Quantum redactiones paginae "Carmina (Catullus)/64" differant

[unchecked revision][unchecked revision]
Content deleted Content added
vv 1-21.
versuum numeros attulimus.
Linea 18:
Dicuntur liquidas Neptuni nasse per undas
Phasidos ad fluctus et fines Aeeteos,
Cum lecti iuuenes, Argiuae robora pubis,{{versus|5}}
Auratam optantes Colchis auertere pellem
Ausi sunt uada salsa cita decurrere puppi,
Caerula uerrentes abiegnis aequora palmis.
Diua quibus retinens in summis urbibus arces
Ipsa leui fecit uolitantem flamine currum,{{versus|10}}
Pinea coniugens inflexae texta carinae.
Illa rudem cursu prima imbuit Amphitriten.
Quae simul ac rostro uentosum proscidit aequor
Tortaque remigio spumis incanduit unda,
Emersere freti candenti e gurgite uultus{{versus|15}}
Aequoreae monstrum Nereides admirantes.
Illa, siqua alia, uiderunt luce marinas
Mortales oculis nudato corpore nymphas
Nutricum tenus exstantes e gurgite cano.
Tum Thetidis Peleus incensus fertur amore,{{versus|20}}
Tum Thetis humanos non despexit hymenaeos,
Tum Thetidi pater ipse iugandum Pelea sensit.