Quantum redactiones paginae "Caroli Magni Diplomata - Papia, XVI Iulius 774" differant

[unchecked revision][unchecked revision]
Content deleted Content added
 
No edit summary
Linea 9:
 
Carolus gratia dei rex Francorum et Longobardorum atque patricius Romanorum.<br>
Si enim ex his, que divina pietas nobis affluenter tribuit, pro opportunitate servorum dei loci venerebilibus concedimus, hoc nobis ad mercedis augmentum vel stabilitatem regni nostri pertinere confidimus. Quapropter notum sit ominum fidelium nostrorum magnitudini, qualiter nos et coniux nostra Hildergardis regina ob amorem dei ed nostre commune mercedis augmentum donamus ad sacrosanctam ecclesiam beatissimi confessoris sancti Martini et patroni nostri Turonice civitatis constructam, ubi ipse preciosus domnus corporate requiescit et vir venerabilis Gulfardus abba precesse videtur, donatumque in perpetuum ad eundem sanctum locum vel eiusdem congregationi causa vestimentorum esse volumus, hoc est insula cum castello Sermionense, que est sita in lacu Minciade, cum omnibus finibus et eius terminis, sicut in publico et ad palatium visum est pertinuisse et inantea intro fisco nostro ceciderit, tram infra ipso termino quam et a foris ibidem in integram pertinentia, id est curtis ecclesiis villis mansis mancipiis massariis aedificiis vineis olivetis campis silvis pratis pascuis aquis aquarumve decursibus mobilibus et immobilibus, omnia et ex omnibus, etiam et monasteriolo illo infra ipso castro, quem Ansa novo opere construxit, quod est in honore sancti Salvatoris, cum omni eius soliditate. Donamus etiam ad prefatum sanctum locum valle illam que vocatur Camonia cum salto Candino vel usque in Dalanias cum montibus at alpibus a fine Treentina qui vocatur Thonale usque in finem Brixamcinse seu giro Bergamasci, quicquid infra ipsos fines vel ab ipsa valle a longo tempore et modo aspicere vel pertinere videtur, sicut in publico et ad palatium visa est reddidisse aut inantea infra fisco nostro ceciderit, simili modo cum integritate, sicut de termino Sermioninse coscripsimus, ita st ista omnia tradidimus. Insuper adiungiamus ad prefatum sanctum locum sinadochium illum inter Padum et Ticinum, quod est in honore sancte Marie
 
 
Linea 20:
</div>
 
[[Categoria:Categoria:Saeculi octavi opera]]
[[Categoria:Documenta historica]]