Quantum redactiones paginae "Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/168" differant

→‎Emendata: corrigo
 
(eadem)

Redactio novissime (die 27 Iulii 2021, hora 07:22) facta

Haec pagina emendata est
162
salimbene de adam

si vellet promittere et iurare, quod decetero cum brachio illo nullum Christianum occideret. Fecit quod dixerat, et statim fuit pristine redditus sanitati. Longobardi vero, cum vidissent hec omnia, erga Sanctulum et Iohannem Baptistam postea devotiores fuerunt. Nam prius eum in devotione habebant, eo quod oleum coram eis multiplicasset in prelo. Fecit Sanctulus quod Iohannes dicit prima III: In hoc cognovimus caritatem Dei, quoniam ille pro nobis animam suam posuit, et nos debemus pro fratribus animas ponere. Sed dicit beatus Gregorius: Qui non dat substantiam suam, quomodo — sive quandodabit animam suam? Ideo subdit Io. III: Qui habuerit substantiam mundi huius et viderit fratrem suum necessitatem habere et clauserit viscera sua ab eo, quomodo caritas Dei manet in eo? Filioli mei, non diligamus verbo neque lingua, sed opere et veritate. Item fecit Sanctulus quod docet sapiens in Prover. XXIIII: Erue eos qui ducuntur ad mortem, et qui trahuntur ad interitum liberare non cesses. Si dixeris: vires non suppetunt, qui inspector est cordis, ipse intelligit, et servatorem anime tue nichil fallit, reddetque homini iuxta opera sua. Hoc similiter beatus Nicholaus fecit, quando liberavit et eripuit stratilates, qui ducebantur ad mortem. Isti fuerunt tres milites innocentes, qui occidebantur iniuste. Liberavit etiam tres principes de manibus prefecti et imperatoris Constantini, qui similiter interfecti fuissent. Ideo potuit dicere beatus Nicholaus verbum Iob XXIX: Conterebam molas iniqui et de dentibus illius auferebam predam.
  Porro filius Dei de se dicit Luc. XIX: Venit enim filius hominis querere et salvum facere quod perierat. Prelati vero nostri temporis pro maiori parte veniunt, ut furentur et mactent et perdant, ut habetur Io. X. Et qui optimus in eis est, quasi paliurus, et qui rectus, quasi spina de sepe, ut dicit Micheas VII. Et si quis modo vellet facere dialogum prelatorum, ut fecit Gregorius, potius feces invenire posset quam sanctos prelatos; periit enim sanctus de terra, et rectus in hominibus non est, ut dicit Micheas VII. Item filius Dei dicit quod non veri ministrari, sed ministrare et dare animam suam redemptionem pro multis, Mat. XX. Et Luc. XXII dicit: Ego autem in medio