Quantum redactiones paginae "Summa contra Gentiles/Liber I/Caput VII" differant

[unchecked revision][unchecked revision]
Content deleted Content added
No edit summary
No edit summary
Linea 19:
'''Caput 7'''
 
Contra Gentiles, lib. 1 cap. 7 tit. Quod veritati fidei Christianae non contrariatur veritas rationis
 
Con, lib. 1 cap. 7 n. 1 Quamvis autem praedicta veritas fidei Christianae humanae rationis capacitatem excedat, haec tamen quae ratio naturaliter indita habet, huic veritati contraria esse non possunt.
 
lib. 1 cap. 7 n. 2 Ea enim quae naturaliter rationi sunt insita, verissima esse constat: in tantum ut nec esse falsa sit possibile cogitare. Nec id quod fide tenetur, cum tam evidenter divinitus confirmatum sit, fas est credere esse falsum. Quia igitur solum falsum vero contrarium est, ut ex eorum definitionibus inspectis manifeste apparet, impossibile est illis principiis quae ratio naturaliter cognoscit, praedictam veritatem fidei contrariam esse.
Linea 39:
|PostNomen= Summa contra Gentiles Liber I Capita VIII
}}
 
Caput 8
 
[] Contra Gentiles, lib. 1 cap. 8 tit. Qualiter se habeat humana ratio ad veritatem fidei
 
[] Contra Gentiles, lib. 1 cap. 8 n. 1 Considerandum etiam videtur quod res quidem sensibiles, ex quibus humana ratio cognitionis principium sumit, aliquale vestigium in se divinae imitationis retinent, ita tamen imperfectum quod ad declarandam ipsius Dei substantiam omnino insufficiens invenitur. Habent enim effectus suarum causarum suo modo similitudinem, cum agens agat sibi simile: non tamen effectus ad perfectam agentis similitudinem semper pertingit. Humana igitur ratio ad cognoscendum fidei veritatem, quae solum videntibus divinam substantiam potest esse notissima, ita se habet quod ad eam potest aliquas verisimilitudines colligere, quae tamen non sufficiunt ad hoc quod praedicta veritas quasi demonstrative vel per se intellecta comprehendatur.
 
[] Contra Gentiles, lib. 1 cap. 8 n. 2 Utile tamen est ut in huiusmodi rationibus, quantumcumque debilibus, se mens humana exerceat, dummodo desit comprehendendi vel demonstrandi praesumptio: quia de rebus altissimis etiam parva et debili consideratione aliquid posse inspicere iucundissimum est, ut ex dictis apparet.
 
[] Contra Gentiles, lib. 1 cap. 8 n. 3 Cui quidem sententiae auctoritas Hilarii concordat, qui sic dicit in libro de Trin., loquens de huiusmodi veritate: haec credendo incipe, procurre, persiste: etsi non perventurum sciam, gratulabor tamen profecturum. Qui enim pie infinita prosequitur, etsi non contingat aliquando, semper tamen proficiet prodeundo. Sed ne te inferas in illud secretum, et arcano interminabilis nativitatis non te immergas, summam intelligentiae comprehendere praesumens: sed intellige incomprehensibilia esse.
 
 
[[Categoria:Saeculi tertii decimi opera]]