Quantum redactiones paginae "De dialectica" differant
[unchecked revision] | [unchecked revision] |
Content deleted Content added
No edit summary |
No edit summary |
||
Linea 1:
<
'''De dialectica'''
== I. ==
== II. ==
▲I. Dialectica est bene disputandi scientia. Disputamus autem utique verbis. Verba igitur aut simplicia sunt aut coniuncta. Simplicia sunt quae unum quiddam significant ut cum dicimus `homo equus disputat currit'. Nec mireris, quod `disputat', quamvis ex duobus conpositum sit, tamen inter simplicia numeratum est; nam res definitione inlustratur. Dictum est enim id esse simplex quod unum quiddam significet. Itaque hoc includitur hac definitione, qua non includitur cum dicimus `loquor'. Quamvis enim unum verbum sit, non habet tamen simplicem significationem, siquidem significat etiam personam quae loquitur. Ideo iam obnoxium est veritati aut falsitati, nam et negari et affirmari potest. Omnis itaque prima et secunda persona verbi quamvis singillatim enuntietur tamen inter coniuncta verba numerabitur, quia simplicem non habet significationem. Siquidem quisquis dicit `ambulo' et ambulationem facit intellegi et se ipsum qui ambulat, et quisquis dicit `ambulas' similiter et rem quae fit et eum qui facit significat. At vero qui dicit `ambulat' nihil aliud quam ipsam significat ambulationem, quamobrem tertia persona verbi semper inter simplicia numeratur et nondum aut affirmari aut negari potest, nisi cum talia verba sunt, quibus necessario cohaeret personae significatio consuetudine loquendi, ut cum dicimus `pluit' vel `ninguit', etiamsi non addatur quis pluat aut ninguat, tamen quia intellegitur non potest inter simplicia numerari.
== III. ==
▲II. Coniuncta verba sunt quae sibi conexa res plures significant, ut cum dicimus `homo ambulat' aut `homo festinans in montem ambulat' et siquid tale. Sed coniunctorum verborum alia sunt quae sententian conpraehendunt, ut ea quae dicta sunt, alia quae non conpraehendunt sed expectant aliquid ut eadem ipsa quae nunc diximus, si subtrahas verbum quod positum est `ambulat'. Quamvis enim verba coniuncta sint `homo festinans in montem', tamen adhuc pendet oratio. Separatis igitur his coniunctis verbis quae non implent sententiam restant ea verba coniuncta quae sententiam conpraehendunt. Horum item duae species sunt: Aut enim sic sententia conpraehenditur, ut vero aut falso teneatur obnoxia, ut est `omnis homo ambulat' aut `omnis homo non ambulat' et siquid huiusmodi est. Aut ita inpletur sententia, ut licet perficiat propositum animi affirmari tamen negarive non possit, ut cum imperamus, cum optamus, cum execramur et similia. Nam quisquis dicit `perge ad villam' vel `utinam pergat ad villam' vel `dii illum perduint', non potest argui quod mentiatur aut credi quod verum dicat. Nihil enim affirmavit aut negavit. Ergo nec tales sententiae in quaestionem veniunt, ut disputatorem requirant.
== IV. ==
▲III. Sed illae quae requirunt aut simplices sunt aut coniunctae. Simplices sunt, quae sine ulla copulatione sententiae alterius enuntiantur, ut est illud quod dicimus `omnis homo ambulat'. Coniunctae sunt, de quarum copulatione indicatur, ut est `si ambulat, movetur'. Sed cum de coniunctione sententiarum iudicium fit, tamdiu est, donec perveniatur ad summam. Summa est autem quae conficitur ex concessis. Quod dico tale est: qui dicit `si ambulat, movetur', probare vult aliquid, ut cum hoc concessero verum esse restet illi docere quod ambulet et summa consequatur, quae iam negari non potest, id est quod moveatur--aut restet illi docere quod non moveatur, ut consequatur summa, quae item non potest non concedi, id est quod non ambulet. Rursus si hoc modo velit dicere `homo iste ambulat', simplex sententia est: quam si concessero et adiunxerit aliam `quisquis autem ambulat movetur' et hanc etiam concessero, ex hac coniunctione sententiarum quamvis singillatim enuntiatarum et concessarum illa summa sequitur, quae iam neccessario concedatur, id est `homo iste igitur movetur'.
== V. ==
▲IV. His breviter constitutis singulas partes consideremus. Nam sunt primae duae: una de his quae simpliciter dicuntur, ubi est quasi materia dialecticae, altera de his quae coniuncta dicuntur, ubi iam quasi opus apparet. Quae de simplicibus est vocatur `de loquendo'. Illa vero quae de coniunctis est in tres partes dividitur: separata enim coniunctione verborum quae non inplet sententiam illa, quae sic inplet sententiam, ut nondum faciat quaestionem vel disputatorem requirat, vocatur `de eloquendo'. Illa, quae sic inplet sententiam, ut de sententiis simplicibus iudicetur, vocatur `de proloquendo'. Illa, quae sic conpraehendit sententiam, ut de ipsa etiam copulatione iudicetur donec perveniatur ad summam, vocatur `de proloquiorum summa'. Has ergo singulas partes diligentius explicemus.
== VI. ==
▲V. Verbum est uniuscuiusque rei signum, quod ab audiente possit intellegi, a loquente prolatum. Res est quidquid vel sentitur vel intellegitur vel latet. Signum est quod et se ipsum sensui et praeter se aliquid animo ostendit. Loqui est articulata voce signum dare. Articulatam autem dico quae conpraehendi litteris potest. Haec omnia quae definita sunt, utrum recte definita sint et utrum hactenus verba definitionis aliis definitionibus persequenda fuerint, ille indicabit locus, quo definiendi disciplina tractatur. Nunc quod instat accipe intentus. Omne verbum sonat. Cum enim est in scripto, non verbum sed verbi signum est; quippe inspectis a legente litteris occurrit animo, quid voce prorumpat. Quid enim aliud litterae scriptae quam se ipsas oculis et praeter se voces animo ostendunt, et paulo ante diximus signum esse quod se ipsum sensui et praeter se aliquid animo ostendit. Quae legimus igitur non verba sunt sed signa verborum. Sed ut, ipsa littera cum sit pars minima vocis articulatae, abutimur tamen hoc vocabulo, ut appellemus litteram etiam cum scriptam videmus, quamvis omnino tacita sit neque ulla pars vocis sed signum partis vocis appareat. Ita etiam verbum appellatur cum scriptum est, quamvis verbi signum, id est signum significantis vocis, eluceat. Ergo ut coeperam dicere omne verbum sonat. Sed quod sonat nihil ad dialecticam. De sono enim verbi agitur, cum quaeritur vel animadvertitur, quanta vocalium vel dispositione leniatur vel concursione dehiscat, item consonantium vel interpositione nodetur vel congestione asperetur et quot vel qualibus syllabis constet, ubi poeticus rhythmus accentusque a grammaticis solarum aurium tractantur negotia. Et tamen cum de his disputatur, praeter dialecticam non est. Haec enim scientia disputandi est. Sed cum verba sint rerum, quando de ipsis obtinent, verborum autem, quibus de his disputatur. Nam cum de verbis loqui nisi verbis nequeamus et cum loquimur nonnisi de aliquibus rebus loquamur, occurrit animo ita esse verba signa rerum, ut res esse non desinant. Cum ergo verbum ore procedit, si propter se procedit id est ut de ipso verbo aliquid quaeratur aut disputetur, res est utique disputationi quaestionique subiecta, sed ipsa res `verbum' vocatur. Quidquid autem ex verbo non aures sed animus sentit et ipso animo tenetur inclusum, `dicibile' vocatur. Cum vero verbum procedit non propter se sed propter aliud aliquid significandum, `dictio' vocatur. Res autem ipsa, quae iam verbum non est neque verbi in mente conceptio, sive habeat verbum quo significari possit, sive non habeat, nihil aliud quam `res' vocatur proprio iam nomine. Haec ergo quattuor distincta teneantur, `verbum dicibile dictio res'. Quod dixi `verbum' et verbum est et `verbum' significat. Quod dixi `dicibile' verbum est, nec tamen `verbum', sed quod in verbo intellegitur et animo continetur, significat. Quod dixi `dictionem' verbum est, sed quod iam illa duo simul id est et ipsum verbum et quod fit in animo per verbum significat. Quod dixi `rem', verbum est, quod praeter illa tria quae dicta sunt quidquid restat significat. Sed exemplis haec inlustranda esse perspicio. Fac igitur a quoquam grammatico puerum interrogatum hoc modo: "`arma' quae pars orationis est?" Quod dictum est `arma', propter se dictum est, id est verbum propter ipsum verbum. Cetera vero, quod ait `quae pars orationis', non propter se, sed propter verbum, quod `arma' dictum est, vel animo sensa vel voce prolata sunt. Sed cum animo sensa sunt, ante vocem dicibilia erunt; cum autem propter id quod dixi proruperunt in vocem, dictiones factae sunt. Ipsum vero `arma' quod hic verbum est, cum a Vergilio pronuntiatum est, dictio fuit; non enim propter se prolatum est, sed ut eo significarentur vel bella quae gessit Aeneas vel scutum et cetera arma quae Vulcanus heroi fabricatus est. Ipsa vero bella vel arma, quae gesta aut ingestata sunt ab Aenea--ipsa inquam quae cum gererentur adque essent videbantur, quaeque si nunc adessent vel digito monstrare possemus aut tangere, quae etiamsi non cogitentur non eo tamen fit ut non fuerint--ipsa ergo per se nec verba sunt nec dicibilia nec dictiones, sed res quae iam proprio nomine `res' vocantur. Tractandum est igitur nobis in hac parte dialecticae de `verbis', de `dicibilibus', `dictionibus', de `rebus'. In quibus omnibus cum partim verba significentur partim non verba, nihil est tamen, de quo non verbis disputare necesse sit. Itaque de his primo disputetur per quae de ceteris disputare conceditur.
▲VI. Igitur verbum quodlibet excepto sono--de quo bene disputare ad facultatem dialectici pertinet, non ad dialecticam disciplinam, ut defensiones Ciceronis sunt quidem rhetoricae facultatis sed non his docetur ipsa rhetorica--ergo omne verbum praeter id quod sonat quattuor quaedam necessario vocat in quaestionem: originem suam, vim, declinationem, ordinationem.
De origine verbi quaeritur, cum quaeritur unde ita dicatur, res mea sententia nimis curiosa et minus necessaria. Neque hoc eo mihi placuit dicere, quod Ciceroni quoque idem videtur, quis enim egeat auctoritate in re tam perspicua? Quod si omnino multum iuvaret explicare originem verbi, ineptum esset adgredi quod persequi profecto infinitum est. Quis enim repperire possit, quidquid dictum fuerit unde ita dictum sit? Huc accedit quod ut somniorum interpretatio ita verborum origo pro cuiusque ingenio iudicatur. Ecce enim `verba' ipsa quispiam ex eo putat dicta quod aurem quasi `verberent'. Immo inquit alius quod aerem. Sed quid? Nostra non magna lis est, nam uterque a `verberando' huius vocabuli originem trahit. Sed de traverso tertius vide quam rixam inferat. Quod enim verum nos ait loqui oportet odiosumque est natura ipsa iudicante mendacium, `verbum' a `vero' cognominatum est. Nec ingenium quartum defuit. Nam sunt qui `verbum' a `vero' quidem dictum putant, sed prima syllaba satis animadversa secundam neglegi non oportere. `verbum' enim cum dicimus, inquiunt, prima eius syllaba `verum' significat, secunda `sonum'. Hoc enim volunt esse `bum'. Unde Ennius sonum pedum `bombum pedum' dixit et {Gk boe:~sai} Graeci clamare et Vergilius: `reboant silvae'. Ergo `verbum' dictum est quasi a `verum boando' hoc est `verum sonando'. Quod si ita est, praescribit quidem hoc nomen, ne cum verbum facimus mentiamur; sed vereor, ne ipsi qui dicunt ista mentiantur. Ergo ad te iam pertinet iudicare, utrum `verbum' a `verberando' an a `vero' solo an a `verum boando' dictum putemus, an potius unde sit dictum non curemus, cum quid significet intellegamus. Breviter tamen hunc locum notatum (hoc est de origine verborum) volo paulisper accipias, ne ullam partem suscepti operis praetermisse videamur. Stoici autumant, quos Cicero in hac re ut Cicero inridet, nullum esse verbum, cuius non certa explicari origo possit. Et quia hoc modo eos urguere facile fuit, si diceres hoc infinitum esse, quibus verbis alicuius verbi originem interpraetareris, eorum rursus a te originem [quaeren]dum esse, donec perveniatur eo, ut res cum sono verbi aliqua similitudine concinat, ut cum dicimus aeris `tinnitum', equorum `hinnitum', ovium `balatum', tubarum `clangorem', `stridorem' catenarum. Perspicis enim haec verba ita sonare, ut ipsae res quae his verbis significantur. Sed quia sunt res quae non sonant, in his similitudinem tactus valere, ut, si leniter vel aspere sensum tangunt, lenitas vel asperitas litterarum ut tangit auditum sic eis nomina pepererit: ut ipsum `lene' cum dicimus leniter sonat. Quis item `asperitatem' non et ipso nomine asperam iudicet? Lene est auribus cum dicimus `voluptas', asperum cum dicimus `crux'. Ita res ipsae adficiunt, ut verba sentiuntur. `mel', quam suaviter gustum res ipsa, tam leniter nomine tangit auditum. `acre' in utroque asperum est. `lana' et `vepres', ut audiuntur verba, sic illa tanguntur. Haec quasi cunabula verborum esse crediderunt, ubi sensus rerum cum sonorum sensu concordarent. Hinc ad ipsarum inter se rerum similitudinem processisse licentiam nominandi; ut cum verbi causa `crux' propterea dicta sit, quod ipsius verbi asperitas cum doloris quem crux efficit asperitate concordet, `crura' tamen non propter asperitatem doloris sed, quod longitudine adque duritie inter membra cetera sint ligno crucis similiora, sic appellata sint. Inde ad abusionem ventum, ut usurpetur nomen non rei similis sed quasi vicinae. Quid enim simile habet significatio `parvi' et `minuti', cum possit parvum esse, quod nom modo nihil minutum sit sed aliquid etiam creverit? Dicimus tamen propter quandam vicinitatem `minutum' pro `parvo'. Sed haec abusio vocabuli in potestate loquentis est; habet enim parvum, ut minutum non dicat. Illud magis pertinet ad id quod nunc volumus ostendere, quod, cum `piscina' dicitur in balneis, in qua piscium nihil sit nihilque simile piscibus habeat, videtur tamen a piscibus dicta propter aquam, ubi piscibus vita est. Quod si quis dicat homines piscibus similes natando fieri et inde `piscinae' nomen esse natum, stultum est repugnare, cum ab re neutrum abhorreat et utrumque lateat. Illud tamen bene accidit, quod hoc uno exemplo diiudicare iam possumus, qui distet origo verbi quae de vicinitate adripitur ab ea quae de similitudine ducitur. Hinc facta progressio usque ad contrarium. Nam `lucus' eo dictus putatur quod minime luceat et `bellum' quod res bella non sit et `foederis' nomen quod res foeda non sit. Quod si a foeditate porci dictum est, ut nonnulli volunt, redit origo ad illam vicinitatem, cum id quod fit ab eo per quod fit nominatur. Nam ista omnino vicinitas late patet et per multas partes secatur: aut per efficientiam, ut hoc ipsum a foeditate porci, per quem foedus efficiatur--aut per effecta, ut `puteus', quod eius effectum potatio est, creditur dictus-- aut per id quo continetur, ut `urbem' ab orbe appellatam volunt, quod auspicato locus aratro circumduci solet, cuius rei et Vergilius meminit, ubi Aeneas urbem designat aratro--aut per id quod continetur, ut si quis `horreum' mutata littera adfirmet ab `hordeo' nominatum--aut per abusionem, ut cum `horreum' dicimus et ubi triticum conditur-- vel a parte totum, ut `mucronis' nomine, quae summa pars gladii est, gladium vocamus--vel a toto pars, ut `capillus' quasi `capitis pilus'. Quid ultra provehar? Quidquid aliud adnumerari potest, aut similitudine rerum et sonorum aut similitudine rerum ipsarum aut vicinitate aut contrario contineri videbis originem verbi. Quam persequi non quidem ultra soni similitudinem possumus, sed hoc non semper utique possumus. Innumerabilia sunt enim verba, quorum origo adque ratio reddi non possit: Aut non est, ut ego arbitror, aut latet, ut Stoici contendunt. Vide tamen paululum, quomodo perveniri putant ad illa verborum cunabula vel stirpem potius adque adeo sementum, ultra quod quaeri originem vetant nec si quisquam velit potest quicquam invenire. Nemo abnuit syllabas, in quibus v littera locum obtinet consonantis, ut sunt in his verbis primae `vafer' `velum' `vinum' `vomis' `vulnus' crassum et quasi validum sonum edere. Quod adprobat etiam loquendi consuetudo, cum de quibusdam verbis eas subtrahimus, ne onerent aurem. Nam unde est, quod `amasti' dicimus libentius quam `amavisti' et `nosti' quam `novisti' et `abiit' non `abivit' et in hunc modum innumerabilia. Ergo cum dicimus `vim', sonus verbi ut dictum est quasi validus congruit rei quam significat. Iam ex illa vicinitate per id quod efficiunt, hoc est quia violenta sunt, dicta `vincula' possunt videri et `vimen' quo aliquid vinciatur. Inde vites, quod adminicula quibus innituntur nexibus prendunt. Hinc iam propter similitudinem incurvum senem `vietum' Terentius appellavit. Hinc terra, quae pedibus itinerantium flexuosa et trita est, `via' dicitur. Si autem `via', quod `vi pedum' trita est, magis creditur dicta, redit origo ad illam vicinitatem. Sed faciamus a similitudine `vitis' vel `viminis' hoc est a flexu esse dictam. Quaerit ergo a me quispiam quare `via' dicta est? respondeo: a flexu, quod flexum velut incurvum `vietum' veteres dixerunt, unde `vietos' etiam quae cantho ambiantur rotarum ligna vocant. Persequitur quaerere, unde `vietum' flexum dicatur: et his respondeo a similitudine vitis. Instat adque exigit, unde ita sit `vitis' nomen; dico, quod `vinciat' ea quae conpraehenderit. Scrutatur, ipsum `vincire' unde dictum sit; dicemus a `vi'. `Vis', quare sic appellatur, requiret; reddetur ratio, quod robusto et quasi valido sono verbum rei quam significat congruit. Ultra quod requirat non habet. Quot modis autem origo verborum corruptione vocum varietur, ineptum est persequi. Nam et longum et minus quam illa quae dicta sunt necessarium.
== VII. ==
== VIII. ==
Refer nunc animum ad verba, quorum sunt istae similitudines. Constitue animo quempiam grammaticum convocatis discipulis factoque silentio suppressa voce dixisse `temetum', quod ab eo dictum qui prope adsidebant satis audierunt, qui remotius parum, qui autem remotissime nulla omnino voce perstricti sunt. Horum autem illi qui remotiores erant nescio quo casu partim sciebant, quid esset `temetum', partim ignorabant; illos vero qui magistri vocem bene (conjecture for -ne, Crecelius) acceperant quid esset `temetum' prorsus latebat; omnes obscuritate impediebantur. Et hic iam perspicis omnia illa tria genera obscuritatum. Nam qui de auditu nihil dubitabant, primum illud genus patiebantur, cui simile est malum punicum ignorantibus sed in luce pictum. Qui noverant verbum sed auribus aut parum aut omnino non acceperant vocem, secundo illo genere laborabant, cui similis est hominis imago sed in non perspicuo aut omnino tenebricoso loco. Qui autem non solum vocis sed et significationis verbi expertes erant, tertii generis, quod omnium taeterrimum est, caecitate involvebantur. Quod autem dictum est quiddam obscurum ambiguo simile, in his perspici potest, quibus verbum erat quidem notum sed vocem nec penitus nullam nec omnino certam perceperant. Omnia igitur obscure loquendi genera vitabit, qui et voce quantum satis est clara nec ore impedita et verbis notissimis utetur. Vide nunc in eodem grammatici exemplo, quam longe aliter impediat ambiguitas quam obscuritas verbi. Fac enim eos qui aderant et satis sensu accepisse vocem magistri et illum id verbum enuntiasse quod esset omnibus notum; utpote fac eum dixisse `magnum' et deinde siluisse. Adtende, quae incerta hoc audito nomine patiantur, quid si enim dicturus "quae pars orationis?" Quid si de metris quaesiturus "qui sit pes?" Quid sit de historia ut puta "magnus Pompeius quot bella gesserit?" Quid si commend- andorum carminum gratia dicturus est "magnus est paene solus poeta Vergilius?" Quid si obiurgaturus neglegentiam discipulorum in haec deinde verba prorumpet "magnus vos erga studia torpor invasit?" Videsne remota nebula obscuritatis illud quod supra dictum est quasi eminuisse multivium? Nam hoc unum quod dictum est `magnus' et nomen est et pes chorius est et Pompeius est et Vergilius et neglegentiae torpor et si qua alia vel innumerabilia non commemorata sunt, quae tamen per hanc enuntiationem verbi possunt intellegi.
== IX. ==
Nunc ambiguitatum genera videamus; quae prima duo sunt, unum in his etiam quae dicuntur, alterum quod in his solis quae scribuntur dubitationem facit. Nam et si quis audierit `acies' et si quis legerit, potest incertum habere, nisi per sententiam clarescat, utrum acies militum an ferri an oculorum dicta vel scripta sit. At vero si quis inveniat scriptum verbi causa `lepore' nec appareat qua sententia positum sit, profecto dubitabit, utrum paene ultima huius verbi syllaba producenda sit ab eo quod est `lepos' an ab eo quod est `lepus' corripienda--quam scilicet non pateretur ambaginem, si accusativum huius nominis casum voce loquentis acciperet. Quod si quis dicat etiam loquentem male pronuntiare potuisse, iam non ambiguitate sed obscuritate impediretur auditor ex illo tamen genere quod ambiguo simile est, quia male latine pronuntiatum verbum non in diversas notiones trahit cogitantem sed ad id quod apparet inpellit. Cum igitur duo ista genera inter se plurimum distent, primum genus rursus in duo dividitur. Nam quidquid dicitur et per plura intellegi potest, eadem scilicet plura aut non solum vocabulo uno sed una etiam definitione contineri queunt aut tantum communi tenentur vocabulo sed diversis expeditionibus explicantur. Ea quae una definitio potest includere `univoca' vocantur, illis autem quae sub uno nomine necesse est diverse definiri `aequivocis' nomen est. Prius ergo consideremus univoca, ut, quoniam genus hoc iam definitione patefactum est, inlustrentur exemplis. `hominem' cum dicimus, tam puerum dicimus quam iuvenem, quam senem, tam stultum quam sapientem, tam magnum quam parvum, tam civem quam peregrinum, tam urbanum quam agrestem, tam qui iam fuit quam qui nunc est, tam sedentem quam stantem, tam divitem quam pauperem, tam agentem aliquid quam cessantem, tam gaudentem quam maerentem vel neutrum. Sed in his omnibus dictionibus nihil est, quod non ut `hominis' nomen accepit ita etiam hominis definitione claudatur. Nam definitio `hominis' est animal rationale mortale. Num ergo quisquam potest dicere animal rationale mortale iuvenem tantum, non etiam puerum aut senem esse aut sapientem tantum, non etiam stultum? Immo et ista et cetera quae numerata sunt sic ut `hominis' nomine ita etiam definitione continentur. Nam sive puer sive stultus sive pauper sive etiam dormiens, si animal rationale mortale non est, nec homo est; est autem homo; illa igitur etiam definitione contineatur necesse est. Et de ceteris quidem nihil ambigetur. De puero autem parvo aut stulto seu prorsus fatuo aut de dormiente vel ebrio vel furente dubitari potest, quomodo possint esse animalia rationalia. Potest omnino defendi, sed ad alia properantibus longum est. Ad id quod agitur illud satis non esse istam definitionem `hominis' rectam et ratam, nisi et omnis homo eadem contineatur et praeter hominem nihil. Haec sunt igitur `univoca', quae non solum nomine uno sed una etiam eiusdem nominis definitione claudantur, quamvis et inter se propriis nominibus et definitionibus distingui possint. Diversa enim nomina puer adulescens dives et pauper liber et servus et si quid aliud differentiarum est. Ideo diversas inter se proprias definitiones habent. Sed ut illis unum commune nomen est `homo', sic et animal rationale mortale definitio una communis est.
== X. ==
Cum igitur haec tria genera manifestis inter se rationibus differant, rursam primum genus in duo dividitur. Quidquid enim ex arte verborum facit ambiguitatem, partim sibi pro exemplo esse potest, partim non potest. Cum enim definiero, quid significet `nomen', possum hoc ipsum exempli gratia supponere. Etenim hoc quod dico `nomen' utique nomen est; hac enim lege per casus flectitur cum dicimus `nomen nominis nomini' et cetera. Item cum definiero quid significet `dactylus', hoc ipsum potest esse pro exemplo. Etenim cum dicimus `dactylus', unam longam syllabam et duas deinde breves enuntiamus. At vero cum definitur `adverbium' quid significet, non potest hoc ipsum in exemplum dicere. Etenim cum `adverbium' dicimus, haec ipsa enuntiatio nomen est. Ita secundum aliam notionem `adverbium' utique adverbium est et nomen est nomen, secundum aliam vero `adverbium' non est adverbium quia nomen est. item `pes creticus' quando quid significet definitur, non potest hoc ipsum exemplo esse. Haec enim enuntiatio quod dicimus `creticus' prima longa syllaba dein duabus brevibus constat, quod autem significat longa syllaba et brevis et longa est. Ita et hic secundum aliam notionem `creticus' nihil est aliud quam creticus et dactylus non est, secundum aliam vero `creticus' non est creticus quia dactylus est.
|