Quantum redactiones paginae "Pagina:Salimbene de Adam – Cronica, Vol. I, 1942 – BEIC 1910163.djvu/161" differant

→‎Emendata: corrigo
 
(eadem)

Redactio novissime (die 26 Iulii 2021, hora 08:19) facta

Haec pagina emendata est
155
cronica - liber de prelato

nostri neque nos postare potuimus? Sed per gratiam domini Iesu Christi credimus salvari quemadmodum et illi. Postea diffinitum fuit litigium hoc modo: Visum est enim Spiritui Sancto et nobis nichil ultra imponere vobis oneris quam que necessaria sunt, ut abstineatis vos ab immolatis simulacrorum et sanguine et suffocato et fornicatione. A quibus custodientes vos bene agetis. Valete! Ita dixerunt Apostoli et seniores, qui Ierosolimis erant. De clamore supradictorum, qui in primitiva Ecclesia clamaverunt et conquesti sunt, potest dici illud psalmi: Clamaverunt iusti, et Dominus exaudivit eos et ex omnibus tribulationibus eorum liberavit eos.


De depositione fratris Helye per papam Gregorium nonum facta, et de electione fratris Alberti Pisani in generalem ministrum, et de gene rali capitulo, qualiter debet fieri.


  Sexto et ultimo clamavit Ordo fratrum Minorum ad Gregorium papam nonum, cum a pessimo Helya generali ministro multipliciter vexaretur. Et exaudivit papa Ordinem beati Francisci, Helyam pessimum deponendo. De isto clamore potest dici illud psalmi: Iste pauper — scilicet Ordo fratrum Minorum — clamavit, et Dominus exaudivit eum et de omnibus tribulationibus eius salvavit eum. Item: Clamabo ad Deum altissimum, Deum, qui bene fecit michi. Misit de celo et liberavit me, dedit in opprobrium conculcantes me. Item: Cognovi, quia faciet Dominus iuditium inopis et vindictam pauperum. Item: Iudicabit pauperes populi et salvos faciet filios pauperum et humiliabit calumniatorem. Quia liberabit pauperem a potente et pauperem cui non erat adiutor. Hoc ad litteram de salvatore dictum fuit, de quo dicit Iob XXVI, quod prudentia eius percussit superbum. Quod potest intelligi et de diabolo et de quolibet alio superbo a Deo humiliato. Ideo dicit Ys. LI: Numquid non tu percussisti superbum, vulnerasti draconem? Ubi nunc est furor tribulantis? Ideo regratiatur sibi Psalmista: Fecisti iuditium meum et causam meam, sedes super thronum, qui iudicas iustitiam. Et factus est Dominus refugium pauperi, adiutor in oportunitatibus, in