Quantum redactiones paginae "Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/163" differant

→‎Emendata: corrigo
 
(eadem)

Redactio novissime (die 26 Iulii 2021, hora 09:13) facta

Haec pagina emendata est
157
cronica - liber de prelato

conditores iusta decernunt. Per me principes imperant, et potentes decernunt iustitiam. Ipsi regnaverunt et non ex me; principes extiterunt, et non cognovi, Osee VIII. Nam aliquando regnare facit hominem ypocritam propter peccata populi, ut habetur Iob. XXXIIII. Aliquando propter peccata terre multi principes eius, Prover. XXVIII. Aliquando propter peccata regis ipse rex removetur a regno, sicut accidit Sauli, quem amovit Deus a facie sua, ut habetur I Reg. XVI et II Reg. VII et Act. XIII. Ideo dicit ipse Dominus Osee XIII: Dabo tibi regem in furore meo et auferam in indignatione mea. Sic etiam accidit Helye pessimo, quem papa Gregorius nonus absolvit, ne esset generalis minister, eo quod Ordinis beati Francisci esset maximus dissipator, necnon et Ordinis dominium contra ministrorum provintialium et custodum, ad quos secundum regulam spectat electio, voluntatem violenter et fraudulenter tenere volebat. Sed dicit sapiens in Proverbiis XII: Non roborabitur homo ex impietate, quia, sicut dicit Abacuch II: Quomodo vinum potantem decipit, sic erit vir superbus et non decorabitur. Item Prover. XVI: Contritionem precedit superbia, et ante ruinam exaltatur spiritus. Item Prover. XVIII: Antequam conteratur, exaltatur cor hominis, et antequam glorificetur, humiliatur.


Quod conservatio religionum est frequens mutatio prelatorum triplici de causa.
Quod a Scriptura divina precipitur, ne prelati subditos affligant nec eis mala inferant.


  Notandum quod conservatio religionum est frequens mutatio prelatorum, triplici de causa. Prima, ne nimis insolescant, si diu prefuerint, ut patet in abbatibus Ordinis Sancti Benedicti, qui quia quousque vivunt durant et non deponuntur, vilificant subditos suos et tantam reputant eos quantum quintam rotam plaustri, que nichil est; et abbates cum secularibus carnes manducant, monachi vero in refectorio legumina comedunt. Et alia multa incomoda et disconvenienta faciunt erga