Quantum redactiones paginae "Summa contra Gentiles/Liber I/Caput IX" differant

[unchecked revision][unchecked revision]
Content deleted Content added
mNo edit summary
No edit summary
Linea 17:
'''Caput 9'''
 
lib. 1 cap. 9 tit. ''De ordine et modo procedendi in hoc opere''
 
lib. 1 cap. 9 n. 1 Ex praemissis igitur evidenter apparet sapientis intentionem circa duplicem veritatem divinorum debere versari, et circa errores contrarios destruendos: ad quarum unam investigatio rationis pertingere potest, alia vero omnem rationis excedit industriam. Dico autem duplicem veritatem divinorum, non ex parte ipsius Dei, qui est una et simplex veritas; sed ex parte cognitionis nostrae, quae ad divina cognoscenda diversimode se habet.