Quantum redactiones paginae "De fide et symbolo" differant

[unchecked revision][unchecked revision]
Content deleted Content added
No edit summary
mNo edit summary
Linea 3:
 
AUGUSTINI DE FIDE ET SYMBOLO</center>
 
[[category:Philosophia]]
 
 
== Caput I ==
Line 65 ⟶ 62:
 
Ecclesia catholica. Remissio peccatorum. Totius hominis in melius commutatis resurrectione perficienda. Carnis resurrectio. Resurrectionis futurae veritas confirmatur. Credimus in sanctam Ecclesiam, utique catholicam. Nam et haeretici et schismatici congregationes suas ecclesias vocant. Sed haeretici de Deo falsa sentiendo ipsam fidem violant; schismatici autem discissionibus iniquis a fraterna charitate dissiliunt, quamvis ea credant quae credimus. Quapropter nec haeretici pertinent ad Ecclesiam catholicam, quae diligit Deum; nec schismatici, quoniam diligit proximum; et ideo peccatis proximi facile ignoscit, quia sibi precatur ignosci ab illo qui nos reconciliavit sibi, delens omnia praeterita, et ad vitam novam nos vocans: quam vitam donec perfectam capiamus, sine peccatis esse non possumus: interest tamen qualis sint. 22. Et quoniam tria sunt quibus homo constat, spiritus, anima, corpus: quae rursus duo dicuntur quia saepe anima simul cum spiritu nominatur; pars enim quaedam eiusdem rationalis, qua carent bestiae, spiritus dicitur: principale nostrum spiritus est; deninde vita qua coniungimur corpori, anima dicitur; postremo ipsum corpus quoniam visibile est, ultimum nostrum est. Haec autem omnis creatura ingemiscit et parturit usque nunc (Rom. 8,22): dedit tamen primitias spiritus, quia credidit Deo, et bonae iam voluntatis est. Hic spiritus etiam vocatur mens, de quo dicit Apostolus, Mente servio legi Dei (Rom. 7,25). Qui item alio loco dicit, Testis est enim mihi Deus, cui servio in spiritu meo (Id. 1,9). Anima vero cum carnalia bona adhuc appetit, caro nominatur. Pars enim eius quaedam resistit spiritui, non natura, sed consuetudine peccatorum. Unde dicitur, Mente servio legi Dei carne autem legi peccati. Quae consuetudo in naturam versa est secundum generationem mortalem peccato primi hominis. Ideoque scriptum est, Et nos aliquando fuimus naturaliter filii irae (Ephes. 2,3), id est vindictae, per quam factum est ut serviamus legi peccati. Est autem animae natura perfecta, cum spiritui suo subditur, et cum sequitur sequentem Deum. Ideo animalis homo non percipit quae sunt Spiritus Dei (1Cor 2,14). Sed nos tam cito anima subiugatur spiritui ad bonam operationem, quam cito spiritus Deo ad veram fidem et bonam voluntatem: sed aliquando tardius eius impetus, quo in carnalia et temporalia defluit, refrenatur. Sed quoniam et ipsa mundatur, recipiens stabilitatem naturae suae dominante spiritu, quod sibi caput est, cui eius capiti caput est Christus, non est desperandum etiam corpus restitui naturae propriae: sed utique non tam cito quam anima, sicut neque anima tam cito quam spiritus; sed tempore opportuno in novissima tuba, cum mortui resurgent incorrupti, et nos immutabimur. Et ideo credimus et carnis resurrectionem; non tantum quia reparatur anima, quae nunc propter carnales affectiones caro nominatur; sed haec etiam visibilis caro quae naturaliter est caro, cuius nomen anima non propter naturam, sed propter affectiones carnales accepit: haec ergo visibilis, quae proprie dicitur caro, sine dubitatione credenda est resurgere. Videtur enim Paulus apostolus euam tanquam digito ostendere, cum dicit, Oportet corruptibile hoc induere incorruptionem. Cum enim dicit, hoc, in eam quasi digitum intendit. Quod autem visibile est, id potest digito ostendi: quoniam posset etiam anima corruptibilis dici; nam vitiis morum ipsa corrumpitur. Et mortale hoc induere immortalitatem (Id. 15,52.53), cum legitur, eadem significatur visibile caro, quia in eam identidem velut digitus intenditur. Potest enim et anima sicut corruptibilis propter morum vitia, ita etiam mortalis dici. More quippe animae est apostatare a Deo (Eccli. 10,14): quod primum eius peccatum in paradiso sacris Litteris continetur. 24. Resurget igitur corpus secundum christianam fidem, quae fallere non potest. Quod cui videtur incredibile, qualis nunc sit caro attendit, qualis autem futura sit non considerat: quia illo tempore immutationis angelicae non iam caro erit et sanguis, sed tantum corpus. Cum enim de carne Apostolus loqueretur, Alia, inquit, caro pecorum, alia volucrum, alia piscium, alia serpentum; et corpora coelestia, et corpora terrestria. Non enim dixit, et caro coelestis: dixit autem, et coelestia et terrestria corpora. Omnis enim caro etiam corpus est, non autem omne corpus etiam caro est: primo in istis terrestribus, quoniam lignum corpus est, sed non caro: hominis autem vel pecoris et corpus et caro est: in coelestibus vero nulla caro, sed corpora simplicia et lucida, quae appellat Apostolus spiritualia; nonnulli autem vocant aetherea. Et ideo non carnis resurrectioni contradicit illud quod sit, Caro et sanguis regnum Dei non possidebunt; sed quale futurum sit quod nunc caro et sanguis est, praedicat (I Retract. 17). In qualem naturam quisquis hanc carnem converti posse non credit, gradibus ducendus est ad fidem. Si enim ab eo quaeras utrum terra in aquam possit converti; propter vicinitatem non et videtur incredibile. Rursum si quaeras utrum aqua possit in aerem; neque hoc absurdum esse respondet; vicina enim sunt sibi. Et de aere si quaeretur utrum in aethereum corpus, id est, coeleste possit mutari; iam ipsa vicinitas persuadet. Quod ergo per hos gradus fieri posse concedit, ut terra in corpus aethereum convertatur, cur non accedente Dei voluntate, qua corpus humanum supra aquas potuit ambulare, celerrime id fieri posse, quamadmodum dictum est, in ictu oculi, sine ullis talibus gradibus credit, sicut plerumque fumus in flammam mira celeritate convertitur? Caro enim nostra utique ex terra est: philosophi autem, quorum argumentis saepius resurrectioni carnis resistitur, quibus asserunt nullum esse posse terrenum corpus in coelo, quodlibet corpus in omne corpus converti et mutari posse concedunt. Qua corporis resurrectione facta, a temporis conditione liberati, aeterna vita ineffabili charitate atque stabilitate sine corruptione perfruemur. Tunc enim fiet illud quod scriptum est: Absorpta est mors in victoriam. Ubi est, mors, aculeus tuus? ubi est, mors, contentio tuo (1Cor. 15,39.40.50-54)? 25. Haec est fides quae paucis verbis tenenda in Symbolo novellis christianis datur. Quae pauca verba fidelibus nota sunt, ut credendo subiugentur Deo, subiugali recte vivant, recte vivendo cor mundent, corde mundato quod credunt intelligant.
 
[[category:Philosophia]]
[[Category:Antiquae]]