Quantum redactiones paginae "Pagina:Sexti Empirici Adversus mathematicos.djvu/4" differant

No edit summary
Paginae statusPaginae status
-
Nondum emendata
+
Emendata
Page body (to be transcluded):Page body (to be transcluded):
Linea 3: Linea 3:
<center><i>De corpore. Cap. 3.</i></center>
<center><i>De corpore. Cap. 3.</i></center>


{{sc|Atqve}} corpus quidẽ, maximè ex ſententia Stoicorum, eſſe non poteſt ex iis quæ doceri poſſunt. Oportet enim ea quæ diſcuntur eiuſmodi eſſe vt dici poſsint. Corpora autem non ſunt eiuſmodi. Quamobrem nec diſcuntur. Siquidem autem corpora nec ſub ſenſum cadunt nec ſub intelligentiam, perſpicuum eſt quòd nec erunt eiuſmodi vt doceri poſsint.
{{sc|Atqve}} corpus quidẽ, maximè ex ſententia Stoicorum, eſſe non poteſt ex iis quæ doceri poſſunt. Oportet enim ea quæ diſcuntur eiuſmodi eſſe vt dici poſsint. Corpora autem non ſunt eiuſmodi. Quamobrem nec diſcuntur. Siquidem autem corpora nec ſub ſenſum cadunt nec ſub intelligentiam, perſpicuum eſt quòd nec erunt eiuſmodi vt doceri poſsint. Atque non ſunt quidem ſenſilia, vt patet ex eorum notione. Nam ſi corpus eſt ex congerie magnitudinis & figuræ & reſiſtentiæ, vt dicit Epicurus: aut quod trium interuallorum ſuſcipit dimẽſionem, nempe longitudinis & latitudinis & profunditatis, vt dicunt Mathematici: aut quod trium interuallorum diſiungitur dimenſione cum reſiſtentia, vt rurſus dicit Epicurus, vt eo diſtinguat inane: aut reſiſtens magnitudo, vt alij. Quomodocunque autem ſe habeat, cùm intelligatur ex congregatione multarum proprietatum: multorum autem compoſitio, non ſit munus & effectus alicuius ſimplicis & ratione carentis ſenſus, ſed ratione præditę cogitationis. Si eſt autem ratione præditæ cogitationis corpus, non erit ex iis quæ cadunt ſub ſenſum. Quòd ſi id rurſus poſuerimus ſenſile, erit rurſus eiuſmodi vt doceri non poſsit. Rurſus enim ſenſile, quatenus eſt ſenſile, non docetur. Nemo enim diſcit videre album:
Footer (noinclude):Footer (noinclude):
Linea 1: Linea 1: