Quantum redactiones paginae "Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/172" differant

→‎Emendata: corrigo
 
(eadem)

Redactio novissime (die 29 Iulii 2021, hora 07:46) facta

Haec pagina emendata est
166
salimbene de adam

Accedite ad eum et illuminamini, et fa(cies) v(estre) non confundentur. Item cum vocet eos dicens: Venite, filii, audite me, ti(morem) Domini do(cebo) v(os). Et iterum: Venite ad me omnes, Mat. XI. Item Io. VI: Eum qui venit ad me non eitiam foras. Et ideo conqueritur de eis Dominus Mat. XXIII: Quotiens volui congregare filios tuos, quemadmodum gallina congregat pullos suos sub alas, et noluisti. Sed miseri peccatores cognoscent stultitiam suam in die iuditii, quando eam non poterunt emendare. Tunc, sicut dicit Micheas III, clamabunt ad Dominum, et non exaudiet eos et abscondet faciem suam ab eis in tempore illo, sicut nequiter egerunt in adinventionibus suis. Item Deutero. XXXII: Abscondam faciem meam ab eis et considerabo novissima eorum. Item Iere. XVIII: Dorsum et non faciem ostendam eis in die perditionis eorum. Item Prover. I: Quia vocavi, et renuistis; extendi manum meam, et non fuit qui aspiceret; despexistis omne consilium meum et increpationes meas neglexistis: ego quoque in interitu vestro ridebo et subsannabo, cum vobis quod timebatis advenerit, cum irruerit repentina calamitas, et interitus quasi tempestas ingruerit, quando venerit super vos tribulatio et angustia; tunc invocabunt, et non exaudiam, mane consurgent et non invenient me, eo quod exosam habuerint disciplinam et timorem Domini non susceperint nec acquieverint consilio meo et detraxerint universe correctioni mee. Item pro prelatis et subditis dicit Apostolus ad Ro. XV: Debemus autem nos firmiores imbecillitates infirmorum sustinere et non nobis placere, et infra: Propter quod suscipite invicem, sicut et Christus suscepit nos in honorem Dei.
  Item quarta proprietas galline pullos habentis est, ut inventum granum non occultet, immo vociferatur et clamat, ut filii congregentur ad eam. Quibus congregatis, proicit ante eos granum inventum nec discernit inter album et nigrum et rubeum, sed omnibus exponit communiter. Sic et Deus communiter quedam sua bona largitur malis et bonis, ut ad diligendum ipsum tam boni quam mali ferventius animentur. Unde dicitur Mat. V, quod solem suum oriri facit super bonos et malos et pluvit super iustos et iniustos. Item Sap. VI: Pusil-