Quantum redactiones paginae "Epistolae (Lomonosov)" differant

[unchecked revision][unchecked revision]
Content deleted Content added
Paginam instituit, scribens '{{titulus2 |Scriptor=Michael Lomonosov |OperaeTitulus=Epistolae |Annus=saeculo XVIII |SubTitulus= <!-- SubTitulus --> |Genera=Epistulae |Fons= [https://www.hs-augsburg.de/~harsch/Chronologia/Lspost18/Lomonosov/lom_ep00.html] }} ==Ad Henkelium== <div class=text> ''Friburgo, anno 1739.'' Viro nobilissimo atque doctissimo Henkelio Rei metallicae consiliario Michael Lomonosoff S. D. Aetas, Nomen atque merita Tua persuadent, ut ea, quae objurgantibus verbis, ac...'
 
Linea 42:
==Ad Euler (2)==
<div class=text>
''[Petropoli,] 1749.''
 
Viro celeberrimo & incomparabili Leonhardo Eulero Regiae Academiae Scientiarum Berolinensis Membro ac Directori, Professori Regio meritissimo, nec non Academiae Scientiarum Imperialis Petropolitanae, et Regiae Societatis scientiarum Berolinensis Membro honorario Michael Lomonosoff S. P. D.
 
Has ad Òå, Vir celeberrime, litteras mittenti mihi vix suppetit causa, qua moram meam in Te compellando excusem, nisi quod eam causationem humanissime accipere velis, si me ad litteras. quibus nil nisi salutatio continetur, scribendas pigerrimum esse fatear. Negare tamen non possum me praeter id, quod seria defuerit, res, de qua ad Te scriberem, etiam haud levibus negotiis praepeditum fuisse. Equidem ex quo litteras Tuas accepi, de laboratorio Chymico, quod sumptibus Augustae in horto Acartemico praeterita aestate exstructum est, disponendo atque vasis, instrumentis et materiis instruendo sollicitus fui, ea, quibus in excolenda lingua vernacula occupatus fui, praetermitto. Semper quidem in animo habui de gravitatis et materiae ratione ad ea, quae mihi respondere non fuisti gravatus, plura proponere; sed cum pauca eorum momenti alicuius mihi visa. fuerinf, graviora igitur inventurus scriptionem litterarum de die in diem distuli. Nec tum cum dissertationem meam de nitro Berolinum mitterem ad Te scribere aliquid licuit; nam cum in tertio capite pertractando versarer, uxor mea filiolam peperit, quare vix opusculum ipsum absolvere potui. Quoniam tempus, ad praemium distribuendum constitutum praeterlapsum est, nec ex novis publicis litterariis constat, quis praemium adeptus sit; à Te igitur Vir celeberrime peto, ut me hac de re certiorem facere velis. Caeterum ad meam dissertationem sub sententia, cognitio principiorum in Chymia tanti est, quanti principia ipsa in corporibus, missam apposui dissertationem de vi aeris elastica, quam à Te lectam esse non dubito. In ea desideratur explicatio notissimae legis, scilicet: aeris elasticitates esse densitatibus proportionales. Quam ideo non attigi, quoniam non paruui dubito, eam in qualibet compressione aeris valere. Dubitatio ista originem duxit ex quadam inconvenientia Theoriae meae cum illa quam Bernoulliana deductio (in Hydrodynamica p. 243) primum in notis tuis ad Kobinsium lecta non leviter confirmavit; nec exiguum ponderis auxerunt sequelae calculo deductae ex Richmannianis et meis propriis experimentis circa disruptionem durissimorum corporum per congelascentem aquam. Aer enim, qui resumptis in glacie viribus corpora disrumpebat, decuplo, et quod excedit, integra massa glaciei gravior esse deberet, si vires in corpora rupta exsertae densitatibus proportionales essent, quod ex cohaesione ferri fusi et vitri, ex quibus bombae rumpendae confectae erant, colligere licuit. Qua vero ratione supradicta lex Theoriae meae minus conveniat, extra nexum totius opusculi haud facile exponi potest. Quamobrem supplementum hac de re ad meditationes de aeris vi elastica nunc paro, simulque ad finem perducere studeo opusculum. monades spectans, quod jam ante quatuor annos incepi, nec invalida argumenta contra entia simplicia allaturum. me puto. Absolutum Tuo limatissimo judicio examinandum, si non abimis, mittam.
 
Vale vir incomparabilis et favere mihi perge.
''
Dabam Petropoli die 27 Maji St. Jul. A. S. 1749.''
</div>