Quantum redactiones paginae "De dialectica" differant

[unchecked revision][unchecked revision]
Content deleted Content added
mNo edit summary
m Categoria:Antiquae -> Categoria:Latinitas Romana
Linea 39:
Restat illud genus ambiguum, quod in scriptis solis repperitur, cuius tres sunt species. Aut enim spatio syllabarum fit tale ambiguum aut acumine aut utroque: spatio, ut cum scribitur `venit' de tempore incertum est propter occultum primae syllabae spatium; acumine autem, ut cum scribitur `pone' utrum ab eo quod est `pono' an ut dictum est [Verg. Georg. IV, 487] "pone sequens namque hanc dederat Proserpina legem" incertum est propter latentem acuminis locum; at vero ex utroque fit, ut est quod superius de `lepore' diximus. Nam non solum producenda sed acuenda etiam est paenultima syllaba huius verbi, si ab eo quod est `lepos', non ab eo quod est `lepus' deflexum est.
 
 
[[Category:Antiquae]]
[[Categoria:Latinitas Romana]]
[[categoryCategoria:Philosophia]]