Quantum redactiones paginae "Pagina:Sexti Empirici Adversus mathematicos.djvu/9" differant

 
No edit summary
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Linea 1: Linea 1:
mus voces articulatas. Secunda autem fortaſſe quidem, vt nonnulli cenſuerunt, ordinatius à prima eſt enim pars eius. Et quomodo medendi ars olim quidem fuit appellata {{Graeca|ἰατρική}} à venenoſis ſuccis, qui {{Graeca|ἰοὶ}} dicuntur, eximendis. Dicitur autem nunc quoque de propulſatione aliorum morborum & affectione, cùm ſit longè artificioſior. Et quomodo Geometria ab initio quidem ſuam attraxit appellationem ex dimenſione terrę, ponitur autem in præſentia etiam in cõtemplatione rerum magis naturalium. Ita enim perfecta Grammatica à literarum cognitione in initio nominata, extenſa eſt ad cognitionem quæ verſatur in variis & magis artificioſis earum contẽplationibus. Fortaſſe autem, vt dicit Aſclepiades, ipſa quoque nominata eſt à literis, ſed non ab iisdem à quibus Grammatiſtica ſeu ars literatoria. Sed illa quidem, vt dixi, dicitur ab elementis:
mus voces articulatas. Secunda autem fortaſſe quidem, vt nonnulli cenſuerunt, ordinatius à prima eſt enim pars eius. Et quomodo medendi ars olim quidem fuit appellata {{Graeca|ἰατρική}} à venenoſis ſuccis, qui {{Graeca|ἰοὶ}} dicuntur, eximendis. Dicitur autem nunc quoque de propulſatione aliorum morborum & affectione, cùm ſit longè artificioſior. Et quomodo Geometria ab initio quidem ſuam attraxit appellationem ex dimenſione terrę, ponitur autem in præſentia etiam in cõtemplatione rerum magis naturalium. Ita enim perfecta Grammatica à literarum cognitione in initio nominata, extenſa eſt ad cognitionem quæ verſatur in variis & magis artificioſis earum contẽplationibus. Fortaſſe autem, vt dicit Aſclepiades, ipſa quoque nominata eſt à literis, ſed non ab iisdem à quibus Grammatiſtica ſeu ars literatoria. Sed illa quidem, vt dixi, dicitur ab elementis: hæc verò à ſcriptis in quibus verſatur. Nam ea quoque appellantur literæ, quomodo etiã publicas vocamus literas: & multarum literarum dicimus eſſe peritum, hoc eſt, non elementorum, ſed ſcriptorum. Et Callimachus aliquando quidem poëma vocans {{Graeca|γράμμα}}, hoc eſt literam ſeu ſcriptum, aliquando autem quod ſcriptum eſt ſoluta oratione, dicit,

<poem>
Creophili cecini quo pulchro carmine curſum
&#160;&#160;&#160;&#160;En opus, & canto quæ Eurytus ille tulit.
Et flauam Iolaën, & Homerica litera dicor.
&#160;&#160;&#160;&#160;Creophili magnum ô Iupiter hoc opus est.
</poem>

Et rursus dicens,

<poem>
Nitide Phœbe vale, Cleombrotus Ambraciotes
&#160;&#160;&#160;&#160;E muro ad Ditis deſiliiſſe domum
Eſt auſus, dignum cùm haud finem morte videret.
&#160;&#160;&#160;&#160;Litera ſed de anima lecta Platonis erat.
</poem>

Sed cùm ſit duplex Grammatica, alia quidem quæ profitetur ſe docturam eſſe elementa & eorum connexiones, & vt paucis dicam, eſt ars quædam legendi & ſcribendi: alia autem præter hanc facultas profundior, quæ non ſita eſt in nuda literarum cognitione, ſed etiam in examinanda earum inuentione & natura, & præterea in orationis partibus quæ ex iis conſtant, & ſi quid eius generis conſideratur: propoſitum nunc eſt non dicere contra priorẽ: in hoc enim conueniunt omnes quòd ſit vtilis: inter quos eſt etiam annumerandus Epicurus, etiam ſi videatur eſſe inimicus eorum qui profitentur diſciplinas. In libro quidem certè De donis & gratia, conatur docere, quòd neceſſe ſit ſapiẽtibus docere literas. Et alioqui nos dixerimus, quòd
Footer (noinclude):Footer (noinclude):
Linea 1: Linea 1:



<references/>
<references/>