Quantum redactiones paginae "Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/171" differant

→‎Emendata: corrigo
(eadem)

Redactio 07:53, 27 Iulii 2021 facta

Haec pagina emendata est
165
cronica - liber de prelato

novissimo loco. Quod beatus Bernardus in expositione Canticorum sufficienter exponit.
  Item filius Dei assimilavit se galline pullos habenti. Cuius natura talis est, quia amore filiorum infirmatur. Sic et prelatus facere debet amore subditorum, qui filii sui sunt. Unde Apostolus II ad Cor. XI: Quis infirmatur, et ego non infirmor? Sed de malo prelato dicitur Iob XXXIX: Duratur ad filios suos, quasi non sint sui. Sed dicitur Eccli. III: Cor durum male habebit in novissimo. Iuditium enim durissimum in his qui presunt fiet, Sap. VI.
  Item gallina filios suos ferventer defendit. Sic et Deus facit, et prelatus facere debet. Ideo dicit sapiens Prover. XXII: Non facias violentiam pauperi, quia pauper est, neque conteras egenum in porta, quia Dominus iudicabit causam eius et configet eos qui confixerunt animam eius. Item Prover. XXIII: Ne attingas terminos parvulorum et agrum pupillorum ne introeas. Propinquus enim illorum fortis est, et ipse iudicabit contra te causam illorum. Propinquus enim parvulorum est filius Dei, de quo dicit Apostolus ad Hebre. II: Quia enim pueri communicaverunt carni et sanguini, et ipse simililer participavit eisdem, ut per mortem destrueret eum qui habebat mortis imperium, id est diabolum, et liberaret eos qui timore mortis per totam vitam obnoxii erant servituti. Nota quod diabolus est milvus, contra quem specialiter gallina pugnat et pullos defendit. Nota etiam quod, quando pulli parvi sunt et sub custodia matris, impugnantur et persecuntur a milvo, quando vero sunt grandes et absque matris custodia, impugnantur et persecuntur a vulpe, que est animal fetidum et fraudulentum. Per vulpem enim vel diabolus vel tyrannus potest intelligi. Unde Dominus appellavit Herodem vulpem, Luc. XIII: Ite et dicite vulpi illi et cet.
  Item gallina omnes filios suos, qui vadunt ad eam, sub alas suas congregat nec aliquem repellit. Sic et Deus facit, et prelatus facere debet. Ideo orat propheta dicens: Sub umbra alarum tuarum protege me. Quod facit Deus libenter, sed miseri peccatores nolunt ad eum accedere, cum dicat propheta: