Quantum redactiones paginae "Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/166" differant

→‎Emendata: corrigo
(eadem)

Redactio 09:51, 26 Iulii 2021 facta

Haec pagina emendata est
160
salimbene de adam

Certe isti tales, qui ita faciunt, non sunt Anglici, qui soliti sunt dicere: ‛Ge bi a vo’. Quod est dicere: ‛Oportet vos tantum bibere, quantum ego bibi’. Et quamvis dicatur Eccli. XXXI: Diligentes in vino noli provocare, multos enim exterminavit vinum, et Hester I: Non erat qui nolentes cogeret ad bibendum, tamen curialitatem maximam credunt Anglici facere, quod libenter bibunt et aliis dant libenter. Sed prelati nostri temporis, qui Lombardi sunt, libenter volunt sibi que gula et appetitus requirit, et aliis dare nolunt; que maxima rusticitas reputatur. Ideo dicit Ecclesiasticus 31: Intellige que sunt proximi tui ex te ipso. Item Luc. VI: Prout vultis, ut faciant vobis homines, et vos facite illis similiter. Item Levitici XXV: Time Deum tuum, ut vivere possit frater tuus apud te. Item Neemie VIII: Mulsum mittite eis qui non preparaverunt sibi. Item Act. II: Omnes etiam qui credebant erant pariter et habebant omnia communia et dividebant illa omnibus, prout cuique opus erat. . . . . . non fit, . . . . . . lio: Habenti dabitur, et abundabit, Luc. XIX. Unde cum in c(onventu) . . siensi quidam novitius audien(s) . . . . . . dixisset: ‛Meum est’, et reprehens(us) . . . . . . suo fuisset:

‛Nil proprium, pro . . . . . . communia queque’,

respondit novitius:

‛Sic loquimur, sed non utimur communibus eque’.

Ideo dicit Eccli. V: Si est tibi intellectus, responde proximo. Revera nostris temporibus videtur impleta maledictio illa, quam transgressoribus legis Moyses imprecatur; ait enim Deutero. XXVIII: Bos tuus immoletur coram te, et non comedas ex eo. Ideo divina scriptura misero guloso, qui partem suam et aliorum comedit, taliter comminatur Iob XX: Panis eius in utero illius vertetur in fel aspidum intrinsecus. Divitias, quas devoravit, evomet, et de ventre eius extrahet eas Deus. Ab exemplo patris celestis habent prelati, quod subditos non affligant neque