Quantum redactiones paginae "Summa contra Gentiles/Liber I/Caput XI" differant

[unchecked revision][unchecked revision]
Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 18:
 
 
Contra Gentiles, lib. 1 cap. 11 tit. ''Reprobatio praemissae opinionis et solutio rationum praemissarum''
 
 
Contra Genti, lib. 1 cap. 11 n. 1
Praedicta autem opinio provenit. Partim quidem ex consuetudine qua ex principio assueti sunt nomen Dei audire et invocare. Consuetudo autem, et praecipue quae est a puero, vim naturae obtinet: ex quo contingit ut ea quibus a pueritia animus imbuitur, ita firmiter teneat ac si essent naturaliter et per se nota. Partim vero contingit ex eo quod non distinguitur quod est notum per se simpliciter, et quod est quoad nos per se notum. Nam simpliciter quidem Deum esse per se notum est: cum hoc ipsum quod Deus est, sit suum esse. Sed quia hoc ipsum quod Deus est mente concipere non possumus, remanet ignotum quoad nos. Sicut omne totum sua parte maius esse, per se notum est simpliciter: ei autem qui rationem totius mente non conciperet, oporteret esse ignotum. Et sic fit ut ad ea quae sunt notissima rerum, noster intellectus se habeat ut oculus noctuae ad solem, ut II Metaphys. dicitur.