventum exspectabant. Galli inter equites raros sagittarios expeditosque
levis armaturae interiecerant, qui suis cedentibus auxilio succurrerent et
nostrorum equitum impetus sustinerent. Ab his complures de improviso
vuluerati proelio excedebant. Cum suos pugna superiores esse Galli
confiderent et nostros multitudine premi viderent, ex omnibus partibus et
ei qui munitionibus continebantur et hi qui ad auxilium convenerant clamore
et ululatu suorum animos confirmabant. Quod in conspectu omnium res
gerebatur neque recte ac turpiter factum celari poterat, utrosque et laudis
cupiditas et timor ignominiae ad virtutem excitabant. Cum a meridie prope
ad solis occasum dubia victoria pugnaretur, Germani una in parte confertis
turmis in hostes impetum fecerunt eosque propulerunt; quibus in fugam
coniectis sagittarii circumventi interfectique sunt. Item ex reliquis
partibus nostri cedentes usque ad castra insecuti sui colligendi facultatem
non dederunt. At ei qui ab Alesia processerant maesti prope victoria
desperata se in oppidum receperunt.
 
[81] Vno die intermisso Galli atque hoc spatio magno cratium, scalarum,
harpagonum numero effecto media nocte silentio ex castris egressi ad
campestres munitiones accedunt. Subito clamore sublato, qua significatione
qui in oppido obsidebantur de suo adventu cognoscere possent, crates
proicere, fundis, sagittis, lapidibus nostros de vallo proturbare
reliquaque quae ad oppugnationem pertinent parant administrare. Eodem
tempore clamore exaudito dat tuba signum suis Vercingetorix atque ex oppido
educit. Nostri, ut superioribus diebus, ut cuique erat locus attributus, ad
munitiones accedunt; fundis librilibus sudibusque quas in opere
disposuerant ac glandibus Gallos proterrent. Prospectu tenebris adempto
multa utrimque vulnera accipiuntur. Complura tormentis tela coniciuntur. At
Marcus Antonius et Gaius Trebonius legati, quibus hae partes ad defendendum
obvenerant, qua ex parte nostros premi intellexerant, his auxilio ex
ulterioribus castellis deductos summittebant.
 
[82] Dum longius ab munitione aberant Galli, plus multitudine telorum
proficiebant; posteaquam propius successerunt, aut se stimulis inopinantes
induebant aut in scrobes delati transfodiebantur aut ex vallo ac turribus
traiecti pilis muralibus interibant. Multis undique vulneribus acceptis
nulla munitione perrupta, cum lux appeteret, veriti ne ab latere aperto ex
superioribus castris eruptione circumvenirentur, se ad suos receperunt. At
interiores, dum ea quae a Vercingetorige ad eruptionem praeparata erant
proferunt, priores fossas explent, diutius in his rebus administrandis
morati prius suos discessisse cognoverunt, quam munitionibus
appropinquarent. Ita re infecta in oppidum reverterunt.
 
[83] Bis magno cum detrimento repulsi Galli quid agant consulunt; locorum
peritos adhibent: ex his superiorum castrorum situs munitionesque
cognoscunt. Erat a septentrionibus collis, quem propter magnitudinem
circuitus opere circumplecti non potuerant nostri: necessario paene iniquo
loco et leniter declivi castra fecerunt. Haec Gaius Antistius Reginus et
Gaius Caninius Rebilus legati cum duabus legionibus obtinebant. Cognitis
per exploratores regionibus duces hostium LX milia ex omni numero deligunt
earum civitatum quae maximam virtutis opinionem habebant; quid quoque pacto
agi placeat occulte inter se constituunt; adeundi tempus definiunt, cum
meridies esse videatur. His copiis Vercassivellaunum Arvernum, unum ex
quattuor ducibus, propinquum Vercingetorigis, praeficiunt. Ille ex castris
prima vigilia egressus prope confecto sub lucem itinere post montem se
occultavit militesque ex nocturno labore sese reficere iussit. Cum iam
meridies appropinquare videretur, ad ea castra quae supra demonstravimus
contendit; eodemque tempore equitatus ad campestres munitiones accedere et
reliquae copiae pro castris sese ostendere coeperunt.
 
[84] Vercingetorix ex arce Alesiae suos conspicatus ex oppido egreditur;
crates, longurios, musculos, falces reliquaque quae eruptionis causa
paraverat profert. Pugnatur uno tempore omnibus locis, atque omnia
temptantur: quae minime visa pars firma est, huc concurritur. Romanorum
manus tantis munitionibus distinetur nec facile pluribus locis occurrit.
Multum ad terrendos nostros valet clamor, qui post tergum pugnantibus
exstitit, quod suum periculum in aliena vident salute constare: omnia enim
plerumque quae absunt vehementius hominum mentes perturbant.
 
[85] Caesar idoneum locum nactus quid quaque ex parte geratur cognoscit;
laborantibus summittit. Vtrisque ad animum occurrit unum esse illud tempus,
quo maxime contendi conveniat: Galli, nisi perfregerint munitiones, de omni
salute desperant; Romani, si rem obtinuerint, finem laborum omnium
exspectant. Maxime ad superiores munitiones laboratur, quo
Vercassivellaunum missum demonstravimus. Iniquum loci ad declivitatem
fastigium magnum habet momentum. Alii tela coniciunt, alii testudine facta
subeunt; defatigatis in vicem integri succedunt. Agger ab universis in
munitionem coniectus et ascensum dat Gallis et ea quae in terra
occultaverant Romani contegit; nec iam arma nostris nec vires suppetunt.
 
[86] His rebus cognitis Caesar Labienum cum cohortibus sex subsidio
laborantibus mittit: imperat, si sustinere non posset, deductis cohortibus
eruptione pugnaret; id nisi necessario ne faciat. Ipse adit reliquos,
cohortatur ne labori succumbant; omnium superiorum dimicationum fructum in
eo die atque hora docet consistere. Interiores desperatis campestribus
locis propter magnitudinem munitionum loca praerupta ex ascensu temptant:
huc ea quae paraverant conferunt. Multitudine telorum ex turribus
propugnantes deturbant, aggere et cratibus fossas explent, falcibus vallum
ac loricam rescindunt.
 
[87] Mittit primo Brutum adulescentem cum cohortibus Caesar, post cum aliis
Gaium Fabium legatum; postremo ipse, cum vehementius pugnaretur, integros
subsidio adducit. Restituto proelio ac repulsis hostibus eo quo Labienum
miserat contendit; cohortes quattuor ex proximo castello deducit, equitum
partem sequi, partem circumire exteriores munitiones et ab tergo hostes
adoriri iubet. Labienus, postquam neque aggeres neque fossae vim hostium
sustinere poterant, coactis una XL cohortibus, quas ex proximis praesidus
deductas fors obtulit, Caesarem per nuntios facit certiorem quid faciendum
existimet. Accelerat Caesar, ut proelio intersit.
 
[88] Eius adventu ex colore vestitus cognito, quo insigni in proeliis uti
consuerat, turmisque equitum et cohortibus visis quas se sequi iusserat, ut
de locis superioribus haec declivia et devexa cernebantur, hostes proelium
committunt. Vtrimque clamore sublato excipit rursus ex vallo atque omnibus
munitionibus clamor. Nostri omissis pilis gladiis rem gerunt. Repente post
tergum equitatus cernitur; cohortes aliae appropinquant. Hostes terga
vertunt; fugientibus equites occurrunt. Fit magna caedes. Sedulius, dux et
princeps Lemovicum, occiditur; Vercassivellaunus Arvernus vivus in fuga
comprehenditur; signa militaria septuaginta quattuor ad Caesarem
referuntur: pauci ex tanto numero se incolumes in castra recipiunt.
Conspicati ex oppido caedem et fugam suorum desperata salute copias a
munitionibus reducunt. Fit protinus hac re audita ex castris Gallorum fuga.
Quod nisi crebris subsidiis ac totius diei labore milites essent defessi,
omnes hostium copiae deleri potuissent. De media nocte missus equitatus
novissimum agmen consequitur: magnus numerus capitur atque interficitur;
reliqui ex fuga in civitates discedunt.
 
[89] Postero die Vercingetorix concilio convocato id bellum se suscepisse
non suarum necessitatium, sed communis libertatis causa demonstrat, et
quoniam sit fortunae cedendum, ad utramque rem se illis offerre, seu morte
sua Romanis satisfacere seu vivum tradere velint. Mittuntur de his rebus ad
Caesarem legati. Iubet arma tradi, principes produci. Ipse in munitione pro
castris consedit: eo duces producuntur; Vercingetorix deditur, arma
proiciuntur. Reservatis Aeduis atque Arvernis, si per eos civitates
reciperare posset, ex reliquis captivis toto exercitui capita singula
praedae nomine distribuit.
 
[90] His rebus confectis in Aeduos proficiscitur; civitatem recipit. Eo
legati ab Arvernis missi quae imperaret se facturos pollicentur. Imperat
magnum numerum obsidum. Legiones in hiberna mittit. Captivorum circiter
viginti milia Aeduis Arvernisque reddit. Titum Labienum duabus cum
legionibus et equitatu in Sequanos proficisci iubet: huic Marcum Sempronium
Rutilum attribuit. Gaium Fabium legatum et Lucium Minucium Basilum cum
legionibus duabus in Remis collocat, ne quam ab finitimis Bellovacis
calamitatem accipiant. Gaium Antistium Reginum in Ambivaretos, Titum
Sextium in Bituriges, Gaium Caninium Rebilum in Rutenos cum singulis
legionibus mittit. Quintum Tullium Ciceronem et Publium Sulpicium Cabilloni
et Matiscone in Aeduis ad Ararim rei frumentariae causa collocat. Ipse
Bibracte hiemare constituit. His litteris cognitis Romae dierum viginti
supplicatio redditur.
==Liber VIII==
Coactus assiduis tuis vocibus, Balbe, cum cotidiana mea recusatio non
difficultatis excusationem, sed inertiae videretur deprecationem habere,
rem difficillimam suscepi. Caesaris nostri commentarios rerum gestarum
Galliae, non comparantibus superioribus atque insequentibus eius scriptis,
contexui novissimumque imperfectum ab rebus gestis Alexandriae confeci
usque ad exitum non quidem civilis dissensionis, cuius finem nullum
videmus, sed vitae Caesaris. Quos utinam qui legent scire possint quam
invitus susceperim scribendos, qua facilius caream stultitiae atque
arrogantiae crimine, qui me mediis interposuerim Caesaris scriptis. Constat
enim inter omnes nihil tam operose ab aliis esse perfectum, quod non horum
elegantia commentariorum superetur: qui sunt editi, ne scientia tantarum
rerum scriptoribus deesset, adeoque probantur omnium iudicio ut praerepta,
non praebita, facultas scriptoribus videatur. Cuius tamen rei maior nostra
quam reliquorum est admiratio: ceteri enim, quam bene atque emendate, nos
etiam, quam facile atque celeriter eos perfecerit scimus. Erat autem in
Caesare cum facultas atque elegantia summa scribendi, tum verissima
scientia suorum consiliorum explicandorum. Mihi ne illud quidem accidit, ut
Alexandrino atque Africano bello interessem; quae bella quamquam ex parte
nobis Caesaris sermone sunt nota, tamen aliter audimus ea, quae rerum
novitate aut admiratione nos capiunt, aliter, quae pro testimonio sumus
dicturi. Sed ego nimirum, dum omnes excusationis causas colligo ne cum
Caesare conferar, hoc ipsum crimen arrogantiae subeo, quod me iudicio
cuiusquam existimem posse cum Caesare comparari. Vale.
 
[1] Omni Gallia devicta Caesar cum a superiore aestate nullum bellandi
tempus intermisisset militesque hibernorum quiete reficere a tantis
laboribus vellet, complures eodem tempore civitates renovare belli consilia
nuntiabantur coniurationesque facere. Cuius rei verisimilis causa
adferebatur, quod Gallis omnibus cogrutum esset neque ulla multitudine in
unum locum coacta resisti posse Romanis, nec, si diversa bella complures
eodem tempore intulissent civitates, satis auxili aut spati aut copiarum
habiturum exercitum populi Romani ad omnia persequenda; non esse autem
alicui civitati sortem incommodi recusandam, si tali mora reliquae possent
se vindicare in libertatem.
 
[2] Quae ne opinio Gallorum confirmaretur, Caesar Marcum Antonium
quaestorem suis praefecit hibernis; ipse equitum praesidio pridie Kal.
Ianuarias ab oppido Bibracte proficiscitur ad legionem XIII, quam non longe
a finibus Aeduorum collocaverat in finibus Biturigum, eique adiungit
legionem XI, quae proxima fuerat. Binis cohortibus ad impedimenta tuenda
relictis reliquum exercitum in copiosissimos agros Biturigum inducit, qui,
cum latos fines et complura oppida haberent, unius legionis hibernis non
potuerint contineri quin bellum pararent coniurationesque facerent.
 
[3] Repentino adventu Caesaris accidit, quod imparatis disiectisque
accidere fuit necesse, ut sine timore ullo rura colentes prius ab equitatu
opprimerentur quam confugere in oppida possent. Namque etiam illud vulgare
incursionis hostium signum, quod incendiis aedificiorum intellegi
consuevit, Caesaris erat interdicto sublatum, ne aut copia pabuli
frumentique, si longius progredi vellet, deficeretur, aut hostes incendius
terrerentur. Multis hominum milibus captis perterriti Bituriges; qui primum
adventum potuerant effugere Romanorum, in finitimas civitates aut privatis
hospitiis confisi aut societate consiliorum confugerant. Frustra: nam
Caesar magni sitineribus omnibus locis occurrit nec dat ulli civitati
spatium de aliena potius quam de domestica salute cogitandi; qua celeritate
et fideles amicos retinebat et dubitantes terrore ad condiciones pacis
adducebat. Tali condicione proposita Bituriges, cum sibi viderent clementia
Caesaris reditum patere in eius amicitiam finitimasque civitates sine ulla
poena dedisse obsides atque in fidem receptas esse, idem fecerunt.
 
[4] Caesar militibus pro tanto labore ac patientia, qui brumalibus diebus
itineribus difficillimis, frigoribus intolerandis studiosissime
permanserant in labore, ducenos sestertios, centurionibus tot milia nummum
praedae nomine condonanda pollicetur legionibusque in hiberna remissis ipse
se recipit die XXXX Bibracte. Ibi cum ius diceret, Bituriges ad eum legatos
mittunt auxilium petitum contra Carnutes, quos intulisse bellum sibi
querebantur. Qua re cognita, cum dies non amplius decem et octo in hibernis
esset moratus, legiones XIIII et VI ex hibernis ab Arare educit, quas ibi
collocatas explicandae rei frumentariae causa superiore commentario
demonstratum est: ita cum duabus legionibus ad persequendos Carnutes
proficiscitur.
 
[5] Cum fama exercitus ad hostes esset perlata, calamitate ceterorum ducti
Carnutes desertis vicis oppidisque, quae tolerandae hiemis causa
constitutis repente exiguis ad necessitatem aedificiis incolebant (nuper
enim devicti complura oppida dimiserant), dispersi profugiunt. Caesar
erumpentes eo maxime tempore acerrimas tempestates cum subire milites
nollet, in oppido Carnutum Cenabo castra ponit atque in tecta partim
Gallorum, partim quae coniectis celeriter stramentis tentoriorum
integendorum gratia erant inaedificata, milites compegit. Equites tamen et
auxiliarios pedites in omnes partes mittit quascumque petisse dicebantur
hostes; nec frustra: nam plerumque magna praeda potiti nostri revertuntur.
Oppressi Carnutes hiemis difficultate, terrore periculi, cum tectis expulsi
nullo loco diutius consistere auderent nec silvarum praesidio tempestatibus
durissimis tegi possent, dispersi magna parte amissa suorum dissipantur in
finitimas civitates.
 
[6] Caesar tempore anni difficillimo, cum satis haberet convenientes manus
dissipare, ne quod initium belli nasceretur, quantumque in ratione esset,
exploratum haberet sub tempus aestivorum nullum summum bellum posse
conflari, Gaium Trebonium cum duabus legionibus, quas secum habebat, in
hibernis Cenabi collocavit; ipse, cum crebris legationibus Remorum certior
fieret Bellovacos, qui belli gloria Gallos omnes Belgasque praestabant,
finitimasque his civitates duce Correo Bellovaco et Commio Atrebate
exercitus comparare atque in unum locum cogere, ut omni multitudine in
fines Suessionum, qui Remis erant attributi, facerent impressionem,
pertinere autem non tantum ad dignitatem sed etiam ad salutem suam
iudicaret nullam calamitatem socios optime de re publica meritos accipere,
legionem ex hibernis evocat rursus undecimam; litteras autem ad Gaium
Fabium mittit, ut in fines Suessionum legiones duas quas habebat adduceret,
alteramque ex duabus ab Labieno arcessit. Ita, quantum hibernorum
opportunitas bellique ratio postulabat, perpetuo suo labore in vicem
legionibus expeditionum onus iniungebat.
 
[7] His copiis coactis ad Bellovacos proficiscitur castrisque in eorum
finibus positis equitum turmas dimittit in omnes partes ad aliquos
excipiendos ex quibus hostium consilia cognosceret. Equites officio functi
renuntiant paucos in aedificiis esse inventos, atque hos, non qui agrorum
colendorum causa remansissent (namque esse undique diligenter demigratum),
sed qui speculandi causa essent remissi. A quibus cum quaereret Caesar quo
loco multitudo esset Bellovacorum quodve esset consilium eorum, inveniebat
Bellovacos omnes qui arma ferre possent in unum locum convenisse, itemque
Ambianos, Aulercos, Caletos, Veliocasses, Atrebatas; locum castris excelsum
in silva circumdata palude delegisse, impedimenta omnia in ulteriores
silvas contulisse. Complures esse principes belli auctores, sed
multitudinem maxime Correo obtemperare, quod ei summo esse odio nomen
populi Romani intellexissent. Paucis ante diebus ex his castris Atrebatem
Commium discessisse ad auxilia Germanorum adducenda; quorum et vicinitas
propinqua et multitudo esset infinita. Constituisse autem Bellovacos omnium
principum consensu, summa plebis cupiditate, si, ut diceretur, Caesar cum
tribus legionibus veniret, offerre se ad dimicandum, ne miseriore ac
duriore postea condicione cum toto exercitu decertare cogerentur; si
maiores copias adduceret, in eo loco permanere quem delegissent,
pabulatione autem, quae propter anni tempus cum exigua tum disiecta esset,
et frumentatione et reliquo commeatu ex insidiis prohibere Romanos.
 
[8] Quae Caesar consentientibus pluribus cum cognosset atque ea quae
proponerentur consilia plena prudentiae longeque a temeritate barbarorum
remota esse iudicaret, omnibus rebus inserviendum statuit, quo celerius
hostis contempta sua paucitate prodiret in aciem. Singularis enim virtutis
veterrimas legiones VII, VIII, VIIII habebat, summae spei delectaeque
iuventutis XI, quae octavo iam stipendio tamen in collatione reliquarum
nondum eandem vetustatis ac virtutis ceperat opinionem. Itaque consilio
advocato, rebus eis quae ad se essent delatae omnibus expositis animos
multitudinis confirmat. Si forte hostes trium legionum numero posset
elicere ad dimicandum, agminis ordinem ita constituit, ut legio septima,
octava, nona ante omnia irent impedimenta, deinde omnium impedimentorum
agmen, quod tamen erat mediocre, ut in expeditionibus esse consuevit,
cogeret undecima, ne maioris multitudinis species accidere hostibus posset
quam ipsi depoposcissent. Hac ratione paene quadrato agmine instructo in
conspectum hostium celerius opinione eorum exercitum adducit.
 
[9] Cum repente instructas velut in acie certo gradu legiones accedere
Galli viderent, quorum erant ad Caesarem plena fiduciae consilia perlata,
sive certamiuis periculo sive subito adventu sive exspectatione nostri
consili copias instruunt pro castris nec loco superiore decedunt. Caesar,
etsi dimicare optaverat, tamen admiratus tantam multitudinem hostium valle
intermissa magis in altitudinem depressa quam late patente castra castris
hostium confert. Haec imperat vallo pedum XII muniri, loriculam pro [hac]
ratione eius altitudinis inaedificari; fossam duplicem pedum denum quinum
lateribus deprimi directis; turres excitari crebras in altitudinem trium
tabulatorum, pontibus traiectis constratisque coniungi, quorum frontes
viminea loricula munirentur; ut ab hostibus duplici fossa, duplici
propugnatorum ordine defenderentur, quorum alter ex pontibus, quo tutior
altitudine esset, hoc audacius longiusque permitteret tela, alter, qui
propior hostem in ipso vallo collocatus esset, ponte ab incidentibus telis
tegeretur. Portis fores altioresque turres imposuit.
 
[10] Huius munitionis duplex erat consilium. Namque et operum magnitudinem
et timorem suum sperabat fiduciam barbaris allaturum, et cum pabulatum
frumentatumque longius esset proficiscendum, parvis copiis castra munitione
ipsa videbat posse defendi. Interim crebro paucis utrimque procurrentibus
inter bina castra palude interiecta contendebatur; quam tamen paludem
nonnumquam aut nostra auxilia Gallorum Germanorumque transibant acriusque
hostes insequebantur, aut vicissim hostes eadem transgressi nostros longius
summovebant. Accidebat autem cotidianis pabulationibus (id quod accidere
erat necesse, cum raris disiectisque ex aedificius pabulum conquireretur),
ut impeditis locis dispersi pabulatores circumvenirentur; quae res, etsi
mediocre detrimentum iumentorum ac servorum nostris adferebat, tamen
stultas cogitationes incitabat barbarorum, atque eo magis, quod Commius,
quem profectum ad auxilia Germanorum arcessenda docui, cum equitibus
venerat; qui, tametsi numero non amplius erant quingenti, tamen Germanorum
adventu barbari nitebantur.
 
[11] Caesar, cum animadverteret hostem complures dies castris palude et
loci natura munitis se tenere neque oppugnari castra eorum sine dimicatione
perniciosa nec locum munitionibus claudi nisi a maiore exercitu posse,
litteras ad Trebonium mittit, ut quam celerrime posset legionem XIlI, quae
cum T. Sextio legato in Biturigibus hiemabat, arcesseret atque ita cum
tribus legionibus magnis itineribus ad se veniret; ipse equites in vicem
Remorum ac Lingonum reliquarumque civitatum, quorum magnum numerum
evocaverat, praesidio pabulationibus mittit, qui subitas hostium
incursiones sustinerent.
 
[12] Quod cum cotidie fieret ac iam consuetudine diligentia minueretur,
quod plerumque accidit diu turnitate, Bellovaci delecta manu peditum
cognitis stationibus cotidianis equitum nostrorum silvestribus locis
insidias disponunt eodemque equites postero die mittunt, qui primum
elicerent nostros, deinde circumventos aggrederentur. Cuius mali sors
incidit Remis, quibus ille dies fungendi muneris obvenerat. Namque hi, cum
repente hostium equites animad vertissent ac numero superiores paucitatem
contempsissent, cupidius insecuti peditibus undique sunt circumdati. Quo
facto perturbati celerius quam consuetudo fert equestris proeli se
receperunt amisso Vertisco, principe civitatis, praefecto equitum; qui cum
vix equo propter aetatem posset uti, tamen consuetudine Gallorurn neque
aetatis excusatione in suscipienda praefectura usus erat neque dimicari
sine se voluerat. Inflantur atque incitantur hostium animi secundo proelio,
principe et praefecto Remorum interfecto, nostrique detrimento admonentur
diligentius exploratis locis stationes disponere ac mode ratius cedentem
insequi hostem.
 
[13] Non intermittunt interim cotidiana proelia in conspectu utrorumque
castrorum, quae ad vada transitus que fiebant paludis. Qua contentione
Germani, quos propterea Caesar traduxerat Rhenum ut equitibus interpositi
proeliarentur, cum constantius universi paludem transissent paucisque
resistentibus interfectis pertinacius reliquam multitudinem essent
insecuti, perterriti non solum ei qui aut comminus opprimebantur aut eminus
vulnerabantur, sed etiam qui longius subsidiari consuerant, turpiter
refugerunt, nec prius finem fugae fecerunt saepe amissis superioribus locis
quam se aut in castra suorum reciperent, aut nonnulli pudore coacti longius
profugerent. Quorum periculo sic omnes copiae sunt perturbatae ut vix
iudicari posset, utrum secundis minimisque rebus insolentiores an adverso
mediocri casu timidiores essent.
 
[14] Compluribus diebus isdem in castris consumptis, cum propius accessisse
legiones et Gaium Trebonium legatum cognossent, duces Bellovacorum veriti
similem obsessionem Alesiae noctu dimittunt eos quos aut aetate aut viribus
inferiores aut inermes habebant, unaque reliqua impedimenta. Quorum
perturbatum et confusum dum explicant agmen (magna enim multitudo carrorum
etiam expeditos sequi Gallos consuevit), oppressi luce copias armatorum pro
suis instruunt castris, ne prius Romani persequi se inciperent quam longius
agmen impedimentorum suorum processisset. At Caesar neque resistentes
adgrediendos tanto collis ascensu iudicabat, neque non usque eo legiones
admovendas ut discedere ex eo loco sine periculo barbari militibus
instantibus non possent. Ita, cum palude impedita a castris castra dividi
videret, quae trans eundi difficultas celeritatem insequendi tardare
posset, adque id iugum quod trans paludem paene ad hostium castra
pertineret mediocri valle a castris eorum intercisum animum adverteret,
pontibus palude constrata legiones traducit celeriterque in summam
planitiem iugi pervenit, quae declivi fastigio duobus ab lateribus
muniebatur. Ibi legionibus instructis ad ultimum iugum pervenit aciemque eo
loco constituit unde tormento missa tela in llostium cuneos conici possent.
 
[15] Barbari confisi loci natura, cum dimicare non recusarent, si forte
Romani subire collem conarentur, paulatim copias distributas dimittere non
possent, ne dispersi perturbarentur, in acie permanserunt. Quorum
pertinacia cogruta Caesar XX cohortibus instructis castrisque eo loco
metatis muniri iubet castra. Absolutis operibus pro vallo legiones
instructas collocat, equites frenatis equis in statione disponit.
Bellovaci, cum Romanos ad insequendum paratos viderent neque pernoctare aut
diutius permanere sine periculo eodem loco possent, tale consilium sui
recipiendi ceperunt. Fasces, ubi consederant (namque in acie sedere Gallos
consuesse superioribus commentariis Caesaris declaratum est), per manus
stramentorum ac virgultorum, quorum summa erat in castris copia, inter se
traditos ante aciem collocarunt extremoque tempore diei signo pronuntiato
uno tempore incenderunt. Ita continens flamma copias omnes repente a
conspectu texit Romanorum. Quod ubi accidit, barbari vehementissimo cursu
refugerunt.
 
[16] Caesar, etsi discessum hostium animadvertere non poterat incendiis
oppositis, tamen id consilium cum fugae causa initum suspicaretur, legiones
promovet, turmas mittit ad insequendum; ipse veritus insidias, ne forte in
eodem loco subsistere hostis atque elicere nostros in locum conaretur
iniquum, tardius procedit. Equites cum intrare fumum et flammam densissimam
timerent ac, si qui cupidius intraverant, vix suorum ipsi priores partes
animadverterent equorum, insidias veriti liberam facultatem sui recipiendi
Bellovacis dederunt. Ita fuga timoris simul calliditatisque plena sine ullo
detrimento milia non amplius decem progressi hostes loco munitissimo castra
posuerunt. Inde cum saepe in insidiis equites peditesque disponerent, magna
detrimenta Romanis in pabulationibus inferebant.
 
[17] Quod cum crebrius accideret, ex captivo quodam comperit Caesar
Correum, Bellovacorum ducem, fortissimorum milia sex peditum delegisse
equitesque ex omni numero mille, quos in insidiis eo loco collocaret, quem
in locum propter copiam frumenti ac pabuli Romanos missuros suspicaretur.
Quo cognito consilio legiones plures quam solebat educit equitatumque, qua
consuetudine pabulatoribus mittere praesidio consuerat, praemittit: huic
interponit auxilia levis armaturae; ipse cum legionibus quam potest maxime
appropinquat.
 
[18] Hostes in insidus dispositi, cum sibi delegissent campum ad rem
gerendam non amplius patentem in omnes partes passibus mille, silvis
undique aut impeditissimo flumine munitum, velut indagine hunc insidiis
circumdederunt. Explorato hostium consilio nostri ad proeliandum animo
atque armis parati, cum subsequentibus legionibus nullam dimicationem
recusarent, turmatim in eum locum devenerunt. Quorum adventu cum sibi
Correus oblatam occasionem rei gerendae existimaret, primum cum paucis se
ostendit atque in proximas turmas impetum fecit. Nostri constanter incursum
sustinent insidiatorum neque plures in unum locum conveniunt; quod
plerumque equestribus proeliis cum propter aliquem timorem accidit, tum
multitudine ipsorum detrimentum accipitur.
 
[19] Cum dispositis turmis in vicem rari proeliarentur neque ab lateribus
circumveniri suos paterentur, erumpunt ceteri Correo proeliante ex silvis.
Fit magna contentione diversum proelium. Quod cum diutius pari Marte
iniretur, paulatim ex silvis instructa multitudo procedit peditum, quae
nostros coegit cedere equites. Quibus celeriter subveniunt levis armaturae
pedites, quos ante legiones missos docui, turmisque nostrorum interpositi
constanter proeliantur. Pugnatur aliquamdiu pari contentione; deinde, ut
ratio postulabat proeli, qui sustinuerant primos impetus insidiarum hoc
ipso fiunt superiores, quod nullum ab insidiantibus imprudentes acceperant
detrimentum. Accedunt propius interim legiones, crebrique eodem tempore et
nostris et hostibus nuntii adferuntur, imperatorem instructis copiis
adesse. Qua re cognita praesidio cohortium confisi nostri acerrime
proeliantur, ne, si tardius rem gessissent, victoriae gloriam communicasse
cum legionibus viderentur; hostes concidunt animis atque itineribus
diversis fugam quaerunt. Nequiquam: nam quibus difficultatibus locorum
Romanos claudere voluerant, eis ipsi tenebantur. Victi tamen perculsique
maiore parte amissa consternati profugiunt partim silvis petitis, partim
flumine (qui tamen in fuga a nostris acriter insequentibus conficiuntur),
eum interim nulla calamitate victus Correus excedere proelio silvasque
petere aut invitantibus nostris ad deditionem potuit adduci, quin
fortissime proeliando compluresque vulnerando cogeret elatos iracundia
victores in se tela conicere.
 
[20] Tali modo re gesta recentibus proeli vestigiis ingressus Caesar, cum
victos tanta calamitate existimaret hostes nuntio accepto locum castrorum
relicturos, quae non longius ab ea caede abesse plus minus octo milibus
dicebantur, tametsi flumine impeditum transitum videbat, tamen exercitu
traducto progreditur. At Bellovaci reliquaeque civitates repente ex fuga
paucis atque his vulneratis receptis, qui silvarum benefieio casum
evitaverant, omnibus adversis, cognita calamitate, interfecto Correo,
amisso equitatu et fortissimis pcditibus, cum adventare Romanos
existimarent, concilio repente cantu tubarum convocato conclamant, legati
obsidesque ad Caesarem mittantur.
 
[21] Hoc omnibus probato consilio Commius Atrebas ad eos confugit Germanos,
a quibus ad id bellum auxilia mutuatus erat. Ceteri e vestigio mittunt ad
Caesarem legatos petuntque, ut ea poena sit contentus hostium, quam si sine
dimicatione inferre integris posset, pro sua clementia atque humanitate
numquam profecto esset illaturus. Adflictas opes equestri proelio
Bellovacorum esse; delectorum peditum multa milia interisse, vix refugisse
nuntios caedis. Tamen magnum ut in tanta calamitate Bellovacos eo proelio
commodum esse consecutos, quod Correus, auctor belli, concitator
multitudinis, esset interfectus. Numquam enim senatum tantum in civitate
illo vivo quantum imperitam plebem potuisse.
 
[22] Haec orantibus legatis commemorat Caesar: Eodem tempore superiore anno
Bellovacos ceterasque Galliae civitates suscepisse bellum: pertinacissime
hos ex omnibus in sententia permansisse neque ad sanitatem reliquorum
deditione esse perductos. Scire atque intellegere se causam peccati
facillime mortuis delegari. Neminem vero tantum pollere, ut invitis
principibus, resistente senatu, omnibus bonis repugnantibus infirma manu
plebis bellum concitare et gerere posset. Sed tamen se contentum fore ea
poena quam sibi ipsi contraxissent.
 
[23] Nocte insequenti legati responsa ad suos referunt, obsides conficiunt.
Concurrunt reliquarum civitatium legati, quae Bellovacorum speculabantur
eventum; obsides dant, imperata faciunt excepto Commio, quem timor
prohibebat cuiusquam fidei suam committere salutem. Nam superiore anno
Titus Labienus, Caesare in Gallia citeriore ius dicente, cum Commium
comperisset sollicitare civitates et coniurationem contra Caesarem facere,
infidelitatem eius sine ulla perfidia iudicavit comprimi posse. Quem quia
non arbitrabatur vocatum in castra venturum, ne temptando cautiorem
faceret, Gaium Volusenum Quadratum misit, qui eum per simulationem colloqui
curaret interficiendum. Ad eam rem delectos idoneos ei tradit centuriones.
Cum in colloquium ventum esset, et, ut convenerat, manum Commi Volusenus
arripuisset, centurio vel insueta re permotus vel celeriter a familiaribus
prohibitus Commi conficere hominem non potuit; graviter tamen primo ictu
gladio caput percussit. Cum utrimque gladii destricti essent, non tam
pugnandi quam diffugiendi fuit utrorumque consilium: nostrorum, quod
mortifero vulnere Commium credebant adfectum; Gallorum, quod insidius
cognitis plura quam videbant extimescebant. Quo facto statuisse Commius
dicebatur numquam in conspectum cuiusquam Romani venire.
 
[24] Bellicosissimis gentibus devictis Caesar, cum videret nullam iam esse
civitatem quae bellum pararet quo sibi resisteret, sed nonnullos ex oppidis
demigrare, ex agris diffugere ad praesens imperium evitandum, plures in
partes exercitum dimittere constituit. M. Antonium quaestorem cum legione
duodecima sibi coniungit. C. Fabium legatum cum cohortibus XXV mittit in
diversissimam partem Galliae, quod ibi quasdam civitates in armis esse
audiebat neque C. Caninium Rebilum legatum, qui in illis regionibus erat,
satis firmas duas legiones habere existimabat. Titum Labienum ad se evocat;
legionem autem XV, quae cum eo fuerat in hibernis, in togatam Galliam
mittit ad colonias civium Romanorum tuendas, ne quod simile incommodum
accideret decursione barbarorum ac superiore aestate Tergestinis acciderat,
qui repentino latrocinio atque impetu illorum erant oppressi. Ipse ad
vastandos depopulandosque fines Ambiorigis proficiscitur; quem perterritum
ac fugientem cum redigi posse in suam potestatem desperasset, proximum suae
dignitatis esse ducebat, adeo fines eius vastare civibus, aedificiis,
pecore, ut odio suorum Ambiorix, si quos fortuna reliquos fecisset, nullum
reditum propter tantas calamitates haberet in civitatem.
 
[25] Cum in omnes partes finium Ambiorigis aut legiones aut auxilia
dimisisset atque omnia caedibus, incendius, rapinis vastasset, magno numero
hominum interfecto aut capto Labienum cum duabus legionibus in Treveros
mittit, quorum civitas propter Germaniae vicinitatem cotidianis exercitata
bellis cultu et feritate non multum a Germanis differebat neque imperata
umquam nisi exercitu coacta faciebat. ����
 
[26] Interim Gaius Caninius legatus, cum magnam multitudinem convenisse
hostium in fines Pictonum litteris nuntiisque Durati cognosceret, qui
perpetuo in amicitia manserat Romanorum, cum pars quaedam civitatis eius
defecisset, ad oppidum Lemonum contendit. Quo cum adventaret atque ex
captivis certius cognosceret multis hominum milibus a Dumnaco, duce Andium,
Duratium clausum Lemoni oppugnari neque infirmas legiones hostibus
committere auderet, castra posuit loco munito. Dumnacus, cum appropinquare
Caninium cognosset, copiis omnibus ad legiones conversis castra Romanorum
oppugnare instituit. Cum complures dies in oppugnatione consumpsisset et
magno suorum detrimento nullam partem munitionum convellere potuisset,
rursus ad obsidendum Lemonum redit.
 
[27] Eodem tempore C. Fabius legatus complures civitates in fidem recipit,
obsidibus firmat litterisque Gai Canini Rebili fit certior quae in
Pictonibus gerantur. Quibus rebus cognitis proficiscitur ad auxilium
Duratio ferendum. At Dumnacus adventu Fabi cognito desperata salute, si
tempore eodem coactus esset et Romanum externum sustinere hostem et
respicere ac timere oppidanos, repente ex eo loco cum copiis recedit nec se
satis tutum fore arbitratur, nisi flumine Ligeri, quod erat ponte propter
magnitudinem transeundum, copias traduxisset. Fabius, etsi nondum in
conspectum venerat hostibus neque se Caninio coniunxerat, tamen doctus ab
eis qui locorum noverant naturam potissimum credidit hostes perterritos eum
locum, quem petebant, petituros. Itaque cum copiis ad eundem pontem
contendit equitatumque tantum procedere ante agmen imperat legionum,
quantum cum processisset, sine defatigatione equorum in eadem se reciperet
castra. Consecuntur equites nostri, ut erat praeceptum, invaduntque Dumnaci
agmen et fugientes perterritosque sub sarcinis in itinere adgressi magna
praeda multis interfectis potiuntur. Ita re bene gesta se recipiunt in
castra.
 
[28] Insequenti nocte Fabius equites praemittit sic paratos ut confligerent
atque omne agmen morarentur, dum consequeretur ipse. Cuius praeceptis ut
res gereretur, Quintus Atius Varus, praefectus equitum, singularis et animi
et prudentiae vir, suos hortatur agmenque hostium consecutus turmas partim
idoneis locis disponit, parte equitum proelium committit. Confligit
audacius equitatus hostium succedentibus sibi peditibus, qui toto agmine
subsistentes equitibus suis contra nostros ferunt auxilium. Fit proelium
acri certamine. Namque nostri contemptis pridie superatis hostibus, cum
subsequi legiones meminissent, et pudore cedendi et cupiditate per se
conficiendi proeli fortissime contra pedites proeliantur, hostesque nihil
amplius copiarum accessurum credentes, ut pridie cognoverant, delendi
equitatus nostri nacti occasionem videbantur.
 
[29] Cum aliquamdiu summa contentione dimicaretur, Dumnacus instruit aciem
quae suis esset equitibus in vicem praesidio, cum repente confertae
legiones in conspectum hostium veniunt. Quibus visis perculsae barbarorum
turmae ac perterritae acies hostium, perturbato impedimentorum agmine,
magno clamore discursuque passim fugae se mandant. At nostri equites, qui
paulo ante cum resistentibus fortissime conflixerant, laetitia victoriae
elati magno undique clamore sublato cedentibus circumfusi, quantum equorum
vires ad persequendum dextraeque ad caedendum valent, tantum eo proelio
interficiunt. Itaque amplius milibus XII aut armatorum aut eorum qui eo
timore arma proiecerant interfectis omnis multitudo capitur impedimentorum.
 
[30] Qua ex fuga cum constaret Drappetem Senonem, qui, ut primum defecerat
Gallia, collectis undique perditis hominibus, servis ad libertatem vocatis,
exulibus omnium civitatum adscitis, receptis latronibus impedimenta et
commeatus Romanorum interceperat, non amplius hominum duobus milibus ex
fuga collectis provinciam petere unaque consilium cum eo Lucterium Cadurcum
cepisse, quem superiore commentario prima defectione Galliae facere in
provinciam voluisse impetum cognitum est, Caninius legatus cum legionibus
duabus ad eos persequendos contendit, ne detrimento aut timore provinciae
magna infamia perditorum hominum latrociniis caperetur.
 
[31] Gaius Fabius cum reliquo exercitu in Carnutes ceterasque proficiscitur
civitates, quarum eo proelio, quod cum Dumnaco fecerat, copias esse accisas
sciebat. Non enim dubitabat quin recenti calamitate summissiores essent
futurae, dato vero spatio ac tempore eodem instigante Dumnaco possent
concitari. Qua in re summa felicitas celeritasque in recipiendis
civitatibus Fabium consequitur. Nam Carnutes, qui saepe vexati numquam
pacis fecerant mentionem, datis obsidibus veniunt in deditionem, ceteraeque
civitates positae in ultimis Galliae finibus Oceano coniunctae, quae
Armoricae appellantur, auctoritate adductae Carnutum adventu Fabi legio
numque imperata sine mora faciunt. Dumnacus suis finibus expulsus errans
latitansque solus extremas Galliae regiones petere est coactus.
 
[32] At Drappes unaque Lucterius, cum legiones Caniniumque adesse
cognoscerent nec se sine certa pernicie persequente exercitu putarent
provinciae fines intrare posse nec iam libere vagandi latrociniorumque
faciendorum facultatem haberent, in finibus consistunt Cadurcorum. Ibi cum
Lucterius apud suos cives quondam integris rebus multum potuisset,
semperque auctor novorum consiliorum magnam apud barbaros auctoritatem
haberet, oppidum Vxellodunum, quod in clientela fuerat eius, egregie natura
loci munitum, occupat suis et Drappetis copiis oppidanosque sibi coniungit.
 
[33] Quo cum confestim Gaius Caninius venisset animadverteretque omnes
oppidi partes praeruptissimis saxis esse munitas, quo defendente nullo
tamen armatis ascendere esset difficile, magna autem impedimenta
oppidanorum videret, quae si clandestina fuga subtrahere conarentur,
effugere non modo equitatum, sed ne legiones quidem possent, tripertito
cohortibus divisis trina excelsissimo loco castra fecit; a quibus paulatim,
quantum copiae patiebantur, vallum in oppidi circuitum ducere instituit.
 
[34] Quod cum animadverterent oppidani miserrimaque Alesiae memoria
solliciti similem casum obsessionis vererentur, maximeque ex omnibus
Lucterius, qui fortunae illius periculum fecerat, moneret frumenti rationem
esse habendam, constituunt omnium consensu parte ibi relicta copiarum ipsi
cum expeditis ad importandum frumentum proficisci. Eo consilio probato
proxima nocte duobus milibus armatorum relictis reliquos ex oppido Drappes
et Lucterius educunt. Hi paucos dies morati ex finibus Cadurcorum, qui
partim re frumentaria sublevare eos cupiebant, partim prohibere quo minus
sumerent non poterant, magnum numerum frumenti comparant, nonnumquam autem
expeditionibus nocturnis castella nostrorum adoriuntur. Quam ob causam
Gaius Caninius toto oppido munitiones circumdare moratur, ne aut opus
effectum tueri non possit aut plurimis in locis infirma disponat praesidia.
 
[35] Magna copia frumenti comparata considunt Drappes et Lucterius non
longius ab oppido X milibus, unde paulatim frumentum in oppidum
supportarent. Ipsi inter se provincias partiuntur: Drappes castris
praesidio cum parte copiarum restitit; Lucterius agmen iumentorum ad
oppidum ducit. Dispositis ibi praesidiis hora noctis circiter decima
silvestribus angustisque itineribus frumentum importare in oppidum
instituit. Quorum strepitum vigiles castrorum cum sensissent,
exploratoresque missi quae gererentur renuntiassent, Caninius celeriter cum
cohortibus armatis ex proximis castellis in frumentarios sub ipsam lucem
impetum fecit. Ei repentino malo perterriti diffugiunt ad sua praesidia;
quae nostri ut viderunt, acrius contra armatos incitati neminem ex eo
numero vivum capi patiuntur. Profugit inde cum paucis Lucterius nec se
recipit in eastra.
 
[36] Re bene gesta Caninius ex captivis comperit partem copiarum cum
Drappete esse in castris a milibus longe non amplius XII. Qua re ex
compluribus cognita, cum intellegeret fugato duce altero perterritos
reliquos facile opprimi posse, magnae felicitatis esse arbitrabatur neminem
ex caede refugisse in castra qui de accepta calamitate nuntium Drappeti
perferret. Sed in experiendo cum periculum nullum videret, equitatum omnem
Germanosque pedites, summae velocitatis homines, ad castra hostium
praemittit; ipse legionem unam in trina castra distribuit, alteram secum
expeditam ducit. Cum propius hostes accessisset, ab exploratoribus quos
praemiserat cognoscit castra eorum, ut barbarorum fere consuetudo est,
relictis locis superioribus ad ripas fluminis esse demissa; at Germanos
equitesque imprudentibus omnibus de improviso advolasse proeliumque
commisisse. Qua re cognita legionem armatam instructamque adducit. Ita
repente omnibus ex partibus signo dato loca superiora capiuntur. Quod ubi
accidit, Germani equitesque signis legionis visis vehementissime
proeliantur. Confestim cohortes undique impetum faciunt omnibusque aut
interfectis aut captis magna praeda potiuntur. Capitur ipse eo proelio
Drappes.
 
[37] Caninius felicissime re gesta sine ullo paene militis vulnere ad
obsidendos oppidanos revertitur externoque hoste deleto, cuius timore antea
dividere praesidia et munitione oppidanos circumdare prohibitus erat, opera
undique imperat administrari. Venit eodem cum suis copiis postero die Gaius
Fabius partemque oppidi sumit ad obsidendum.
 
[38] Caesar interim M. Antonium quaestorem cum cohortibus XV in Bellovacis
relinquit, ne qua rursus novorum consiliorum capiendorum Belgis facultas
daretur. Ipse reliquas civitates adit, obsides plures imperat, timentes
omnium animos consolatione sanat. Cum in Carnutes venisset, quorum in
civitate superiore commentario Caesar exposuit initium belli esse ortum,
quod praecipue eos propter conscientiam facti timere animadvertebat, quo
celerius civitatem timore liberaret, principem sceleris illius et
concitatorem belli, Gutruatum, ad supplicium depoposcit. Qui etsi ne
civibus quidem suis se committebat, tamen celeriter omnium cura quaesitus
in castra perducitur. Cogitur in eius supplicium Caesar contra suam naturam
concursu maximo militum, qui ei omnia pericula et detrimenta belli accepta
referebant, adeo ut verberibus exanimatum corpus securi feriretur.
 
[39] Ibi crebris litteris Canini fit certior quae de Drappete et Lucterio
gesta essent, quoque in consilio permanerent oppidani. Quorum etsi
paucitatem contemnebat, tamen pertinaciam magna poena esse adficiendam
iudicabat, ne universa Gallia non sibi vires defuisse ad resistendum
Romanis, sed constantiam putaret, neve hoc exemplo ceterae civitates
locorum opportunitate fretae se vindicarent in libertatem, cum omnibus
Gallis notum esse sciret reliquam esse unam aestatem suae provinciae, quam
si sustinere potuissent, nullum ultra periculum vererentur. Itaque Q.
Calenum legatum cum legionibus reliquit qui iustis itineribus
subsequeretur; ipse cum omni equitatu quam potest celerrime ad Caninium
contendit.
 
[40] Cum contra exspectationem omnium Caesar Vxellodunum venisset
oppidumque operibus clausum animadverteret neque ab oppugnatione recedi
videret ulla condicione posse, magna autem copia frumenti abundare
oppidanos ex perfugis cognosset, aqua prohibere hostem temptare coepit.
Flumen infimam vallem dividebat, quae totum paene montem cingebat, in quo
positum erat praeruptum undique oppidum Vxellodunum. Hoc avertere loci
natura prohibebat: in infimis enim sic radicibus montis ferebatur, ut
nullam in partem depressis fossis derivari posset. Erat autem oppidanis
difficilis et praeruptus eo descensus, ut prohibentibus nostris sine
vulneribus ac periculo vitae neque adire flumen neque arduo se recipere
possent ascensu. Qua difficultate eorum cogmta Caesar sagittariis
funditoribusque dispositis, tormentis etiam quibusdam locis contra
facillimos descensus collocatis aqua fluminis prohibebat oppidanos.
 
[41] Quorum omnis postea multitudo aquatorum unum in locum conveniebat sub
ipsius oppidi murum, ubi magnus fons aquae prorumpebat ab ea parte, quae
fere pedum CCC intervallo fluminis circuitu vacabat. Hoc fonte prohiberi
posse oppidanos cum optarent reliqui, Caesar unus videret, e regione eius
vineas agere adversus montem et aggerem instruere coepit magno cum labore
et continua dimicatione. Oppidani enim loco superiore decurrunt et eminus
sine periculo proeliantur multosque pertinaciter succedentes vulnerant; non
deterrentur tamen milites nostri vineas proferre et labore atque operibus
locorum vincere difficultates. Eodem tempore cuniculos tectos ab vineis
agunt ad caput fontis; quod genus operis sine ullo periculo, sine
suspicione hostium facere licebat. Exstruitur agger in altitudinem pedum
sexaginta, collocatur in eo turris decem tabulatorum, non quidem quae
moenibus aequaret (id enim nullis operibus effici poterat), sed quae
superare fontis fastigium posset. Ex ea cum tela tormentis iacerentur ad
fontis aditum, nec sine periculo possent aquari oppidani, non tantum pecora
atque iumenta, sed etiam magna hostium multitudo siti consumebatur.
 
[42] Quo malo perterriti oppidani cupas sebo, pice, scandulis complent; eas
ardentes in opera provolvunt eodemque tempore acerrime proeliantur, ut ab
incendio restinguendo dimicationis periculo deterreant Romanos. Magna
repente in ipsis operibus flamma exstitit. Quaecumque enim per locum
praecipitem missa erant, ea vineis et aggere suppressa comprehendebant id
ipsum quod morabatur. Milites contra nostri, quamquam periculoso genere
proeli locoque iniquo premebantur, tamen omnia fortissimo sustinebant
animo. Res enim gerebatur et excelso loco et in conspectu exercitus nostri,
magnusque utrimque clamor oriebatur. Ita quam quisque poterat maxime
insignis, quo notior testatiorque virtus esset eius, telis hostium
flammaeque se offerebat.
 
[43] Caesar cum complures suos vulnerari videret, ex omnibus oppidi
partibus cohortes montem ascendere et simulatione moenium occupandorum
clamorem undique iubet tollere. Quo facto perterriti oppidani, cum quid
ageretur in locis reliquis essent suspensi, revocant ab impugnandis
operibus armatos murisque disponunt. Ita nostri fine proeli facto celeriter
opera flamma comprehensa partim restinguunt, partim interscindunt. Cum
pertinaciter resisterent oppidani, magna etiam parte amissa siti suorum in
sententia permanerent, ad postremum cuniculis venae fontis intercisae sunt
atque aversac. Quo facto repente perennis exaruit fons tantamque attulit
oppidanis salutis desperationem, ut id non hominum consilio, sed deorum
voluntate factum putarent. Itaque se necessitate coacti tradiderunt.
 
[44] Caesar, cum suam lenitatem cognnitam omnibus sciret neque vereretur ne
quid crudelitate naturae videretur asperius fecisse, neque exitum
consiliorum suorum animadverteret, si tali ratione diversis in locis plures
consilia inissent, exemplo supplici deterrendos reliquos existimavit.
Itaque omnibus qui arma tulerant manus praecidit vitamque concessit, quo
testatior esset poena improborum. Drappes, quem captum esse a Caninio
docui, sive indignitate et dolore vinculorum sive timore gravioris supplici
paucis diebus cibo se abstinuit atque ita interiit. Eodem tempore
Lacterius, quem profugisse ex proelio scripsi, cum in potestatem venisset
Epasnacti Arverni (crebro enim mutandis locis multorum fidei se
committebat, quod nusquam diutius sine periculo commoraturus videbatur, cum
sibi conscius esset, quam inimicum deberet Caesarem habere), hunc
Epasnactus Arvernus, amicissimus populi Romani, sine dubitatione ulla
vinctum ad Caesarem deduxit.
 
[45] Labienus interim in Treveris equestre proelium facit secundum
compluribusque Treveris interfectis et Germanis, qui nullis adversus
Romanos auxilia denegabant, principes eorum vivos redigit in suam
potestatem atque in his Surum Aedmlm, qui et virtutis et generis summam
nobilitatem habebat solusque ex Aeduis ad id tempus permanserat in armis.
 
[46] Ea re cognita Caesar, cum in omnibus partibus Galliae bene res geri
videret iudicaretque superioribus aestivis Galliam devictam subactamque
esse, Aquitaniam numquam adisset, per Publium Crassum quadam ex parte
devicisset, cum duabus legionibus in eam partem Galliae est profectus, ut
ibi extremum tempus consumeret aestivorum. Quam rem sicuti cetera celeriter
feliciterque confecit. Namque omnes Aquitaniae civitates legatos ad
Caesarem miserunt obsidesque ei dederunt. Quibus rebus gestis ipse equitum
praesidio Narbonem profecto est, exercitum per legatos in hiberna deduxit:
quattuor legiones in Belgio collocavit cum M. Antonio et C. Trebonio et P.
Vatinio legatis, duas legiones in Aeduos deduxit, quorum in omni Gallia
summam esse auctoritatem sciebat, duas in Turonis ad fines Carnutum posuit,
quae omnem illam regionem coniunctam Oceano continerent, duas reliquas in
Lemovicum finibus non longe ab Arvernis, ne qua pars Galliae vacua ab
exercitu esset. Paucos dies ipse in provincia moratus, cum celeriter omnes
conventus percucurrisset, publicas controversias cognosset, bene meritis
praemia tribuisset (cognoscendi enim maximam facultatem habebat, quali
quisque fuisset animo in totius Galliae defectione, quam sustinuerat
fidelitate atque auxiliis provinciae illius), his confectis rebus ad
legiones in Belgium se recipit hibernatque Nemetocennae.
 
[47] Ibi cognoscit Commium Atrebatem proelio cum equitatu suo contendisse.
Nam cum Antonius in hiberna venisset, civitasque Atrebatum in officio
esset, Commius, qui post illam vulnerationem, quam supra commemoravi,
semper ad omnes motus paratus suis civibus esse consuesset, ne consilia
belli quaerentibus auctor armorum duxque deesset, parente Romanis civitate
cum suis equitibus latrociniis se suos que alebat infestisque itineribus
commeatus complures, qui comportabantur in hiberna Romanorum,
intercipiebat.
 
[48] Erat attributus Antonio praefectus equitum C. Volusenus Quadratus qui
cum eo hibernaret. Hunc Antonius ad persequendum equitatum hostium mittit.
Volusenus ad eam virtutem, quae singularis erat in eo, magnum odium Commi
adiungebat, quo libentius id faceret quod imperabatur. Itaque dispositis
insidiis saepius equites eius adgressus secunda proelia faciebat.
Novissime, cum vehementius contenderetur, ac Volusenus ipsius intercipiendi
Commi cupiditate pertinacius eum cum paucis insecutus esset, ille autem
fuga vehementi Volusenum produxisset longius, inimicus homini suorum
invocat fidem atque auxilium, ne sua vulnera per fidem imposita paterentur
impunita, conversoque equo se a ceteris incautius permittit in praefectum.
Faciunt hoc idem omnes eius equites paucosque nostros convertunt atque
insequuntur. Commius incensum calcaribus equum coniungit equo Quadrati
lanceaque infesta magnis viribus medium femur traicit Voluseni. Praefecto
vulnerato non dubitant nostri resistere et conversis equis hostem pellere.
Quod ubi accidit, complures hostium magno nostrorum impetu perculsi
vulnerantur ac partim in fuga proteruntur, partim intercipiuntur; quod
malum dux equi velocitate evitavit: graviter adeo vulneratus praefectus, ut
vitae periculum aditurus videretur, refertur in castra. Commius autem sive
expiato suo dolore sive magna parte amissa suorum legatos ad Antonium
mittit seque et ibi futurum, ubi praescripserit, et ea facturum, quae
imperarit, obsidibus firmat; unum illud orat, ut timori suo concedatur, ne
in conspectum veniat cuiusquam Romani. Cuius postulationem Antonius cum
iudicaret ab iusto nasci timore, veniam petenti dedit, obsides accepit.
 
Scio Caesarem singulorum annorum singulos commentarios confecisse; quod ego
non existimavi mihi esse faciendum, propterea quod insequens annus, L.
Paulo C. Marcello consulibus, nullas habet magnopere Galliae res gestas. Ne
quis tamen ignoraret, quibus in locis Caesar exercitusque eo tempore
fuissent, pauca esse scribenda coniungendaque huic commentario statui.
 
[49] Caesar in Belgio cum hiemaret, unum illud propositum habebat,
continere in amicitia civitates, nulli spem aut causam dare armorum. Nihil
enim minus volebat quam sub decessu suo necessitatem sibi aliquam imponi
belli gerendi, ne, cum exercitum deducturus esset, bellum aliquod
relinqueretur quod omnis Gallia libenter sine praesenti periculo
susciperet. Itaque honorifice civitates appellando, principes maximis
praemiis adficiendo, nulla onera iniungendo defessam tot adversis proeliis
Galliam condicione parendi meliore facile in pace continuit.
 
[50] Ipse hibernis peractis contra consuetudinem in Italiam quam maximis
itineribus est profectus, ut municipia et colonias appellaret, quibus M.
Antoni quaestoris sui, commendaverat sacerdoti petitionem. Contendebat enim
gratia cum libenter pro homine sibi coniunctissimo, quem paulo ante
praemiserat ad petitionem, tum acriter contra factionem et potentiam
paucorum, qui M. Antoni repulsa Caesaris decedentis gratiam convellere
cupiebant. Hunc etsi augurem prius faetum quam Italiam attingeret in
itinere audierat, tamen non minus iustam sibi causam municipia et colonias
adeundi existimavit, ut eis gratias ageret, quod frequentiam atque officium
suum Antonio praestitissent, simulque se et honorem suum sequentis anni
commendaret, propterea quod insolenter adversarii sui gloriarentur L.
Lentulum et C. Marcellum consules creatos qui omnem honorem et dignitatem
Caesaris spoliarent, ereptum Ser. Galbae consulatum, cum is multo plus
gratia suffragiisque valuisset, quod sibi coniunctus et familiaritate et
consuetudine legationis esset.
 
[51] Exceptus est Caesaris adventus ab omnibus municipiis et coloniis
incredibili honore atque amore. Tum primum enim veniebat ab illo universae
Galliae bello. Nihil relinquebatur quod ad ornatum portarum, itinerum,
locorum omnium qua Caesar iturus erat excogitari poterat. Cum liberis omnis
multitudo obviam procedebat, hostiae omnibus locis immolabantur, tricliniis
stratis fora templaque occupabantur, ut vel exspectatissimi triumphi
laetitia praecipi posset. Tanta erat magnificentia apud opulentiores,
cupiditas apud humiliores.
 
[52] Cum omnes regiones Galliae togatae Caesar percucurrisset, summa
celeritate ad exercitum Nemetocennam rediit legionibusque ex omnibus
hibernis ad fines Treverorum evocatis eo profectus est ibique exercitum
lustravit. T. Labienum Galliae togatae praefecit, quo maiore commendatione
conciliaretur ad consulatus petitionem. Ipse tantum itinerum faciebat,
quantum satis esse ad mutationem locorum propter salubritatem existimabat.
Ibi quamquam crebro audiebat Labienum ab inimicis suis sollicitari
certiorque fiebat id agi paucorum consiliis, ut interposita senatus
auctoritate aliqua parte exercitus spoliaretur, tamen neque de Labieno
credidit quidquam neque contra senatus auctoritatem ut aliquid faceret
potuit adduci. Iudicabat enim liberis sententiis patrum conscriptorum
causam suam facile obtineri. Nam C. Curio, tribunus plebis, cum Caesaris
causam dignitatemque defendendam suscepisset, saepe erat senatui
pollicitus, si quem timor armorum Caesaris laederet, et quoniam Pompei
dominatio atque arma non minimum terrorem foro inferrent, discederet
uterque ab armis exercitusque dimitteret: fore eo facto liberam et sui
iuris civitatem. Neque hoc tantum pollicitus est, sed etiam sc. per
discessionem facere coepit; quod ne fieret consules amicique Pompei
iusserunt atque ita rem morando discusserunt.
 
[53] Magnum hoc testimonium senatus erat universi conveniensque superiori
facto. Nam Marcellus proximo anno, cum impugnaret Caesaris dignitatem,
contra legem Pompei et Crassi rettulerat ante tempus ad senatum de Caesaris
provinciis, sententiisque dictis discessionem faciente Marcello, qui sibi
omnem dignitatem ex Caesaris invidia quaerebat, senatus frequens in alia
omnia transiit. Quibus non frangebantur animi inimicorum Caesaris, sed
admonebantur quo maiores pararent necessitates, quibus cogi posset senatus
id probare, quod ipsi constituissent.
 
[54] Fit deinde senatus consultum, ut ad bellum Parthi cum legio una a Cn.
Pompeio, altera a C. Caesare mitteretur; neque obscure duae legiones uni
detrahuntur. Nam Cn. Pompeius legionem primam, quam ad Caesarem miserat,
confectam ex delectu provinciae Caesaris, eam tamquam ex suo numero dedit.
Caesar tamen, cum de voluntate minime dubium esset adversariorum suorum,
Pompeio legionem remisit et suo nomine quintam decimam, quam in Gallia
citeriore habuerat, ex senatus consulto iubet tradi. In eius locum tertiam
decimam legionem in Italiam mittit quae praesidia tueretur, ex quibus
praesidiis quinta decima deducebatur. Ipse exercitui distribuit hiberna: C.
Trebonium cum legionibus quattuor in Belgio collocat, C. Fabium cum totidem
in Aeduos deducit. Sic enim existimabat tutissimam fore Galliam, si Belgae,
quorum maxima virtus, Aedui, quorum auctoritas summa esset, exercitibus
continerentur. Ipse in Italiam profectus est.
 
[55] Quo cum venisset, cognoscit per C. Marcellum consulem legiones duas ab
se remissas, quae ex senatus consulto deberent ad Parthicum bellum duci,
Cn. Pompeio traditas atque in Italia retentas esse. Hoc facto quamquam
nulli erat dubium, quidnam contra Caesarem pararetur, tamen Caesar omnia
patienda esse statuit, quoad sibi spes aliqua relinqueretur iure potius
disceptandi quam belli gerendi. Contendit ‹per litteras ab senatu, ut
etiam Pompeius se imperio abdicaret, seque idem facturum promisit; sin
minus, se neque sibi neque patriae defuturum›.
 
 
[[Categoria:Latinitas Romana]]