Quantum redactiones paginae "Summa contra Gentiles/Liber I/Caput XVIII" differant

[unchecked revision][unchecked revision]
Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens '{{TextQuality|75%}} {{titulus2 |Scriptor= Thomas Aquinas |OperaeTitulus= Summa contra Gentiles |OperaeWikiPagina= Summa Contra Gentiles Liber I |Annus= <!-- Annus/Saec...'
 
No edit summary
Linea 18:
 
 
'''Caput 18'''
 
 
Linea 50:
|PostNomen= Summa contra Gentiles Liber I Capita XIX
}}
 
'''Caput 19'''
 
 
Contra Gentiles, lib. 1 cap. 19 tit. Quod in Deo nihil est violentum neque praeter naturam
 
 
Contra Gentiles, lib. 1 cap. 19 n. 1
Ex hoc autem philosophus concludit quod in Deo nihil potest esse violentum neque extra naturam. Omne enim illud in quo aliquid violentum et praeter naturam invenitur, aliquid sibi additum habet: nam quod est de substantia rei non potest esse violentum neque praeter naturam. Nullum autem simplex habet in se aliquid additum: ex hoc enim compositio relinqueretur. Cum igitur Deus sit simplex, ut ostensum est, nihil in eo potest esse violentum neque praeter naturam.
 
Contra Gentiles, lib. 1 cap. 19 n. 2
Amplius. Necessitas coactionis est necessitas ex alio. In Deo autem non est necessitas ex alio, sed est per seipsum necessarium, et causa necessitatis aliis. Igitur nihil in eo est coactum.
 
Contra , lib. 1 cap. 19 n. 3
Adhuc. Ubicumque est aliquid violentum, ibi potest esse aliquid praeter id quod rei per se convenit: nam violentum contrariatur ei quod est secundum naturam. Sed in Deo non est possibile esse aliquid praeter id quod secundum se ei convenit: cum secundum se sit necesse-esse, ut ostensum est. Non potest igitur in eo esse aliquid violentum.
 
lib. 1 cap. 19 n. 4
Item. Omne in quo est aliquid violentum vel innaturale, natum est ab alio moveri: nam violentum est cuius principium est extra nil conferente vim passo. Deus autem est omnino immobilis, ut ostensum est. Igitur non potest in eo esse aliquid violentum vel innaturale.
 
 
 
 
[[Categoria:Saeculi tertii decimi opera]]