Quantum redactiones paginae "Summa contra Gentiles/Liber I/Caput XXXVIII" differant

[checked revision][checked revision]
Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens '{{TextQuality|75%}} {{titulus2 |Scriptor= Thomas Aquinas |OperaeTitulus= Summa contra Gentiles |OperaeWikiPagina= Summa Contra Gentiles Liber I |Annus= <!-- Annus/S...'
 
mNo edit summary
Linea 41:
|PostNomen= Summa contra Gentiles Liber I Capita XXXIX
}}
 
<!--Caput 39
 
Quod in Deo non potest esse malum
 
[23840] Contra Gentiles, lib. 1 cap. 39 n. 1 Ex hoc autem manifeste apparet quod in Deo non potest esse malum.
 
[23841] Contra Gentiles, lib. 1 cap. 39 n. 2 Esse enim et bonitas, et omnia quae per essentiam dicuntur, nihil praeter se habent admixtum: licet id quod est vel bonum possit aliquid praeter esse et bonitatem habere. Nihil enim prohibet quod est uni perfectioni suppositum, etiam alii supponi, sicut quod est corpus potest esse album et dulce: unaquaeque autem natura suae rationis termino concluditur, ut nihil extraneum intra se capere possit. Deus autem est bonitas, non solum bonus, ut ostensum est. Non potest igitur in eo esse aliquid non bonitas. Et ita malum in eo omnino esse non potest.
 
[23842] Contra Gentiles, lib. 1 cap. 39 n. 3 Amplius. Id quod est oppositum essentiae alicuius rei, sibi omnino convenire non potest dum manet: sicut homini non potest convenire irrationalitas vel insensibilitas nisi homo esse desistat. Sed divina essentia est ipsa bonitas, ut ostensum est. Ergo malum, quod est bono oppositum, in eo locum habere non potest nisi esse desisteret. Quod est impossibile: cum sit aeternus, ut supra ostensum est.
 
[23843] Contra Gentiles, lib. 1 cap. 39 n. 4 Adhuc. Cum Deus sit suum esse, nihil participative de ipso dici potest, ut patet ex ratione supra inducta. Si igitur malum de ipso dicatur; non dicetur participative, sed essentialiter. Sic autem malum de nullo dici potest ut sit essentia alicuius: ei enim esse deficeret, quod bonum est, ut ostensum est; in malitia autem non potest esse aliquid extraneum admixtum, sicut nec in bonitate. Malum igitur de Deo dici non potest.
 
[23844] Contra Gentiles, lib. 1 cap. 39 n. 5 Item. Malum bono oppositum est. Ratio autem boni in perfectione consistit. Ergo ratio mali in imperfectione. Defectus autem vel imperfectio in Deo, qui est universaliter perfectus, esse non potest, ut supra ostensum est. In Deo igitur malum esse non potest.
 
[23845] Contra Gentiles, lib. 1 cap. 39 n. 6 Praeterea. Perfectum est aliquid secundum quod est actu. Ergo imperfectum erit secundum quod est deficiens ab actu. Ergo malum vel privatio est, vel privationem includit. Privationis autem subiectum est potentia. Haec autem in Deo esse non potest. Igitur nec malum.
 
[23846] Contra Gentiles, lib. 1 cap. 39 n. 7 Praeterea. Si bonum est quod ab omnibus appetitur, igitur malum unaquaeque natura refugit inquantum huiusmodi. Quod autem inest alicui contra motum naturalis appetitus, est violentum et praeter naturam. Malum igitur in unoquoque est violentum et praeter naturam secundum quod est ei malum: etsi possit ei esse naturale secundum aliquid eius in rebus compositis. Deus autem compositus non est, nec aliquid esse potest in eo violentum vel praeter naturam, ut ostensum est. Malum igitur in Deo esse non potest.
 
[23847] Contra Gentiles, lib. 1 cap. 39 n. 8 Hoc etiam sacra Scriptura confirmat. Dicitur enim prima canonica Ioannis: Deus lux est, et tenebrae in eo non sunt ullae. Et in Iob 34-10: absit a Deo impietas, et ab omnipotente iniquitas.-->
 
 
[[Categoria:Saeculi tertii decimi opera]]