Quantum redactiones paginae "Privilegium ducale pro Johanni de Fedrici - 1411" differant

[unchecked revision][unchecked revision]
Content deleted Content added
Linea 1:
{{TextQuality|2550%}}{{titulus2
|Scriptor=
|OperaeTitulus= Privilegium ducale
Linea 25:
Et hec omnia et sirgula cum omnibus et singulis promissionibus, obligationibus, renuntiationibus, clauxulis et solempnibus debitis et necessariis et aponi consuetis et prout in dicto instrumento feudalis concessionis plenius continetur seu contineri reperiatur.
 
Et versa vice predictus Johannes de Bordolano, procurator et procuratorio nomine prefati Johannis de Fedricis ut supra promiserit prelato ilustrissimo domino domino duci Mediolani, tunc presenti, stipulanti et recipienti, pro se et descendentibus suis predictis, quod ipse Johannes comes et eius liberi predicti, predicta omnia supra in feudum data et concessa, more bonorum fidelium, tenebit et tenebunt, custodient, regent et gubernabunt ad honorem et statum prefati ilustrissimi domini domini duces et descendentium suorum predictorum, tamqam recognoscendo predicta in feudum concessa a prefato domino domino duce et eius descendentibus predictis. Quodque prefatus fidelis comes et comites, in signum vere fidelitatis et recognitionis comitatus predicti, singulis annis, in Kalendis mensis augusti, per se vel eius nuntium vel procuratorem prestabit et dabit prefato domino domino duci et eius descendentibus ancipitrem unam, pulcram et sufficientem mudatam.
 
Et pro predictis superius in feudum concessis, dictus procurator, dicto procuratorio nomine quo supra, prestiterit prefato ilustrissimo domino domino duci debitum (fideli)tatis iuramentum.
 
Et predicta etiam facta fueront et (sunt) cum quibuscumque promissionibus, obligationibus, renuntiationibus et sacramentis, clausulis et solempnitatibus debitis et necessarijs et aponi consuetis etc., prout in eo instrumento feudalis concessionis plenius continetur seu contineri reperiatur.
 
Et ad maiorem robouis firmitatem et in testimonium promissorum prefatus dominus dominus dux mandaverit predictum instrumentum apensione sui sigilli debere muniri etc., prout inde publico constat instrumento feudalis, concessionis tradito et rogato per me notariaum infrascriptum, anno Domini curente MCCCCX, indictione tertia, die sabati septimo mensis iunij.
 
Modo prefatus ilustrissimus princeps et excellentissimes dominus dominus Johannes Maria Anglus Vicecomes dux Mediolani etc., felicissime recolendeque memorie ilustrissimi principes et excellentissimi domini domini Johannis Galeazi Vicecomitis, olim duces Mediolani etc., natus, habitans et moram thenens in eius curia nuncupata (curia) arengi dominationis Mediolani, posita in porta Romana, in parochia sancti Johannis ad fontes, volens et intendens declarare animum suum et intentionem suam circa promissa omni mode, iure, via et forma, quibus melius potuit et potest; interveniensque ibidem omnibus solempnitatibus tam iuris quam facto que in talibus exiguntur et requiruntur, etiam ad petitionem, instantiam et requixitionem sapientis viri domini Antonij de Fedricis legum doctoris, filij prefati Johannis de Fedricis, necnon mei notarij infrascripti persone publice et utriusque nostras stipulantium et recipientium, nomine et vice et ad partes et utilitatem prefati Johannis de Fedricis et cuiuslibet alterius persone cuius interest vel interesse poterit quolibet in futurum volens et intendens etiam anuere requixitis prefato domino domino duci pro parte dicti Johannis factis de, pro et super hijs de quibus infra sit mentio, ut dixit et protestatus fuit, et dicit et protestatus ad externam rei memoriam et, ut cesset omnis dubitatio, dixit et protestatus fuit, et dicit et protestatus semper sue fuisse intentionis ac sue firme intentionis fuit et est, quod in illa parte ipsius feudalis concessionis in qua continetur hoc modo, videlicet ipsumque comitatum et ipsius comitatus dignitatem ac plebes et plebatus et terras, castre et loca comitatus predicti, decrevit et voluit de cetero esse debere immunem, libertum et exemptum, immunes, liberas et exemptas, et immun(i)a, libera et exempta ab omnibus et singulis muneribus realibus et personalibus ac mistis hactenus impoxitis et
 
----