Quantum redactiones paginae "Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/182" differant

→‎Emendata: corrigo
 
(eadem)

Redactio novissime (die 6 Octobris 2021, hora 07:56) facta

Haec pagina emendata est
176
salimbene de adam

Item Iere. XXIII promittit Dominus: Ecce dies veniunt, dicit Dominus, et suscitabo David germen iustum, et regnabit rex et sapiens erit et faciet iuditium et iustitiam in terra. Item Sapientie VI dicitur quod multitudo sapientium sanitas est orbis terrarum, et rex sapiens populi stabilimentum est. Item Sap. VII: Neminem enim diligit Deus, nisi eum qui cum sapientia inhabitat. Nam per sapientiam sanati sunt quicumque placuerunt tibi, Domine, a principio, dicitur Sapientie IX. Est autem valde necessaria sapientia viris religiosis, quoniam multos habent mordaces et detractores et inimicos et persecutores, qui libenter ponunt maculam in electis, ut habetur Eccli. XI. Ideo docet eas Apostolus ad Colo. III dicens: In sapientia ambulate ad eos qui foris sunt, tempus redimentes. Sermo vester semper in gratia sale sit conditus, ut sciatis, quomodo oporteat vos unicuique respondere.
  Secundo, prelatus debet habere sanctam vitam, sine qua non valebit unam festucam, quantumcumque aliter sit litteratus et sapiens. Ideo dicit Iere. in fine epistole sue: Melior est homo iustus, qui non habet simulacra. Nam erit lounge ab opprobriis. Simulacra dicitur habere prelatus sive quicumque alius, quando habet solummodo scripturam librorum et non habet sanctam vitam, que continetur in libris. Item Eccli. XIX: Melior est homo qui minuitur sapientia et deficiens sensu in timore, quam qui abundat sensu et transgreditur legem altissimi. De sanctitate enim summi prelati et boni pastoris dicit Apostolus ad Hebre. VII: Talis enim decebat, ut nobis esset pontifex, sanctus, innocens, impollutus, segregatus a peccatoribus et excelsior celis factus. Tales etiam requirit et vult alios esse secundum modum possibilitatis humane, quia, ut dicitur Amos III: Non ambulabunt duo pariter, nisi convenerit eis. Ideo ipse Dominus dicit Exo. XII: Viri samcti eritis michi. Item Deutero, XVIII: Perfectus eris et absque macula cum domino Deo tuo. Item Exo. XIX: Sacerdotes qui accedunt ad Dominum sanctificentur, ne percutiat eos. Item Levit. XIX: Sancti estote, quia ego sancius sum dominus Deus vester. Item Levi. XX: Eritis sancti michi, quia sanctus ego sum Dominus, et separavi vos a