Quantum redactiones paginae "Privilegium ducale pro Johanni de Fedrici - 1411" differant

[unchecked revision][unchecked revision]
Content deleted Content added
Linea 1:
{{TextQuality|75100%}}{{titulus2
|Scriptor=
|OperaeTitulus= Privilegium ducale
Linea 41:
Prelibatus dominus dominus dux voluit et declaravit, et vult et declarat quod maxime atentis itinerum discriminibus et alijs ocurentiis, quod si predictus Johannes de Fedricis et eius liberi et descendantes ut supra, aliquo tempore cessaverint in solutione predicte ancipitris per eos prestande domino prelibato (ut) omni anno ut supra, quod tamen eo caso non candant nec eccidesse inteligantur a predicta feudali concessione in eos facta de predictis comitatu, plebbus et plebatibus de Ydulo et de Dalegno et terris, castris et locis eorundem plebatuum ut supra, nec ab aliquo jure eorundem per quotquot annos cessatum fuerit.
 
Sed quod tamen et tantum ad solutionem dicte ancipitris teneantur et conveniri possint renuntiando exceptioni prelibatus dominus dominus dux non facti huiusmodi instrumenti declarationis taliter ut supra et predictorum et infradictorum omnium et singulorum, non ita et realiter actorum et factotum et omni probationi et deffensioni in contrarium.
 
Insuper prefatus dominus dominus dux ex certa (sci)entia et de sue potestatis plenitudine suplevit et suplit omnem solempnitatem et omnem defectum cuiuscumque solempnitatis que in presenti contracto declarationis de iure comuni seu municipali sive cousuetudinario vel alio quocumque iure fuerint oportuna, ac mandavit insuper et mandat quibuscumque offitialibus suis presentibus et futuris, qui a predicto Johanne et eius liberi requixiti fuerint quatenus presentem instrumentum declarationis et omnia et singula supra in hoc instrumento contenta observent, et observare debent, fatiantque per omnes inviolabiliter observari.
 
Et de predictis omnibus et singulis prelibatus dominus dominus dux mandavit et predictus dominus Antonius dicto nomine rogavit per me Johaninum Moronum notarium infrascriptum, ac notarium et scribam prefati domini domini ducis, publicum confici debere instrumentum et instrumentum unum et plura unius et eiusdem tenoris si expedierit.
 
Et ad maiorem roboris firmitatem et in testimonium promissorum prefatus dominus do- minus dux mandavit prisens instrumentum apensione sui sigili debere muniri.
 
Actum in curia prelibati domini ducis Mediolani, sita ut supra.
 
Presentibus pro notarijs Donato de Arientis, filio quondam domini Poroli porte Vereclie Mediolani, parochie sancti Nazarij ad portam suprascriptam, et Johanino de Cabiate filio Guidi(ti) porte Cumane Mediolani parochie sancti Simpliziani, ambobus notarijs et pro notarijs.
 
lnterfuerunt ibi testes nobiles viri Andreas et Paulus fratres de Badagio, filii quondam spectabilis et egregii militis domina Balzaroli porte Nove Mediolani, parochie sancti Johannis ad quatuor faties, Conradinus de Vicomercato, filins domini Thomaxi habitans in curia plebatus domini, site ut supra, Johannes de Bordolano filius domini Balzarini porte Nove Mediolani, parochie sancti Bertolamei intus, et Bertolinus Trombeta, filius Johannis Trombete de Forlino porte Romane, parochie sancti Nazarij in Brolio, omnes noti, vocati, rogati et idonei.
 
Ego Johaninus Moronus natus quondam domina Johanardi, publicus imperiali auctoritate notarius Mediolani, ac notarius et scriba prefati illustrissimi et excelentissimi domini domini ducis Mediolani etc., porte Vercelline parochie sancti Nazarij ad portam sanctam, premissis omnibus et singulis presens fui et rogatus tradidi et subscripti et in testimonium premissorum signum meum consuetum aposui, et, alijs occupatus negotijs, alii ad scribendum dedi.
 
Ego predictus Donatus de Arientis, notarius, predictis pro notario interfui ut supra, et me subscripsi.
 
Ego predictus Johaninus de Cabiate, notarius, predictis pro notario interfui ut supra, et me subscripsi.
 
----