Quantum redactiones paginae "Pagina:Sexti Empirici Adversus mathematicos.djvu/5" differant
No edit summary |
|||
Page body (to be transcluded): | Page body (to be transcluded): | ||
Linea 1: | Linea 1: | ||
neque guſtare dulce: neque tangere calidum: nec odorari odoriferum ac bene olens, ſed ea ſunt ex iis quæ doceri non poſſunt & nobis adſunt naturaliter. Reſtat ergo vt dicamus corpus cadere ſub intelligentiam, & ea ratione eſſe eiuſmodi vt poſsit doceri. Quemadmodum autẽ hoc ſit verum conſideremus. Si enim neque ſeorſum longitudo, neque latitudo aut profunditas eſt corpus, ex omnibus autem intelligitur: neceſſe eſt cùm omnia ſint incorporea, id etiam quod ex eis conſtat eſſe incorporeum, non corpus. Propterea autem doceri quoque non poteſt, quòd qui intelligit corpus quod ex his conſtat, debet prius ea ipſa intelligere, vt illa quoque poſsint intelligi. |
neque guſtare dulce: neque tangere calidum: nec odorari odoriferum ac bene olens, ſed ea ſunt ex iis quæ doceri non poſſunt & nobis adſunt naturaliter. Reſtat ergo vt dicamus corpus cadere ſub intelligentiam, & ea ratione eſſe eiuſmodi vt poſsit doceri. Quemadmodum autẽ hoc ſit verum conſideremus. Si enim neque ſeorſum longitudo, neque latitudo aut profunditas eſt corpus, ex omnibus autem intelligitur: neceſſe eſt cùm omnia ſint incorporea, id etiam quod ex eis conſtat eſſe incorporeum, non corpus. Propterea autem doceri quoque non poteſt, quòd qui intelligit corpus quod ex his conſtat, debet prius ea ipſa intelligere, vt illa quoque poſsint intelligi. Aut enim ea intelliget per incurſionem: aut per tranſitum ab incurſione. Sed neque per incurſionem: ſunt enim incorporea. Incorporea enim non apprehendimus per incurſionem, cùm contactu ſemper fiat quæ in ſenſu fit apprehenſio. Porrò autem nec per tranſitum ab incurſione, cùm nihil habeant ſenſile à quo tranſeundo ea poſsint intelligi. Cùm ergo nec ea ex quibus conſtat corpus, poſsimus intelligere, planè nec id poterimus docere. Sed de corporis quidem intelligentia & ſubſtantia, accuratius meminimus in Scepticis. Nunc autem relictis his argumentis, illud dicamus. Corporum in ſupremo genere duplex eſt differentia. Ex iis enim alia quidem ſunt ſenſilia; alia verò cadunt ſub intelligentiam. Et ſi id quod docetur eſt corpus, omnino vel intelligẽtia percipi poteſt, vel eſt ſenſile. |
||
Footer (noinclude): | Footer (noinclude): | ||
Linea 1: | Linea 1: | ||
<references/> |
<references/> |