Quantum redactiones paginae "Historia calamitatum" differant

[unchecked revision][unchecked revision]
Content deleted Content added
m corr
Linea 13:
== DE LOCO NATIVITATIS EIUS ==
 
Ego igitur, oppido quodam oriundus quod in ingressu minoris Britannie constructum, ab urbe Namnetica versus orientem octo credo miliariis remotum, proprio vocabulo Palatium appellatur, sicut natura terre mee vel generis animo levis, ita et ingenio extiti et ad litteratoriam disciplinam facilis. Patrem autem habebam litteris aliquantulum imbutum antequam militari cingulo insigniretur; unde postmodum tanto litteras amore complexus est, ut quoscumque filios haberet, litteris antequam armis instrui disponeret. Sicque profecto actum est. Me itaque primogenitum suum quanto cariorem habebat tanto diligentius erudiri curavit. Ego vero quanto amplius et facilius in studio /f.1vb/ litterarum profeci tanto ardentius eis inhesi, et in tanto earum amore illectus sum ut militaris glorie pompam cum hereditate et prerogativa primogenitorum meorum fratribus derelinquens, Martis curie penitus abdicarem ut Minerve gremio educarer; et quoniam dialecticarum rationum armaturam omnibus philosophie documentis pretuli, his armis alia commutavi et tropheis bellorum conflictus pretuli disputationum. Proinde diversas disputando perambulans provincias, ubicunque huius artis vigere studium audieram, peripateticorum emulator factus sum.
 
 
Linea 25:
Elapsis autem paucis annis, cum ex infirmitate iam dudum convaluissem, preceptor meus ille Guillhelmus Parisiacensis archidiaconus, habitu pristino commutato, ad regularium clericorum ordinem se convertit; ea ut referebant intentione ut quo religiosior crederetur ad maioris prelationis gradum promoveretur, sicut in proximo contigit, eo Catalaunensi episcopo facto. Nec tamen hic sue conversionis habitus aut ab urbe Parisius aut a consueto philosophie studio revocavit, sed in ipso quoque monasterio ad quod se causa religionis contulerat statim more solito publicas exercuit scolas. Tum ego ad eum reversus ut ab ipso rethoricam audirem, inter cetera disputationum nostrarum conamina antiquam /f.2va/ eius de universalibus sententiam patentissimis argumentorum rationibus ipsum commutare, immo destruere compuli. Erat autem in ea sententia de communitate universalium, ut eamdem essentialiter rem totam simul singulis suis inesse astrueret individuis, quorum quidem nulla esset in essentia diversitas sed sola multitudine accidentium varietas. Sic autem istam tunc suam correxit sententiam, ut deinceps rem eamdem non essentialiter sed indifferenter diceret. Et quoniam de universalibus in hoc ipso precipua semper est apud dialeticos questio ac tanta ut eam Porphirius quoque in Ysogogis suis cum de universalibus scriberet definire non presumeret dicens "Altissimum enim est huiusmodi negotium", cum hanc ille correxerit immo coactus dimiserit sententiam, in tantam lectio eius devoluta est negligentiam, ut iam ad cetera dialectice vix admitteretur quasi in hac scilicet de universalibus sententia tota huius artis consisteret summa.
 
Hinc tantum roboris et auctoritatis nostra suscepit disciplina, ut hii qui antea vehementius magistro illi nostro adherebant et maxime nostram infestabant doctrinam, ad nostras convolarent scolas, et ipse qui in scolis Parisiace sedis magistro successerat nostro locum mihi suum offerret, ut ibidem cum ceteris nostrono /f.2vb/ stro se traderet magisterio ubi antea suus ille et noster magister floruerat. Paucis itaque diebus ibi me dialectice studium regente, quanta invidia tabescere, quanto dolore estuare ceperit magister noster non est facile exprimere; nec concepte miserie estum diu sustinens, callide aggressus est me tunc etiam removere. Et quia in me quid aperte ageret non habebat, ei scolas auferre molitus est, pessimis obiectis criminibus, qui mihi suum concesserat magisterium, alio quodam emulo meo ad officium eius substituto.
 
Tunc ego Melidunum reversus scolas ibi nostras sicut antea constitui; et quanto manifestius eius me persequebatur invidia tanto mihi auctoritatis amplius conferebat iuxta illud poeticum, "Summa petit livor, perflant altissima venti."
Linea 38:
 
Accessi igitur ad hunc senem, cui magis longevus usus quam ingenium vel memoria nomen comparaverat. Ad quem si quis de aliqua questione pulsandum accederet incertus, redibat incertior. Mirabilis quidem in oculis erat auscultantium, sed nullus in conspectu questionantium. Verborum usum habebat mirabilem, sed sensum contemtibilem et ratione vacuum. Cum ignem accenderet, domum suam fumo implebat, non luce illustrabat. Arbor eius tota in foliis aspicientibus a longe conspicua videbatur, sed propinquantibus et diligen /f.3va/ tius intuentibus infructuosa reperiebatur. Ad hanc itaque cum accessissem ut fructum inde colligerem, deprehendi illam esse ficulneam cui maledixit Dominus, seu illam veterem quercum cui Pompeium Lucanus comparat dicens, "Stat, magni nominis umbra, Qualis frugifero quercus sublimis in agro," etc.
Hoc igitur comperto non multis diebus in umbra eius ociosus iacui; paulatim vero me iam rarius et rarius ad lectiones eius accedente, quidam tunc inter discipulos eius eminentes graviter id ferebant, quasi tanti magistri contemptor fierem. Proinde illum quoque adversum me latenter commoventes, pravis suggestionibus ei me invidiosum fecerunt. Accidit autem quadam die ut post aliquas sententiarum collationes nos scolares invicem iocaremur. Ubi cum me quidam animo intemptantis interrogasset quid mihi de divinorum lectione librorum videretur, qui nondum nisi in philosophicis studueram, respondi: saluberrimum quidem huius lectionis esse studium ubi salus anime cognoscitur, sed me vehementer mirari quod his qui litterari sunt ad expositiones sanctorum intelligendas ipsa eorum scripta vel glose non sufficiunt, ut alio scilicet non egeant magisterio. Irridentes /f.3vb/ plurimi qui aderant an hoc ego possem et aggredi presumerem requisierunt. Respondi me id si vellent experiri paratum esse. Tunc inclamantes et amplius irridentes: "Certe, inquiunt, et nos assentimus. Queratur itaque et tradatur vobis expositor alicuius inusitate scripture, et probemus quod vos promittitis." Et consenserunt omnes in obscurissima Hiezechielis prophetia. Assumpto itaque expositore statim in crastino eos ad lectionem invitavi. Qui invito mihi consilium dantes, dicebant ad rem tantam non esse properandum, sed diutius in expositione rimanda et firmanda mihi hanc inexperto vigilandum. Indignatus autem respondi non esse mee consuetudinis per usum proficere sed per ingenium; atque adieci vel me penitus desiturum esse, vel eos pro arbitrio meo ad lectionem accedere non differre. Et prime quidem lectioni nostre pauci tunc interfuere, quod ridiculum omnibus videretur me adhuc quasi penitus sacre lectionis expertem id tam propere aggredi. Omnibus tamen qui affuerunt in tantum lectio illa grata extitit ut eam singulari preconio extollerent, et me secundum hunc nostre lectionis tenorem ad glosandum /f.3rc/ compellerent. Quo quidem audito, hii qui non interfuerant ceperunt ad secundam et terciam lectionem certatim concurrere et omnes pariter de transcribendis glosis quas prima die inceperam in ipso earum initio plurimum solliciti esse.
 
 
Linea 44:
== DE PERSECUTIONE EIUS QUOQUE IN EUM ==
 
Hinc itaque predictus senex vehementi commotus invidia et quorumdam persuasionibus iam adversum me, ut supra memini, et tunc stimulatus, non minus in sacra lectione me persequi cepit quam antea Guillhelmus noster in philosophia. Erant autem tunc in scolis huius senis duo qui ceteris preminere videbantur, Albericus scilicet Remensis et Lotulfus Lumbardus; qui quanto de se maiora presumebant, amplius adversum me accendebantur. Horum itaque maxime suggestionibus, sicut postmodum deprehensum est, senex ille perturbatus impudenter mihi interdixit inceptum glosandi opus in loco magisterii sui amplius exercere, hanc videlicet causam pretendens, ne si forte in illo opere aliquid per errorem ibi scriberem, utpote rudis adhuc in hoc studio, ei deputaretur. Quod cum ad aures scolarium pervenisset, maxima commoti sunt indignatione super tam manifesta livoris calumpnia, que nemini umquam ulterius acciderat. Que quanto manifestior tanto mihi honorabiliorho /f.3rd/ norabilior extitit et persequendo gloriosiorem effecit.
 
 
Linea 50:
 
Post paucos itaque dies, Parisius reversus, scolas mihi iamdudum destinatas atque oblatas unde primo fueram expulsus, annis aliquibus quiete possedi; atque ibi in ipso statim scolarum initio glosas illas Hiezechielis quas Lauduni inceperam consummare studui. Que quidem adeo legentibus acceptabiles fuerunt, ut me non minorem gratiam in sacra lectione adeptum iam crederent quam in philosophica viderant. Unde utriusque lectionis studio scole nostre vehementer multiplicate, quanta mihi de pecunia lucra, quantam gloriam compararent ex fama te quoque latere non potuit.
Sed quoniam prosperitas stultos semper inflat et mundana tranquillitas vigorem enervat animi et per carnales illecebras facile resolvit, cum iam me solum in mundo superesse philosophum estimarem nec ullam ulterius inquietationem formidarem, frena libidini cepi laxare, qui antea vixeram continentissime. Et quo amplius in philosophia vel sacra lectione profeceram, amplius a philosophis et divinis immunditia vite recedebam. Constat quippe philosophos necdum divinos, id est sacre lectionis /f.4va/ exhortationibus intentos, continentie decore maxime polluisse. Cum igitur totus in superbia atque luxuria laborarem, utriusque morbi remedium divina mihi gratia licet nolenti contulit. Ac primo luxurie, deinde superbie; luxurie quidem his me privando quibus hanc exercebam; superbie vero que mihi ex litterarum maxime scientia nascebatur, iuxta illud Apostoli "Scientia inflat", illius libri quo maxime gloriabar combustione me humiliando. Cuius nunc rei utramque historiam verius ex ipsa re quam ex auditu cognoscere te volo, ordine quidem quo processerunt.
 
Quia igitur scortorum immunditiam semper abhorrebam et ab accessu et frequentatione nobilium feminarum studii scolaris assiduitate revocabar nec laicarum conversationem multum noveram, prava mihi, ut dicitur, fortuna blandiens commodiorem nacta est occasionem, qua me facilius de sublimitatis huius fastigio prosterneret, imo superbissimum nec accepte gratie memorem divina pietas humiliatum sibi vendicaret.
Linea 91:
== DE PLAGA ILLA CORPORIS ==
 
Mane autem facto, tota ad me civitas congregata, quanta stuperet ammiratione, quanta se affligeret lamentatione, quanto me clamore vexarent, quanto planctu /f.7rd/ perturbarent, difficile, immo impossibile est exprimi. Maxime vero clerici ac precipue scolares nostri intolerabilibus me lamentis et eiulatibus cruciabant, ut multo amplius ex eorum compassione quam ex vulneris lederer passione, et plus erubescentiam quam plagam sentirem, et pudore magis quam dolore affligerer. Occurrebat animo quanta modo gloria pollebam, quam facili et turpi casu hec humiliata, immo penitus esset extincta, quam iusto Dei iudicio in illa corporis mei portione plecterer in qua deliqueram; quam iusta proditione is quem antea prodideram vicem mihi retulisset; quanta laude mei emuli tam manifestam equitatem efferrent; quantam perpetui doloris contritionem plaga hec parentibus meis et amicis esset collatura; quanta dilatatione hec singularis infamia universum mundum esset occupatura. Qua mihi ulterius via pateret! qua fronte in publicum prodirem, omnium digitis demonstrandus, omnium linguis corrodendus, omnibus monstruosum spectaculum futurus. Nec me etiam parum confundebat, quod secundum occidentem legis litteram tanta sit apud Deum eunuchorum abhominatio, ut homines amputatis vel attritis testiculis eunuchizati intrare ecclesiam /f.8va/ tanquam olentes et immundi prohibeantur, et in sacrificio quoque talia penitus animalia respuantur. Lib. Numeri, cap. LXXIIII: "Omne animal, quod est contritis, vel tonsis, vel sectis ablatisque testiculis, non offeretis Domino;" Deuteronomii, cap. XXI: "Non intrabit eunuchus, atritis vel amputatis testiculis, et absciso veretro ecclesiam Dei."
 
In tam misera me contritione positum, confusio fateor, pudoris potius quam devotio conversionis ad monastichorum latibula claustrorum compulit. Illa tamen, prius ad imperium nostrum sponte velata, et monasterium ingressa. Ambo itaque simul sacrum habitum suscepimus, ego quidem in abbatia sancti Dyonisii, illa in monasterio Argenteoli supradicto. Que quidem, memini, cum eius adolescentiam a iugo monastice regule tanquam intolerabili pena plurimi frustra deterrerent ei compacientes, in illam Cornelie querimoniam inter lacrimas et singultus prout poterat prorumpens ait: "O maxime coniux! O thalamis indigne meis, hoc iuris habebat In tantum fortuna capud? Cur impia nupsi, Si miserum factura fui? Nunc accipe penas Sed quas sponte luam." Atque in his verbis ad altare mox properat, et confestim ab episcopo benedictum velum ab altari tulit, et se monastice professioni coram omnibus alligavit.
Linea 97:
Vix autem de vulnere adhuc convalue /f.8vb/ ram, cum ad me eonfluentes clerici tam ab abbate nostro quam a me ipso continuis supplicationibus efflagitabant, quatinus quod hucusque pecunie vel laudis cupiditate egeram, nunc amore Dei operam studio darem, attendens quod mihi fuerat a Domino talentum commissum, ab ipso esse cum usuris exigendum, et qui divitibus maxime hucusque intenderam, pauperibus erudiendis amodo studerem; et ob hoc maxime dominica manu me nunc tactum esse cognoscerem, quo liberius a carnalibus illecebris et tumultuosa vita seculi abstractus studio litterarum vaccarem, nec tam mundi quam Dei vere philosophus fierem. Erat autem abbatia illa nostra ad quam me contuleram secularis admodum vite atque turpissime, cuius abbas ipse quo ceteris prelatione maior tanto vita deterior atque infamia notior erat. Quorum quidem intolerabiles spurcitias ego frequenter atque vehementer modo privatim modo publice redarguens, omnibus me supra modum onerosum atque odiosum effeci. Qui ad cotidianam discipulorum nostrorum instantiam maxime gavisi occasionem nacti sunt, qua me a se removerent.
 
Diu itaque illis instantibus atque importune pulsantibus, abbate quoque nostro et fratribus intervenientibus, ad cellam quandam recessi, scolis more solito vaccaturus. /f.8rc/ Ad quas quidem tanta scolarium multitudo confluxit, ut nec locus ospitiis nec terra sufficeret alimentis. Ubi, quod professioni mee convenientius erat, sacre plurimum lectioni studium intendens, secularium artium disciplinam quibus amplius assuetus fueram et quas a me plurimum requirebant non penitus abieci, sed de his quasi hamum quendam fabricavi, quo illos philosophico sapore inescatos ad vere philosophie lectionem attraherem, sicut et summum Christianorum philosophorum Origenem consuevisse Hystoria meminit ecclesiastica. Cum autem in divina scriptura non minorem mihi gratiam quam in seculari Dominus contulisse videretur, ceperunt admodum ex utraque lectione scole nostre multiplicari et cetere omnes vehementer attenuari. Unde maxime magistrorum invidiam atque odium adversum me concitavi, qui in omnibus que poterant mihi derogantes, duo precipue absenti mihi semper obiciebant: quod scilicet proposito monachi valde sit contrarium secularium librorum studio detineri, et quod sine magistro ad magisterium divine lectionis accedere presumpsissem; ut sic videlicet omne mihi doctrine scolaris exercitium interdiceretur; ad quod incessanter /f.8rd/ episcopos, archiepiscopos, abbates, et quascunque poterant religiosi nominis personas incitabant.
 
 
Linea 103:
 
Accidit autem mihi ut ad ipsum fidei nostre fundamentum humane rationis similitudinibus disserendum primo me applicarem, et quendam theologie tractatum De Unitate et Trinitate divina scolaribus nostris componerem, qui humanas et philosophicas rationes requirebant, et plus que intelligi quam que dici possent efflagitabant: dicentes quidem verborum superfluam esse prolationem quam intelligentia non sequeretur, nec credi posse aliquid nisi primitus intellectum, et ridiculosum esse aliquem aliis predicare quod nec ipse nec illi quos doceret intellectu capere possent, Domino ipso arguente quod ceci essent duces cecorum.
Quem quidem tractatum cum vidissent et legissent plurimi, cepit in commune omnibus plurimum placere, quod in eo pariter omnibus satisfieri super hoc questionibus videbatur. Et quoniam questiones iste pre omnibus difficiles videbantur, quanto earum maior extiterat gravitas, tanto solutionis earum censebatur maior subtilitas. Unde emuli mei vehementer accensi concilium contra me congregaverunt, maxime duo illi antiqui insidiatores, Albericus scilicet et Lotulfus, qui iam de /f.9va/ functis magistris eorum et nostris, Guillhelmo scilicet atque Anselmo, post eos quasi regnare se solos appetebant, atque etiam ipsis tanquam heredes succedere.
 
Cum autem utrique Remis scolas regerent, crebris suggestionibus archiepiscopum suum Radulfum adversum me commoverunt, ut ascito Conano Prenestino episcopo, qui tunc legatione fungebatur in Gallia, conventiculum quoddam sub nomine concilii in Suesionensi civitate celebrarent, meque invitarent quatenus illud opusculum quod de Trinitate composueram mecum afferrem; et factum est ita. Antequam autem illuc pervenirem, duo illi predicti emuli nostri ita me in clero et populo diffamaverunt, ut pene me populus paucosque qui advenerant ex discipulis nostris prima die nostri adventus; lapidarent, dicentes me tres deos predicare et scripsisse, sicut ipsis persuasum fuerat. Accessi autem, mox ut ad civitatem veni, ad legatum, eique libellum nostrum inspiciendum et diiudicandum tradidi; et me, si aliquid scripsissem aut dixissem quod a catholica fide dissentiret, paratum esse ad correctionem vel satisfactionem obtuli. Ille autem statim mihi precepit libellum ipsum archiepiscopo illisque emulis meis defferre, quatinus ipsi inde iudicarent qui me super hoc accusabant: /f.9vb/ ut illud in me etiam compleretur: "Et inimici nostri sunt iudices".
Linea 124:
Vocatus itaque statim ad concilium adfui, et sine ullo discussionis examine meipsum compulerunt propria manu librum memoratum meum in ignem proicere; et sic combustus est. Ut tamen non nichil dicere viderentur, quidam de adversariis meis id submurmuravit quod in libro scriptum deprenderat solum patrem Deum omnipotentem esse. Quod cum legatus subintellexisset, valde admirans ei respondit hoc nec de puerulo aliquo credi debere quod adeo erraret, cum communis, inquid, fides et teneat et profiteatur tres omnipotentes esse. Quo audito Terricus quidam, scolaris magister, irridendo /f.10rd/ subintulit illud Athanasii "Et tamen non tres omnipotentes, sed unus omnipotens". Quem cum episcopus suus increpare cepisset et reprimere quasi reum, qui in maiestatem loqueretur, audacter ille restitit, et quasi Danielis verba commemorans, ait: "Sic fatui, filii Israel non iudicantes, neque quod verum est cognoscentes, condempnastis filium Israel. Revertimini ad iudicium, et de ipso iudice iudicate, qui talem iudicem quasi ad instructionem fidei et correctionem erroris instituistis; qui cum iudicare deberet, ore se proprio condemnavit, divina hodie misericordia innocentem patenter, sicut olim Susannam a falsis accusatoribus, liberante."
 
Tunc archiepiscopus assurgens, verbis prout oportebat commutatis, sententiam legati confirmavit, dicens: "Revera, domine, inquit, omnipotens Pater, omnipotens Filius, omnipotens Spiritus sanctus; et qui ab hoc dissentit, aperte devius est, nec est audiendus. Et modo, si placet, bonum est ut frater ille fidem suam coram omnibus exponat, ut ipsa, prout oportet, vel approbetur vel improbetur atque corrigatur." Cum autem ego ad profitendam et exponendam fidem meam assurgerem, ut quod sentiebam verbis propriis exprimerem, adversarii dixerunt non aliud mihi necessarium esse nisi ut symbolum Athanasii recitarem, quod quisvis puer eque facere posset. Ac ne ex ignorantiaig /f.11va/ norantia pretenderem excusationem, quasi qui verba illa in usu non haberem, scripturam ad legendum afferri fecerunt. Legi inter suspiria, singultus et lacrimas, prout potui. Inde, quasi reus et convictus abbati sancti Medardi, qui aderat, traditus, ad claustrum eius tanquam ad carcerem trahor; statimque concilium solvitur.
 
Abbas autem et monachi illius monasterii me sibi remansurum ulterius arbitrantes, summa exultatione susceperunt, et cum omni diligentia tractantes, consolari frustra nitebantur. Deus, qui iudicas equitatem, quanto tunc animi felle, quanta mentis amaritudine te ipsum insanus arguebam, te furibundus accusabam, sepius repetens illam beati Anthonii conquestionem: "Jhesu bone, ubi eras?" Quanto autem dolore estuarem, quanta erubescentia confunderer, quanta desperatione perturbarer, sentire tunc potui, proferre non possum. Conferebam cum his que in corpore passus olim fueram quanta nunc sustinerem; et omnium hominum me estimabam miserrimum. Parvam illam ducebam proditionem in comparatione huius iniurie, et longe amplius fame quam corporis detrimentum plangebam, cum ad illam ex aliqua culpa devenerim, ad hanc me tam patentem violentiam sincera intentio amorque fidei nostre induxissent, que me ad scribendum compulerantcom /f.11vb/ pulerant.
 
Cum autem hoc tam crudeliter et inconsiderate factum omnes ad quos fama delatum est vehementer arguerent, singuli qui interfuerant a se culpam repellentes in alios transfundebant, adeo ut ipsi quoque emuli nostri id consilio suo factum esse denegarent, et legatus coram omnibus invidiam Francorum super hoc maxime detestaretur. Qui statim penitentia ductus, post aliquos dies, cum ad tempus coactus satisfecisset illorum invidie, me de alieno eductum monasterio ad proprium remisit, ubi fere quotquot erant olim iam, ut supra memini, infestos habebam, cum eorum vite turpitudo et impudens conversatio me suspectum penitus haberet, quem arguentem graviter sustineret.
Linea 147:
Quanto autem illuc maior scolarium erat confluentia et quanto duriorem in doctrina nostra vitam sustinebant, tanto amplius mihi emuli estimabant gloriosum et sibi ignominiosum. Qui cum cuncta que poterant /f.13va/ in me egissent, omnia cooperari mihi in bonum dolebant; atque ita iuxta illud Jheronimi, "Me procul ab urbibus, foro, litibus, turbis remotum, sic quoque ut Quintilianus ait: latentem invenit invidia". Quia apud semetipsos tacite conquerentes et ingemiscentes, dicebant: "Ecce mundus totus post eum abiit", nichil persequendo profecimus, sed magis eum gloriosum effecimus. Extinguere nomen eius studuimus, sed magis accendimus. Ecce in civitatibus omnia necessaria scolares ad manum habent, et civiles delicias contempnentes, ad solitudinis inopiam confluunt et sponte miseri fiunt." Tunc autem precipue ad scolarum regimen intolerabilis me compulit paupertas, cum "fodere non valerem et mendicare erubescerem". Ad artem itaque quam noveram recurrens, pro labore manuum ad officium lingue compulsus sum. Scolares autem ultro mihi quelibet necessaria preparabant, tam in victu scilicet quam in vestitu vel cultura agrorum seu in expensis edificiorum, ut nulla me scilicet a studio cura domestica retardaret. Cum autem oratorium nostrum modicam eorum portionem capere non posset, necessario ipsum dilataverunt, et de lapidibus et lignis construentes melioraverunt.
 
Quod cum in honore sancte Trinitatis esset fundatum ac postea dedicatum, quia tamen ibi profugus /f.13vb/ ac iam desperatus divine gratia consolationis aliquantulum respirassem, in memoria huius beneficii ipsum Paraclitum nominavi. Quod multi audientes non sine magna admiratione susceperunt, et nonnulli hoc vehementer calumpniati sunt, dicentes non licere Spiritui sancto specialiter magis quam Deo patri ecclesiam aliquam assignari; sed vel soli Filio, vel toti simul Trinitati, secundum consuetudinem antiquam.
 
Ad quam nimirum calumpniam hic eos error plurimum induxit, quod inter Paraclitum et Spiritum Paraclitum nichil referre crederent, cum ipsa quoque Trinitas et quelibet in Trinitate persona, sicut Deus vel adiutor dicitur, ita et Paraclitus, id est consolator, recte noncupetur, iuxta illud Apostoli: "Benedictus Deus et pater domini nostri Jhesu Christi, pater misericordiarum, et Deus totius consolationis, qui consolatur nos in omni tribulatione nostra," et secundum quod Veritas ait: "Et alium Paraclitum dabit vobis." Quid etiam impedit, cum omnis Ecclesia in nomine Patris et Filii et Spiritus sancti pariter consecretur, nec sit eorum in aliquo possessio diversa, quod domus Domini non ita Patri vel Spiritui sancto ascribatur, sicut Filio? Quis titulum eius cuius est ipsa domus de fronte vestibuli radere presumat? Aut cum se Filius in sacrifitium Patri obtulerit, et secundum hoc in celebrationibus missarum specialiter /f.13rc/ ad Patrem orationes dirigantur et hostie fiat immolatio, cur eius precipue altare esse non videatur cui maxime supplicatio et sacrifitium agitur? Numquid rectius eius qui immolatur quam illius cui immolatur altare dicendum est? An melius Dominice crucis aut sepulchri vel beati Michaelis seu Johannis aut Petri vel alicuius sancti, qui nec ibi immolantur nec eis immolatur aut obsecrationes eis fiunt, altare quis esse profitebitur? Nimirum nec inter idolatras altaria vel templa aliquorum dicebantur, nisi quibus ipsi sacrificium atque obsequium impendere intendebant.
 
Sed fortasse dicat aliquis, ideo Patri non esse vel ecclesias vel altaria dedicanda, quod eius aliquod factum non existit quod specialem ei sollempnitatem tribuat. Sed hec profecto ratio ipsi hoc Trinitati aufert, et Spiritui sancto non aufert, cum ipse quoque Spiritus ex adventu suo propriam habeat Pentecostes sollempnitatem, sicut Filius ex suo natalis sui festivitatem; sicut enim Filius missus in mundum, ita et Spiritus sanctus in discipulos propriam sibi vendicat sollempnitatem.
Linea 179:
 
/f.15rc/ Cum autem omnes earum vicini vehementer me culparent quod earum inopie minus quam possem et deberem consulerem, et facile id nostra saltem predicatione valerem, cepi sepius ad eas reverti, ut eis quoquomodo subvenirem. In quo nec invidie mihi murmur defuit, et quod me facere sincera karitas compellebat, solita derogantium pravitas impudentissime accusabat, dicens me adhuc quadam carnalis concupiscentiae oblectatione teneri, qua pristine dilecte sustinere absentiam vix aut numquam paterer. Qui frequenter illam beati Jheronimi querimoniam mecum volvens qua ad Asellam de fictis amicis scribens, ait: "Nichil mihi obicitur nisi sexus meus, et hoc nunquam obiceretur nisi cum Jherosolimam Paula profisciscitur." Et iterum: "Antequam, inquit, domum sancte Paule nossem, totius in me urbis studia consonabant, omnium pene iuditio dignus summo sacerdotio decernebar; sed scio per bonam et malam famam pervenire ad regna celorum." Cum hanc, inquam, in tantum virum detractionis iniuriam ad mentem reducerem, non modicam hinc consolationem carpebam, inquiens: "O si tantam suspitionis causam emuli mei in me reperirent, quanta me detractione opprimerent! Nunc vero mihi divina misericordia /f.15rd/ ab hac suspitione liberato, quomodo, huius perpetrande turpitudinis facultate ablata, suspitio remanet? Que est tam impudens hec criminatio novissima?" Adeo namque res ista omnem huius turpitudinis suspitionem apud omnes removet, ut quicunque mulieres observare diligentius student, eis eunuchos adhibeant, sicut de Hester et ceteris regis Assueri puellis sacra narrat hystoria. Legimus et potentem illum regine Candacis eunuchum universis eius gazis preesse; ad quem convertendum et baptizandum Philippus apostolus ab angelo directus est. Tales quippe semper apud verecundas et honestas feminas tanto amplius dignitatis et familiaritatis adepti sunt quanto longius ab hac absistebant suspitione. Ad quam quidem penitus removendam maximum illum Christianorum philosophum Origenem, cum mulierum quoque sancte doctrine intenderet, sibi ipsi manus intulisse Ecclesiastice historie lib. VI continet.
Putabam tamen in hoc mihi magis quam illi divinam misericordiam propitiam fuisse, ut quod ille minus provide creditur egisse atque inde non modicum crimen incurrisse, id aliena culpa in me ageret, ut ad simile opus me liberum prepararet, ac tanto minore pena quanto breviore ac subita, ut oppressus /f.16va/ sompno cum mihi manus inicerent nichil pene fere sentirem; sed quod tunc forte minus pertuli ex vulnere, nunc ex detractione diutius plector, et plus ex detrimento fame quam ex corporis crucior diminutione, sicut enim scriptum est: "Melius est nomen bonum quam divitie multe." Et ut beatus meminit Augustinus in sermone quodam de Vita et moribus clericorum: "Qui, fidens conscientie sue, negligit famam suam, crudelis est." Idem supra: "Providemus, inquit, bona, ut ait Apostolus, non solum coram Deo sed etiam coram hominibus. Propter nos, consciencia nostra sufficit nobis; propter vos, fama nostra non pollui, sed pollere debet in vobis... Due res sunt conscientia et fama. Conscientia tibi, fama proximo tuo." Quid autem horum invidia ipsi Christo vel eius membris, tam prophetis scilicet quam apostolis seu aliis patribus sanctis obiceret, si in eorum temporibus existeret, cum eos videlicet corpore integros tam familiari conversatione feminis precipue viderent sociatos? Unde et beatus Augustinus in libro de Opere monachorum ipsas etiam mulieres domino Jhesu Christo atque apostolis ita inseparabiles comites adhesisse demonstrat, ut et cum eis etiam ad predicationem procederent. "Ad hoc enim, inquit, et fideles mulieres habentes terrenam substantiam ibant cum eis et ministrabant eis de sua substantia, ut nullius indigerent horum que ad substantiam vite huius pertinent... Quod quisquis non putat ab apostolis fieri ut cum eis sancte conversationis /f.16vb/ mulieres circuirent quocunque euvangelium predicabant, euvangelium audiant, et cognoscant quemadmodum hoc ipsius Domini exemplo faciebant... In euvangelio enim scriptum est: Deinceps et ipse iter faciebat per civitates et castella, euvangelizans regnum Dei, et duodecim cum illo et mulieres alique, que erant curate a spiritibus immundis et infirmitatibus: Maria, que vocatur Magdalene, et Johanna, uxor Cuze, procuratoris Herodis, et Susanna, et alie multe que ministrabant ei de facultatibus suis." Et Leo nonus, contra epistolam Parmeniani de Studii monasterio: "Omnino, inquit, profitemur non licere episcopo, presbytero, diacono, subdiacono propriam uxorem causa religionis abicere cura sua, ut non ei victum et vestitum largiatur, sed non ut cum illa carnaliter iaceat. Sic et sanctos apostolos legimus egisse beato Paulo dicente: Numquid non habemus potestatem sororem mulierem circumducendi, sicut fratres Domini et Cephas? Vide insipiens quia non dixit: Numquid non habemus potestatem sororem mulierem amplectendi, sed: circumducendi; scilicet ut mercede predicationis sustentarentur ab eis, nec tamen deinceps foret inter eos carnale coniugium." Ipse certe Phariseus, qui intra se de Domino ait: "Hic, si esset propheta, sciret utique que et qualis esset mulier que tangit eum, quia peccatrix est", /f.16vc/ multo commodiorem, quantum ad humanum iudicium spectat, turpitudinis coniecturam de Domino concipere poterat quam de nobis isti; aut qui matrem eius iuveni commendatam, vel prophetas cum viduis maxime hospitari atque conversari videbant, multo probabiliorem inde suspitionem contrahere.
 
Quid etiam dixissent isti detractatores nostri, si Malchum illum captivum monachum, de quo beatus scribit Jheronimus, eodem contubernio cum uxore victitantem conspicerent? Quanto id crimini conscriberent, quod egregius ille doctor cum vidisset maxime commendans ait: "Erat illic senex quidam nomine Malchus... eiusdem loci indigena, anus quoque in eius contubernio... studiosi ambo religionis, et sic ecclesie limen terentes, ut Zachariam et Elysabeth de euvangelio crederes, nisi quod Johannes in medio non erat." Cur denique a detractione sanctorum patrum se continent, quos frequenter legimus vel etiam vidimus monasteria quoque feminarum constituere atque eis ministrare; exemplo quidem septem diaconorum, quos pro se apostoli mensis et procurationi mulierum prefecerunt? Adeo namque sexus infirmior fortioris indiget auxilio, ut semper virum mulieri quasi capud preesse Apostolus statuat; in cuius etiam rei signo ipsam semper velatum habere capud precipit.