Quantum redactiones paginae "Documenta inter Commune Venetiarum et Commune Brixiae - Brixia, XIX Iulius 1287" differant

[unchecked revision][unchecked revision]
Content deleted Content added
Linea 1:
{{TextQuality|75100%}}{{titulus2
|Scriptor=
|OperaeTitulus= Documenta inter [[w:Respublica Veneta|Commune Venetiarum]] et [[w:Brixia|Commune Brixiae]]
|OperaeWikiPagina=
|Annus= XIX Iulius 1287
|SubTitulus= in [[w:Brixia|Brixia]]
}}__NOTOC__
<div class=text>
Linea 38:
XI) Item quod fratres sive officiales Comunis Brixiae, qui stant ad tolomeum, non faciant sigillum sive concessionem alicui de portando vel ducendo aliquam mercatenciam extra civitatem Brixie, nisi prius solvat sibi tolomeum vel datium ordinatum vel nisi ostendat sibi buletam aliorum officialium tolmei, sicut solutum fuit tolomeum vel datium exitus ad introitum dictarum mercatenciarum.
 
XII) Quae omnia et singula Comune Brixie intendit et vult facere et servare si taliter procuraretur et fiat quod tota strata Francisca vel pro maiori parte veniat et currat per civitatem Brixie et districtum salvo semper Comuni Brixic quod, si praedicta strata tota vel pro maiori parte non veniret et cursum haberet per cavitatem Brixie, aut si veniret et postea tolleretur vel venire cessaret, non vult se alligate vel teneri ad predicta in aliquo sed vult se reservare et tenere et in se reservat et tenet baylam et potestatem exigendi pro velle suo tolmea et datia sua et districtualium suorum, et faciendi pro suo velle de ipsis datiis et tolomeis praedictis vel aliquibus praedictorum non destantibus in aliquo; ita tamen quod, si contigeret quod dicta strata non currar, quod potestas et Commune Brixie debeant denuntiare domino duci Venetiarum, et post denuntiationem teneatur manutenere dictam stratam, ut dictum est, per duos menses. Et omnia et singula intelligantur et locum habeant tam in Venetis quam in omnibus aliis personis undecumque sint, exceptis malayardis is et confinatis et bannitis et inimicis Communis Brixie, secundum modum et formam suprascriptorum capitulorum.
 
XIII) Intendunt domini de Pallatio et domini Confolonerii diminuere sua datia quae consueverunt accipere, eodem modo et forma ut Comune Brixiae diminuit sua pro ratha, salvo quod, quotienscumque Commune Brixie auget sua datia vel ipsa restituat in pristinum statum, quod datia ipsorum dominorum de Pallatio et Confoloneriorum reducantur in pristinum statum.
 
XIV) Super facto pontium non intenditur ad presens, cum ipsum pedagium sit parvum et magne expense fiant in sustinendis pontibus.
 
Et de predictis partes voluerunt fieri unum et plura consimilia instrumenta per Bonaventuram delta Gaymara notarium proprium et dictatorem suprascripti domini potestatis, et per Paulettum Ioannis notarium infrascriptum. Actum in palatiuo populi Brixie, presentibus dominis Antonio de Filiis Odonibus milite suprascripti domini potestatis, dominis Alberto de Ugonibus, Sarasino de Lavellongo, Huigelmo qui dicitur Bazegus de Ugonibus, Feramundo della Ripa iudice, Bonincontro de Vicomanis et Lanfranco Balio testibus rogatis, coram nobile viro domino Guelpho de Filiis Odobonibus potestate et domino Francisco de Carnellis vicario nobilis viri domini Guidonis de Guidonibus capitanei populi Brixie propter eius absentiam.
 
Ego Paulettus notarius rogatus scripsi et publicavi.
 
Angelus de Miliis Comunis Brixie cancellarius ad fidem promissorum subscripsi.
 
----