Quantum redactiones paginae "De dialectica" differant

[unchecked revision][unchecked revision]
Content deleted Content added
fix link + formula titulus2
No edit summary
Linea 16:
 
== III. ==
Sed illae quae requirunt aut simplices sunt aut coniunctae. Simplices sunt, quae sine ulla copulatione sententiae alterius enuntiantur, ut est illud quod dicimus `omnis homo ambulat'. Coniunctae sunt, de quarum copulatione indicaturiudicatur, ut est `si ambulat, movetur'. Sed cum de coniunctione sententiarum iudicium fit, tamdiu est, donec perveniatur ad summam. Summa est autem quae conficitur ex concessis. Quod dico tale est: qui dicit `si ambulat, movetur', probare vult aliquid, ut cum hoc concessero verum esse restet illi docere quod ambulet et summa consequatur, quae iam negari non potest, id est quod moveatur--aut restet illi docere quod non moveatur, ut consequatur summa, quae item non potest non concedi, id est quod non ambulet. Rursus si hoc modo velit dicere `homo iste ambulat', simplex sententia est: quam si concessero et adiunxerit aliam `quisquis autem ambulat movetur' et hanc etiam concessero, ex hac coniunctione sententiarum quamvis singillatim enuntiatarum et concessarum illa summa sequitur, quae iam neccessario concedatur, id est `homo iste igitur movetur'.
 
== IV. ==